Text List

Articulus 19

Articulus 19

An eleemosyna auferat culpam, et pec catorem mundum faciat ?

ARTICULUS XIX. An eleemosyna auferat culpam, et pec catorem mundum faciat ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, circa medium: "Non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere."

Videtur enim hoc esse falsum. 1. Per hoc quod dicitur, Luc. x1, 41: Verumtamen quod superest, date eleemosynam ; et ecce omnia munda sunt vobis. Ergo videtur, quod per eleemosy~ nam habetur munditia generalis.

2. Item, ad Timoth. tv, 8: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vite quae nune est, et future. Siigiturad omnia valet pietas, videtur quod valeat ad peccati abolitionem.

3. Si forte dicas, quod hoc intelligitur de pietate quae est informata gratia gratum faciente. Contra: Ambrosius ibidem in Glossa : "Pietas quae operatur bona, fratribus valet ad promerendum divina : omnis enim summa Christiane disciplines in pietate et misericordia est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit." Sed lubricum carnis non patitur justus : ergo videtur, quod existens in mortali peccato, emat sibi cleemosynis impunitatem.

4. Item, Hoc videtur per illud quod habetur, Daniel. 1v, 24, ubi regi impio dixit Daniel: Rez, consilium meum placeat tibi: et peccata tua eleemosynis redime, et iniguitates tuas misericordits pauperum.

4. Videtur idem per rationem : Due enim sunt partes justitiae, scilicet declinare a malo, et facere bonum : et decli- nare a malo, ut communiter dicitur, a. tat poenam : ergo multo magis facere bonum : sed facit bonum etiam qui extra charilatem ex miusericordia sustentat pauperes propter Deum : ergo vitat pe. nam : sed non potest vitare poenam, nisi eleemosyna auferat culpam : ergo videtur, quod valeant tales eleemosyne ad culpae dimissionem.

6. Item, Ambrosius dicit, quod "pracedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt justificatione :" sed quod pracedere potest, pracipuum in eis, est misericordia et pietas im pauperes : quia in illis, ut dicit idem Ambrosius, existit summa vite Christiane: ergo videtur, quod hoc faciat dignum ut culpa remit-. tatur.

7. Item, Augustinus in Lnechiridion : "Quibus prosunt sulfragia mortuorum, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio :" ergo multo magis eleemosyna per seipsum facta, valet ad tolerabiliorem damnationem : sed non potest, nisi mortale a Deo solvatur : ergo videtur, quod valet ad quorundam peccatorum dimissionem.

8. Item, Ab omnibus supponitur, quod nullum est bonum irremuneratum. Ponamus ergo, quod aliquis extra charitatem existens, faciat multa de genere bonorum, et cleemosynas, et non remuneretur hic: ergo remunerabitur in futuro : sed non potest remunerari quoad pene dimissionem, existente culpa punienda, quia hoc esset contra Dei justitiam : ergo videtur, quod dimittatur el culpa : ergo sibi emit impunitatem.

Si forte dicas, quod tales remuneral Deus hic: nihil est contrarium : quia potest non remunerare, etsi remuneret : ct falso et non impossibili posito, quod accidit, debet esse falsum et non. impossibile : sed accidit, quod non remuneret aliquod bonum : et hoc est impossibile justo Deo.

9, Item, Videlur qued non sufficienter possit Deus hic remunerare : quia BO} est remuneratus aliquis, si accipit minus valens pro magis valenti : sed opus pietatis etiam informe, plus valet omni terreno lucro: ergo per nullum terrenum bonum sufficienter remuneratur quidquid datur hic, est terrenum bonum: ergo non potest hic sufficienter remunerari. Quod autem opus informe pietatis plus valeat omnibus terrenis bonis, patet: quia etiam vita civilis ponitur optima in vita, vel ad minus melior omni voluptate, et divitiis, et honoribus : videtur ergo male dicere Augustinus in Liélera.

SED CONTRA : 1. Augustinus dicit, quod existens in peccato mortali, non est dignus pane quo vescitur: ergo videtur, quod nihil quod facit, potest sibi emere aliquid a Deo quantum ad dignum : ergo nec impunitatem.

2. Item, Aequaliter displicet Deo impius et impietas ejus, ut dicitur, Sapient: xiv, 9: sed displicentis opus non potest Deo esse placens: ergo impius nihil potest facere, ut videtur, nisi prius fiat pius et justus: hoc autem non potest fieri sine gratia gratum faciente: ergo sine gratia non potest facere aliquod opus, per quod aliquid apud Deum mereatur : ergo nec emere impunitatem.

