Articulus 16
Articulus 16
An ille qui commissa plangit tamen non deserens, pane graviort se subjsi. ciat?
Deinde queritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, A, § 4: "Qui commissa plangit, nec tamen desertt, pence graviort se subzictt."
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Per poenam primi planctus aliquid delevit de poena debita pro peccato: ergo subjicit se per planctum minori pene : et sic falsum est quod dicit.
2. Item, Dolor de peccato, non est circumstantia aggravans peccatum : ergo non facit peccatum graviori poena dignum.
3. Item, Opposita doloris et planctus aggravant peccatum, scilicet impcenitentia et affectus peccandi: ergo dolor et planctus peccata diminuit : et sic iterum falsum videtur quod dicitur in littera. Propatio prime. Job, xv, 26: Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, extento collo, et pingui cervice armatus est.
Solutio. Dicendum, quod loquitur de hypocritis qui plangunt quantum ad exteriorem hominem et videantur : ideo gravius peccant, ut dicit Augustinus, quia simulata equitas non est aquitas, sed duplex iniquitas. Sed melius videtur dicendum, quod loquitur de quibusdam quibus peccatum displicet simpliciter veniente ratione, et tamen dulcedine peccati victi ex parte sensualitatis, voluntatem habent adhuc in peccato : unde in illis aggravatur poena per accidens eo quod non vitant peccatum, et tamen advertunt ipsum : et quia postea non retrahuntur, non excusantur a subreptione vel ignorantia, sed potius advertendo
peccatum :et cum non deserunt, grayius contemnunt : et de talibus loquitur Gregorius, ut videtur sonare verbum.
Ad ousecra in contrarium, dicendum quod illa procedunt de eo qui etiam voluntate et actu retrahitur a peccatis : > et de tali non loquitur Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod licet dolor non sit circumstantia ag ggravans, tamen supponit in peccante circumstantiam aggravantem, in quantum dolor non est vera desitio, eo quod sit malum cum aciuali cogitatione pone quae debetur peccato.
Av auiup dicendum, quod oppositum doloris aggravat : et ex hoc bene sequitur, quod dolor secundum se non aggravat, sed diminuit : sed in quantum motus virtutis motive anime non causatur nisi ex aliquo contemptu comprehenso. in anima ex parte potentia apprehensive, supponit dolor contemptum actualem peccati et poene quae debetur cidem : et ex illa aggravat peccatum : quia propter poenam non dimittere peccatum majoris contemptus est, quam si poena non adverteretur.
On this page