Text List

Articulus 15

Articulus 15

An illis qui iterant peccata, prosint priora lamenta ?

ARTICULUS XV. An illis qui iterant peccata, prosint priora lamenta ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4 : "Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata, etc."

Videtur enim hoc esse falsum. 1. Lamenta enim prosunt ad remissionem preteritorum : et hoc est multum prodesse : igitur aliquid prosunt.

2. Item queritur, Qua ratione dicuntur lamenta preeterita non prodesse ? Quia impeditur salus ex peccatis futuris : ea~ dem ratione dicitur baptismus non prodesse, Si aliquis post baptismum peccet : sed hoc est falsum : ergo et illud.

Soturio. Dicendum, quod intelligitur de his qui voluntate habituali replicant peccata, etsi voluntate actual plangant et illi non habent fundamentum peenitentia : et ideo poenitentia eorum nulla est. Vel dicatur, sicut Magister dicit infra, quod nihil prosunt, non simpliciter, sed ad salutem consequendam.

Av atiup dicendum, quod non est simile de baptismo : quia licet homo fictus accedat ad- baptismum, tamen recipit characterem,et sic aliquid prodest baptismus : sed poenitentia non prodest ficte accipienti. Secundum aliam responsionem quam Magister infra tenet in Zittera, dicendum quod non est simile de baptismo : quia baptismus est fundamentum sacramentorum, et adhuc cum homo peccat, prodest ad fundamentum habendum : sed non sic est de peenitentia: et ideo illa non prodesse dicitur, quia nihil de ea relinquitur per sequens peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15