Soxutio. Dicendum, quod bona facta” extra charitatem, valent ad multa de quibus infra sequenti distinctione questio erit? : sed hic non est dubium nisi de eleemosyna. Et ideo dicendum, quod eleemosyna valet ad gratiae approximationem hic, et in futuro ad tolerabiliorem penam, ut hic dicitur : sed utroque modo per accidens. Unus modus est : quia per hoc quod consuescit eleemosynis, retrahitur a peccatis, et ila pauciora committit peccata, quam si totus intenderet peccatis, et in peccato continuaret : et quia subtrahitur culpa quae fieret si eleemosyna non esset, subtrahitur etiam pena quae culpam sequeretur. Alius mo- . dus est: quia qui pietati consuescit, incipit ei placere bonum, et per consequens libido mali et contemptus Dei remittitur in ipso, et ita non peceat ex tanta libidine ut alias, nec ex tanto contemptu : et ideo suum peccatum est minus guoad radicem peccandi, quam alterius cui opera pietatis non sunt: et ideo sequitur etiam minor poena, et per consequens tolerabilior damnatio.

Dico ergo ad primum, quod illud Luce, x1, 41 : Date eleemosynam, etc., intelligitur accommode, hoc est, supra omnia alia bona fortune quae habetis ad usum vobis concessa, non propter hoc tota vita efficitur munda : sed sensus est, quod ex bonis fortune illicite retentis, non generatur eis peccati immunditia.

Ad aliud dicendum, quod pietas ad omnia valet: sed non pietas informis, sed potius formata, de qua ibi loquitur Apostolus.

Ad aliud autem quod objicitur per Glossam Ambrosii ibidem, dicendum quod lubricum carnis non significat ibi lubricum mortale, sed veniale quod continue oritur ex concupiscentia : et ille talis non peribit : quia licet veniale sit dispositio ad mortale, tamen continetur talis per opera pietatis in bono ne pereat.

Ad aliud dicendum, quod Danielis intentio fuit, quod rex primo vitam corrigeret per poenitentiam, et tunc valerent ei eleemosyne ad peccati dimissionem ex parte debite pene, quam minabatur ei visio quam viderat.

Ad aliud dicendum, quod declinare a mato dicitur dupliciter, scilicet non facere malum secundum quod non dicit nisi negationem operis mali: et sic verum est, quod non evitat nisi poenam, et non est pars justitia proprie loquendo. Secundo modo dicitur declinare a malo, velle non facere malum, et sic ponit ac- tum interiorem, et meretur palmam, et est pars justitiae : sed facere bonum informe non est pars justitiae, sed dispositio ad ipsam, ut supra dictum est’. Cum autem dicitur, quod non facere malum vitat poenam, non intelligitur de ea quam quis meruit per peccatum praecedens, sed potius de ea quam incurreret, si malum faceret, quod non fecit : et hoc mo= do facere bonum informe vitat poenam : sed tune non sequitur, quod propter ipsum aliquod dimittatur peccatum, cui peena debetur vel poena quae debetur peccato perpetrato.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius loquitur de merito et dignitate congrui, non condigni : minus enim inecongruum est dare gratiam exercitatis in eleemosynis, quam aliis qui eleemosynis non intendunt.

Ad aliud dicendum, quod sicut multi Doctorum dicunt, Augustinus vocat damnationem ibi incendium ignis purgatorii, et non inferni: omnes autem qui sunt ibi, habent charitatem et opera gra tia informata. Unde nihil tune probatur de proposito per verbum Augustini. Si autem dicatur, quod intelligitur de his qui ininferno sunt, tunc dicendum est, quod suffragia non prosunt nisi per accidens, ut dictum est, et ita prosunt opera quae fiunt extra charitatem.

Ab Aniup dicendum, quod nullum bonuin est irremuneratum : sed non oportet, quod remuneretur premio sibi non respondente, et incomparabiliter magis valente. Unde dicimus, quod talia quae non valent sternum premium, in wternitate non remunerantur : sed et precipua remuneratio est hic : quia per illa gratia viciniores efficiuntur : et hoc est spirituale premium, et melius quam opera eorum.

Hoc autem quod contra objiciendo dicitur, quod quidquid hie datur, est terrenum, falsum est: quia multa spiritualia dantur hic etiam his qui in peccato mor- tali sunt quandoque et precipue his qui exercentur in eleemosynis. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19