Text List

Articulus 21

Articulus 21

Utrum omnia mortificata possunt vivificari ?

ARTICULUS XXI. Utrum omnia mortificata possunt vivificari ?

Secundo queritur, Utrum omnia mortificata possunt vivificari?

Videtur autem quod non: 1. Est enim vita, ut dicit Philosophus, actus continens spiritus : ergo conservabitur vita in vivo, principiis vitae conservatis : si autem causa per se conservationis vite est conservatio principiorum vite in vivo, destructa vita, necessarium est principia vite vel aliquod principiorum destructum esse : oportet ergo in hoc opere mortificato destructa esse principia vites : sed destructis principiis vite, destruitur potentia ad vitam, et destructa potentia, non est illud vivificabile : ergo cum in mortificato destructa sit potentia vite, remanet mortuum opus non vivificabile : ergo non vivificatur.

2. Item, Quidquid potentia vivit, per modum illum quo potentia vivit, habet esse : sed opus mortificatum nullo modo habet esse tempore sequenti pcenitentiz, et etiam tempore mortalis peccati quod est ante poenitentiam : ergo nullo modo vivificatur. Propatio mediw. Si opus illud est, non potest esse nisi in actu, vel habitu: sed constat, quod in actu non est : nec etiam in habitu, quia habitus virtutis cujus erat elicere illud opus, destructus est per peccatum mortale : ergo, ct cetera.

3. Item, Ezechiel. xvuu,24 : "Si averterit se gustus a Justitia sua, et fecerit iniguitatem secundum omnes abominationes gquas operart solet impius, numquid vivet? Omnes Justitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur": ergo non recordabuntur ad justificationem.

4, Item, Actus est accidens : ergo non est nisi quando inest : sed non inest lempore peccati : ergo non est : et quod non est, non vivificatur : ergo actus ille non justificabitur, ut videtur.

Contra hoc sunt 1. Auctoritates Sanctorum, quae ponuntur in Litlera.

2. Item, Hieronymus super epistolam ad Galatas: "Si poenituerint, redibunt ad vitam."

3. Item, Augustinus : "Peenitentia est res optima et perfecia, quae omnes defectus revocat ad perfectum :" ergo etiam deficiens meritum per sequens peccatum : et non revocat nisi vivificet : ergo vivificat opera mortificata.

4, Item, Non potest esse fortius peccatum quam meritum : sed si omnia interimerentur per peccatum, fortius esset peccatum: ergo non in toto interimitur opus meritorium : ergo aliquid in eo remanet de potentia ad vitam.

5. Item, Meritorio operi aeternum premium debetur : ergo si non debetur ei, injuste agitur cum ipso : sed si occiditur, non habebit suum premium: ergo in eo manet adhuc potentia ad vitam: sed quod habet potentiam ad vitam, potest vivificari : ergo, etc.

6. Item, Apocal. iii, 11: "Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam". Et haec etiam corona debita est operibus presentis justitiae : ergo ista perdita, alius potest eam accipere : ergo remanent opera meritoria, etiam isto perdente : sed eadem ratione qua remanentia possunt dari alii, possunt restitui et isti: ergo possunt vivilicari per pcenitentiam sequeniem.

Solutio. Dicendum, quod opera mor~ tificata per sequentem poenitentiam vivificantur. Et ut hoc intelligi possit competentius, est sciendum, quod opus meritorium non accipit vitam ab operante, sed potius ab ipsa gratia : et dicitur vivere effective, quia dat vitam merenti et operanti, Gratia autem consideratur dupliciter, scilicet in quantum subjectum informat et actum, et sic ipsa est accidens, et non potest dare vitam: et in quantum est similitudo quaedam bonitatis divine et accepta Deo et omne id in quo est ipsa, et sic dat vitam, et est principaliter in acceptante, hoc est, in Deo, respectu tamen operis et operantis. Et quia acceptio Dei quae est respectu operis facti in charitate Dei, semper manet, ideo manet opus etiam post mortale peccatum, non simpliciter, sed prout respectu ipsius est acceptio divina. Ve~ rumtamen influxus vite ab acceptione Dei et opere accepto impeditar propter mortale peccatum quod est in isto: ita scilicet, quod per illud opus acceptio Dei non influit illi vitam : sed reputatur alii quodammodo, sicut dictum est alibi, ubi ostensum est de hoc qualiter intelligitur illa auctoritas Apocalypsis, wi, 41: "Tene quod habes", etc.

Pater igitur solutio ad primum: quia opus non destruitur secundum quod est sub acceptione divina : quia semper illud opus acceptum est, et non est principium vite nisi sic consideratum: sed influxus vite impeditur per mortale peccatum : etideo non est verum, quod in mortificato destruatur potentia vite : quia non est mortificatum in se, sed potius quoad istum ne influat illi vitam, el remoto obstacuio influit sicut prius. Et quod opera ibi maneant, patet per illud Matthei, v1, 20: Thesaurizate vobis thesauros in cw@lo. Thesauri enim illi, sunt thesauri meritorum in scientia et approbatione divina conscripti. Et per illud Apostoli, If ad Timoth. 1, 42: Seto cut credidi, et cerlus sum quia potens est depositum meum servare illum diem, scilicet justus judex.

Ad aliud dicendum, quod opus per illum modum est, quo est principium vite, ut jam dictum est: quia in acceptione divina numquam destruitur : quia placuit Deo propter formam gratiae quae erat respectu illius operis : et ideo objectio ila falsum supponit.

Ad aliud dicendum, quod intentio Prophete est, quod non recordabuntur justitiae quoad justum : sed tamen manent simpliciter sub recordatione, ut dictum est: et sic patet responsio ad totum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod non manet ul est accidens, sed quoad illam rationem, ut jam dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21