Articulus 18
Articulus 18
An peccata deleantur per poenitentiam secundum quod est virtus, vel sacramentum ? et, An habeat duos actus, scilicet plangere, et odire ?
ARTICULUS XVII*. An peccata deleantur per poenitentiam secundum quod est virtus, vel sacramentum ? et, An habeat duos actus, scilicet plangere, et odire ?
Et quia omnia quae de ista de diffinitione erant, dicta sunt, praeter duo supra quesita in alia diffinitione : ideo queritur hic, Utrum peccata deleantur per poenitentiam secundum quod est virtus, vel secundum quod est gratia, vel secundum quod est sacramentum ? eo quod Magister dicit hic, quod est virtus, vel gratia: et supponitur, quod sit sacramentum.
Videtur autem, quod secundum quod est gratia : quia i. Gratia contrariatur culpae : si igitur deletur culpa ab aliquo, oportet quod deletivum sit gratia: sed a poenitentia deletur culpa : ergo poenitentia delet eam secundum quod est gratia.
2. Item, Si virtuti essentiale esset delere culpam : tunc omnis virtus deleret peccatum : sed ego video, quod hoc falsum est: quia habetur virtus politica quae vere virtus est, et non delet peccatum : ergo non est virtutis, sed gratiae, ut virtutis.
3. Item, Gratia exislente in actu, et virtute in munere tantum, ut in parvulis, fit deletio peccati secundum quod culpa est : ergo videtur, quod essentiatiale sit gratia delere culpam : ergo si poenitentia remittit culpam, hoc fit in quantum est gratia, et non in quantum est virtus, vel sacramentum.
Si forte dicas, quod virtus sequivoce dicitur de virtute infusa et politica: ef ideo licet virtus politica non deleat, ta. men virtus infusa delet peccata. Videty, hoc esse falsum: guia virtus diffinityue per actum proprium : actus autem pro~ prius non est gequivocus in virtute infu. sa, et acquisita.
4. Item, Cum sic dicitur virtus infusa, et virtus acquisita, non tangitar diversi. tas nisi causae efficientis : causa autem efficiens nibil est de essentia rei: ergo penes causam efficientem non accipient rationem equivocationis virtus infusa et acquisita : ergo si non est essentiale delere peccatum virtuti acquisite, non erit etiam naturale gratuite.
SED CONTRA : 1. Peccatum relinquitur ex actu, et impotentia operantis : ergo id quod remo.- vet ipsum, debet esse in poenitentia secundum quod est ordinata ad opus : hac autem est virtus, et nou gratia secundum quod hujusmodi ergo videtur, quod delens sit virtus, et non gratia.
2. Item, Peccatum est voluntarium, ut dicit Augustinus : et si non sit voluntarium, non erit peccatum : ergo est in voluntate : ergo respicit potentiam anime : sed gratia magis respicit essentiam anime, quam potentiam : et virtus magis potentiam respicit, quam essentiam : ergo peccatum magis tollitur poenitentia prout est virtus, quam prout est gratia.
Viverur AuTEM, quod peccatum tollatur poenitentia prout ipsa est sacramentum : quia, sicut supra habitum est,
1. Gratia sacramentalis principaliter ordinatur contra defectum peccati: pa@- nitentia autem est sacramentum institutum contra morbum peccati actualis: ergo est causa illius: ergo tollit peccatum in quantum est sacramentum.
2. Item, Omne sacramentum nove legis est signum et causa gratiae : ergo ¢ istud : ergo in quantum sacramentum causat gratiam remittentem morbul peccati actualis.
Unrerws queritur de hoc quod dici- tur, "Plangimus, e¢ odumus :" Unius enim unus est actus proprius et essentialis : sed poenitentia non est nisi unum quid: ergo habet unum actum : ergo alter superfluit.
Videtur, quod utrumque sit respectu preteritorum : quia premittitur in Lidtera, "Qua commissa mala plangimus ct odimus :" ergo videtur, quod alterum superfluit : quia commissa mala preterita suflicit plangere.
Item, Gregorius dicit, quod odium est ira inveterata : et hoc non videtur convenire de novo poenitenti, quia nondum iratus est de peccatis suis.
Solutio. Dicendum sine prejudicio ad primum, quod poenitentia delet culpam in quantum est gratia. Utrum autem aliqua differentia sit et yus inter gratiam, et virtutem, in secundo libro hujus voluminis notavimus*: et ideo non oportet hic replicare. Sed tamen in peccato tria sunt, scilicet culpa quae maculat ex privationé boni gratuiti et vitiatione naturalis, et actus qui inficit potentiam, vitium relinquendo in ipsa, et vulnus quod infligit. Et quantum ad primum proprie tollitur gratia, quantum ad secundum virtute, et quantum ad tertium sacramento : et tamen principaliter deletio peceati et culpe, gratice actus est: quia virtus in quantum virtus non habet hoc de se, sed potius secundum quod est gratia informata, et similiter secundum quod sacramentum non habet hoc nisi in quantum est causativum gratia.
Dicatur ergo ad primum et secundum, quod licet gratia essentialiter habeat contrarietatem ad culpam in eo quod hujusmodi, non tamen pertingit ad potentias a quibus etiam expellitur peccatum, nisi in quantum unila est virtutibus: et ideo gratia, et virtutibus, et sacraMento reimittitur pecoatum sufficienter.
Ad aliud dicendum, quod sicut bene objicitur in contrarium, virtus infusa, et acquisita studio nostro, differunt essentialiter et formaliter : et ideo quod convenit uni, non oportet quod conveniat alteri.
Ad 1p autem quod objicitur contra hoc, dicendum quod licet causa efficiens sit diversa, tamen plus quam efficiens importatur in his verbis, vérius iumfusa, et virtus per medium humanum acquisita: cum enim dicitur ifusa, intelligitur illa quae radicatur in gratia : et cum dicitur acguisiia, intelligitur illa quae relicta est ex consuetudine, quasi coessentialis ili: sicut dicit Philosophus, quod quales sunt opcrationes, tales sunt et habitus : et ideo oportet, quod ille virtutes differant essentialiter.
Ad hoc quod objicitur, quod virtus aa object. purgat peccaitum, dicendum quod hoc facit virtus gratia informata, et non alia, sicut dictum est.
Ad id quod ulterius queritur, scilicet de plangere, et odire, dicendum quod duo sunt essentialia peccato, et duo quae coexistunt : et ideo tanguniur quatuor in hac diffinitione. Primum essentiale est detestari peccatum commissum in quantum hujusmodi, sicut prius dictum est, et hoc notatur per plangere. Remansit autem radix illius peccati et reatus, et respeclu ejus est odium commissi criminis, et supponit hoc odium iram per elum. Primum autem quod coexistit est propositum emendationis per confessionem et satisfactionem. Secundum est propositum ultra non committendi. Sic ergo quatuor suntin poenitentia. Unum respectu actus commissi, secundum respectu radicis : et tertium coexistit respectu preteriti, et quartum coexistit respectu futuri : quae duo necessaria sunt, ne sit Gctus ipse poenitens.
On this page