Articulus 20
Articulus 20
An omnia ante acta bona per poenitentiam sequentem vivificentur ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, post medium : "Mortificatur enim illa penttentia, et alia ante acta bona, eic."
Gratia enim hujus videntur esse hic inquirenda quinque,ut perfectius hac Littera intelligatur: quorum primum est, Utrum omnia ante acta bona per peenitentiam sequentem vivilicentur ? Secundo, Si non omnia, utrum omnia mortificata ? Tertio, Utrum quoad omnia quae in ipsis sunt, vivificentur, vel quoad aliqua ? Quarto, Per quid vivificentur ? Quinto, Quid ibi vocetur vita ?
Vipetur autem contra primum, quod omnia ante acta bona per sequentem penitentiam vivificentur, sive fuerint mortua, hoc est, in mortali peccato facta, sive fuerint mortificata, hoc est, in charitate facta, et per consequens peccatum mortificata.
Et objicitur sic : i. Dicit Adamantinus super Josue: "Sunt in Ecclesia credentes quidam et acquiescentes preeceptis divinis, erga servos Dei religiosi et officiosi, et ad ornatum Ecclesie vel ministerium Ecclesie satis prompti: sed in conversatione propria obscecenis vitiis involuti, nec omnino deponentes veterem hominem cum aetibus suis, nihil adhibent emendationis morum vel innovationis. Istis ergo Chri- stus Jesus salutem concedit : sed quamdam insanie notam non evadent," Ex his colligitur, quod bona facta in mortali pecato vel per se, vel per vivificationem sequentem factam, valent ad vitam gternam.
2. Item, Adamantinus, ibidem: "Jesus yidens angustum in fide propositum, moderationem justissimam servat, ut salutem consequantur qui parum fidei ha-. bent: nec tamen summam regni vel libertatis accipiunt : quia fides eorum nullo operum nobilitatur accessu." Ex his colligitur idem quod prius.
3. Item, Levit. xxv, 25, super illud: S3 attenuatus frater tuus vendidertt possesiunculam suam, etc., dicit Glossa, quod possessiuncula est hereditas vite aterne, que venditur mortali peccato : et dicit Glossa et textus, quod si redimere voluerit, fructus computabuntur ex die qua vendidit : sed fructus ex die qua vendidit, fuerunt post mortale peccatum : ergo et per consequentem poenitentiam mortui computantur ad vitam : ergo vivificantur per sequentem pernitentiam.
4.Ttem, Per rationem objicitur sic : Si aliqua duo ordinantur ad unum tertium, essentialius participabit illud tertium, quod ex duobus vicinius ordinatur ad ipsum : sed bonum nature et moris quod dicitur de genere bonorum, ordinatur ad bonum gratiae quod dat vitam : ergo essentialius participabit vitam gratia, quod vicinius est : sed bonum moris vicinius est : igitur participabit vitam plus quam bonum natura: sed bonum nature vivificatur: ergo bonum opus quod est de genere bonum.
Quod autem vicinius ordinetur ad gratiam, sic probatur Dicit Avmbeasiug quod preecedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt justificatione : et hoc non est nisi bonum quod dicitur de genere bonorum, sive bonum virtutis tafornis : ergo bonum illud dignum facit hominem, et non bonum nature ut consequatur vitam : ergo vite vicinius est : et hoc est quod intendimus probare.
5. Item, Supponamus modo opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita, et procedo tunc sic: Quod melius et perfectius est in bonis informibus, magis natum est fieri gratuitum : sed actus virtutis moralis, ut probat Philosophus in primo £thicorum, perfectior et melior est, quam habitus: ergo magis natus est fieri gratuitus, quam habitus : et habitus vivificatur, quia naturalia fiunt gratuita : ergo multo magis actus.
Si dicas, quod hoc non potest esse, quia habitus manet et actus ejus transit : hoc nihil est : quia simpliciter in operibus mortificatis transit actus, et tamen vivificari dicuntur per sequentem poenitentiam.
6. Item, In naturis est multo majoris potenti vivificare mortificatum sicut occisum, quam quod numquam habuit vitam, potuit tamen habere. Exemplum est, quod plus est vivificare interfectum, quam embryonem qui potuit vivere et numquam vixit : sed qui potest quod plus est, potest et quod minus est, ut dicit Boetius : ergo si gratia potest vivificare mortificatum opus, potest et vivilicare quod numquam vixit, potuit tamen vivere : sed potest illud, ut dicitur in Zitéera: ergo et istud : sed opus quod numquam vixit, potuit tamen. vivere si affuisset gratia, est opus mortuum: ergo opera mortua per gratiam sequentem possunt vivificari.
