Articulus 14
Articulus 14
An aliquis lavari possit per poenitentiam usque ad munditiam ?
1. Infinite injurie infinita debet esse vindicta: sed Dei injuria, ut dicit Augustinus, est infinita : ergo etiam vindicta debet esse infinita : sed vindictam infinitam sibi homo facere non potest : ergo poenitendo non potest vindicare peccata mortalia : et non remittitur culpa, nisi fuerit juste peccatum vindicatum : ergo videtur, quod pcenitens numaquam emundetur a culpa.
2. Si ferte dicas, quod misericordia Dei super exaltat judicium, et Dei misericordia tenet justitiam. Contras : Semetipsum negare non potest : ergo non potest facere aliquid contra suam justijiam : ergo exigit poenam infinitam.
3. Item, Peccatum majus peccato irremediabili, est irremediabiie sicut etiam illud : sed peccatum Angeli est irremediabile, et peccatum hominis est majus illo : ergo peccatum hominis est irremediabile, sicut Angeli: ergo numaquam lavatur nec mundus est per poenitentiam. Quod autem peccatum hominis sit majus peccatc Angeli, videtur sic : Angelus Deo esse aequalis voluit, et homo similiter: sed homo est per naturam inferior Angelo : ergo minus habens aequalitatis divine : ergo magis superbus appetendo eam : ergo hominis peccatum ex majori superbia processit, quam Angeli : ergo est majus, et sic habetur propositum.
Soxurio. Dicendum, quod per pcenitentiam lavatur peccator, et mundus est, si voluntatem habeat de cetero non peccandi.
Ad Hoc autem quod objicitur de infinita injuria, dicendum quod injuria Dei ex parte objectiest infinita, quia contra infinitum bonum : sed ex parte radicis qua radicatur in peccante, non est infinita : quia neque ex infinita libidine, neque ex infinito contemptu processit, neque actus peccatisecundum se infinitus fuit. Quando autem ponderatur peccatum, principaliter attenditur ex parte radicis quae fundatur in peccante. Unde Apostolus, I ad Timoth. 1, 13: Miserdcordiam conseculus sum, guia ignorans feci. Et Augustinus dicit, quod remediabile fuit peccatum Judeorum occidentium Christum, per ignorantiam factum, licet esset contra infinitum bonum quod est vita Christi. Unde bene potest ex illa parte recipere medicinam finitam, licet ex altera parte sit infinitum: et ibi habet remissivum infinitum, quod est misericordia Dei.
AD aALiup dicendum, quod non propter hoc seipsum negat : quia justitia estreddilio pro meritis secundum formam et forum judicii statutum ad utilitatem populi: et aliud forum est hic, et aliud in faturo: et ideo hic justitia est pauca exigens propter obedientem voluntatem penitentis : in futuro autem exigit eterna propter voluntatem obstinatam.
Ad aliud dicendum, quod peccatum hominis minus est, si attendatur ex parte peccantis, quam Angeli. Si autem attendatur ex parte objecti, tune est aequale illi. Processit enim peccatum Angeli ex adipe respectu peccati hominis : quia Angeli voluntas elevata est in superbiam ex decore et nobilitate naturalium quam intra se habet : homo autem intra se nihil tale habuit unde tantum superbiret, sed potius ab extrinsecus deceptus audivit : et ideo superbia hominis non est majoris tumoris, sed inferioris, et intirmioris status judicium sumit. Unde patet, quod non yaluit illa objectio.
On this page