Text List

Articulus 13

Articulus 13

An vere poenitens possit cadere, et de cztero damnabiliter peccare?

ARTICULUS XIII. An vere poenitens possit cadere, et de cztero damnabiliter peccare?

Incidit autem questio primo de ipso errore : quia licet Magister sufficienter inducat auctoritates quibus probari videtur, tamen rationes etiam induci possunt, et sic :

1. Fundamentum poenitentiae est de cetero nolle peccare usque ad mortem : sed si non sit fundamentum, nullum est quod superedificatur edificium : ergo si non continuet aliquis poenitentiam usque ad mortem, non fuit poenitentia : si continuat, non cadit : ergo videtur, quod qui vere poenitet, de cetero cadere non potest.

2. Item, Non dicitur poenitentia ad peenam habere, sed potius ad poenam tenere : tenere autem dicit. perseverantiam in poena: si ergo non perseverat, poenitentia non tenet poenam: et si non tenet pceenam, non poenitet: ergo a primo si non perseverat, non poenitet : et hoc est id quod dicit in Litera.

3. Item, Infinito peccato debetur ponitentia infinita : ergo si sit finita, non fuit illius peccati justa poenitentia : sed ubi cadit, ibi poenitentia finitur : ergo illius peccati quod mortale fuit, peenitentiam non habuit : ergo si cadit, non vere poenituit. Ex hoc videtur per oppositum, quod numquam ille poenitet nisi qui manet et non cadit. Et hic est error qui diciturin Litera.

4. Item, Ad Hebr. vi, 9 et seq., dicitur, quod "impossibile est eos qui semel sunt tlluminati, gustaverunt etiam donum celeste, et participes facti sunt Spirtus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque secult venturi, et prolapsi sunt, rursus renovart ad poenitentiam". Ergo non potest lieri poenitentia iterata : ergo nec secunda: ergo necesse est continuari primam poenitentiam, vel non erit pesnitentia.

Sed mn contrarium multa adducit Magister in Litlera. Et in contrarium etiam est, quod

1. Peenitentia, ut prius habitum est, non respicit futurum ut sibi essentiale : ergo est sine illo, et sic etiamsi in futurum peccaverit, vere pcenituit in preterito.

2. Item, Aliud est non peccare, ct aliud proponere non peceare : et probatum est supra, quod poenitentia respectu futuri non habet nisi propositum : et hoc est presens. Cum igitur proponens non peccare, possit, peccare in futurum, salvO proposito suo in presenti, constat quod etiam vere poenitens, salva veritate peenitentiae in presenti, potest peccare.

Souurio. Dicendum, quod hoc quod dicitur in Litera, absque omni ambiguitate heresis pessima est, et nullo modo tenenda : et Magister Catholicam fidem construit, destruendo heresim illam.

Ad primum igitur quod objectum est, dicendum quod fundamentum pcenitenliae non est de cetero non peccare, sed non habere propositum peccandi, ut probat ultima objectio in contrarium facta : et ideo procedit ex falsis.

Ad aliud dicendum, quod non oportet esse illam tentionem poene, nisi tantum in proposito.

Ad aliud dicendum, quod pceniten~ tiam in veritate necesse est esse infinitam, sed duratione non potest esse infinita, quia ad plus in morte finitur : sed debet esse infinita ex parte voluntatis, scilicet quod pro nulla re vellet peccare vel peccasse : et ideo male procedit objectio, quae videtur supponcre, quod infinita esse debeat ratione.

Ad aliud dicendum, quod aliud eg iterum renovariad poenitentiam, et aliud iterum poenitere. Renovari enim ad penitentiam est baptizari in remissioney peccatorum ad poenitentiam : et hoc egt impossibile : sed pcenitere iterum, manente primo charactere baptismali, est possibile.

Si autem aliquis objiciat, quod baptismus est sacramentum ordinatum contra originale, et non iteratur eo quod perfe. ctum est : et fit injuria sacramento, gj iteretur : ergo et poenitentia non debet iterari, quae ordinatur contra actuale, et curat ipsum perfecte. Dicendum, quod nihil simile est tribus de causis : quarum prima est, quod baptismus immediate trahit vim suam a passione Christi, quia Deo Patri completur satisfactio primi peccati in passione Christi tantum : et ideo sicut illa non iteratur,ita nec baptismus : sed poenitentia supponit aliquid in nostra voluntate, quae mutabilis et iterabilis est. Secunda est, quia baptismus imprimit characterem semper manentem : et ideo si secundus reciperetur baptismus, essent duo characteres ejusdem speciei, vel unus nullum haberet effectum : quorum utrumque est inconveniens : sed poenitentia non imprimit aliquem characterem. Terlia est, quia licet Rabanus infra ' videatur dicere, quod originale redit, tamen sciendum est quod non redit, nec idem in specie, nec idem in numero : et auctoritati Rabani infra suo loco respondebitur : sed morbus contra quem ordinatur poenitentia, iteratur, et ideo medicinam iterare né- cesse est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13