2. Item, Peccator non habet opus ordinatum ad vitam nisi per motum gratiae : sed ipse non est in gratia : ergo nihil de potentia vite ab eo transit in opus : sed quod nullam habet potentiam vite, non est vivificabile : ergo tale opus vivificari non potest.
3. ltem, In naturis a non vivo generatur non vivum, et non habens potentiam ad vitam, sicut patet in mineralibus : ergo et in moralibus similiter erit: sed peccator est non vivens: ergo opus quod generatur ab ipso, nec vivit, nec poten- tiam habet ad vitam : ergo per sequentem potentiam non potest vivificari.
Soretio. Dicendum, quod in veritate sicut omnes confitentur, opera mortua vivificari non possunt, eo quod sicut ultima probavit objectio, nulla potentia ad vitam transit in generatum a generante quod non vivit, nisi per accidens generetur in ipso, sicut vermis a putrefacto.
Av i ergo quod objicitur ad Adamantinum, dicendum, quod Adamantinus si-~ enum salutis in Ecclesia inter fideles, et in linitionem quorumdam sacramentorum vocat salutem : et talem consequuntur habentes fidem informem, qui per Gabaonitas significantur. Et quod ita sit, per Tsidorum probatur, Josue, rx, 1 et seq., qui sic dicit in Glossa ibidem : "Gabaonite significant eos qui credunt,.et erga servos Dei devotionem, vel Ecclesia cultum videntur habere : nihil tamen emendationis habent in moribus: tales tantummodo quidem signum salutis intra Ecclesiam proferunt : inter spirituales autem, id est, inter Sanctos Dei regnum aeternum vel libertatem non consequuntur." Hee sunt verbaIsidori quasi glossantia verba obscura Adamantini.
Vel possumus dicere, quod est salus in re, et salus in spe : prima beatorum, secunda autem itinerantium. Et haec adhuc est duplex, scilicet informans fidem et spem : et haec est Sanctorum : vel informis, et haec est eorum qui obsceenis actibus vivunt in Ecclesia, recite tamen credentes et opera de genere bonorum facientes. Et de hac ultima sola loquitur Adamantinus.
Ad aliud dicendum, quod post peccatum et ante poenitentiam nullus est vite fructus in homine, sed lex : et similiter Glossa intelligitur de his quae sunt post compunctionem, et ante satisfactionem exteriorem injunctam a sacerdote: illa enim omnia debet attendere sacerdos, et computare in redemptionem hereditatis ceterne.
Vel aliter potest dici, quod intelligity, de bonis factis in mortali peccato : seq dupliciter aliquid computatur in sorter, scilicet ut est pars sortis, et sic intellioi. tur in Glossa: quia nihil est pars sortis nisi. opus meritorium : vel ut impediengs excrescentias usurarum, et sic compu. tantur opera meritoria in partem sortis, quia per illa detinetur homo ne ruat de peccato in peccatum, eo quod usura precedentis quasi est peccatum sequens : et per illa bona etiam vicinatur gratia, ut dictum est in anteriori questione.
Ad aliud dicendum, quod illa opinio que dicit, quod naturalia fiunt gratuita, non intelligitur secundum fieri, quod essentialiter hac fiant illa, quia hoc est impossibile, et quasi heeresis : sed dicit haec fieri illa quia possunt coexistere illis, et cum illis aliquid boni afferre subjecto, sicut facilitatem operandi bene, et hujusmodi : et tune virtus dicitur fieri gratuita, quia manet: sed actus nullo modo manet, nec habet potentiam ad vitam, sicut ultima objectio probavit, et ideo vivilicari non potest.
Ad hoc autem qued dicit, quod actus mortificatus etiam non manet : dicendum, quod sicut infra habetur in hac questione, quod actus ille ad minus manet in corpore mystico, sed mortuus actus nullo modo : et ideo non est simile. .
Ad aliud dicendum, quod non est simile quod adducitur de naturis : quia interfectum corruptum est non solum in actu vite, sed etiam in potentia ad vi tam :sed non sic -est de mortificato in moralibus : quia solum est privatum vita, et est in potentia ad vitam : etid quod non habet vitam in moribus, et procedit a non habenti vitam, non est simile embryoni qui procedit a vivo a quo accipit potentiam ad vitam.
On this page