Articulus 22
Articulus 22
An opera mortificata quoad omnia quae sunt in tpsis, vivificantur ?
Videtur enim, quod sic : quia i. Augustinus dicit, quod poenitentia est res optima et perfecta quae omnes defectus revecat ad perfectum: ergo quidquid deficit in bonis per peccatum, reducitur ad vite fructum per penitentiam : ergo omnia vivificantur.
2. Item, Semper potentior est virtus, quam peccatum : sed peccatum exstinguit omnes virtutes quando sequitur eas : ergo etiam poenitentia vivificat omnes quando subsequitur peccatum.
3. Item, Ad Roman. vi, 1 et seq., Non sicut peccatum, ita et bonum. Et hoc ideo, quia bonum secundum se est : et malum in respectu, et inutile, et pigrum :si ergo malum potuit occidere bonum, multo magis bonum potuit ea vivificare.
Contra : 11. Virginitas est quidem de maximis bonis : et non vivificatur, nec redimitur, nec restituitur : quod patet per Hiero- nymum in quadam epistola ad Eustochium virginem, qui dicit sic: "Audenter loquar : cum omnia Deus possit, suscitare non potest virginem post ruinam."
2. Item, Apocal. III, 1: "Nomen habes quod vivas, et moriuus es. Histo vigilans, ef confirma cetera quae moritura erant". Ex hoc accipitur, quod aliquis mortuus habuit aliqua opera viva, et viva non vivificantur : ergo non omnia opera mortua vel mortificata indigent vivificatione.
Soxutio. Dicendum, quod opera mortificata eo modo quo mortua fuerunt, omnia vivificantur per poenitentiam sequeniem, sicut innuitur in Liltera.
Ad id quod objicitur de virginitate, sumatur in Littera primo auctoritas Hieronymi, quae totum contrarium dicit super Osee, 11, 2 et seq., ubi dicit sic: "Vide quid sit inter Dei convenientiam et hominum : homo enim uxorem accipit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem sive corruptam : eus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines." Hane contrarietatem at~- tendens Magister Hugo de sancto Victore solvit dictum Hieronymisic : "Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, etc. 1. Qauedam verba ambigua Hieronymus hic posuit dicens sic: Cum Deus omnia possit, de corrupta non potest facere non corruptam : tamen si de corruptione carnis hoc intelligatur, stultum est sic sentire : quia homo carhem suam vitiare posset, Deus autem sanare non posset. Si autem de corruptione cordis intelligatur, hoc similiter stultum est dicere: quia homo peccare posset, Deus autem justificare non posset, et tantum justificare quantum iste peccare, Si autem idcireo illud yon posse dicitur Deus, quia factum est : ct quod factum est, non factum esse non potest : quia quod verum est,falsum esse non potest : et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest: quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset qui veritas est : pondus habet hoc dictum majus, quam si diceretur de alio quolibet quod factum est, et jam non factum esse non potest." Hee sunt verba Hugonis. Pondus autem quare magis dicitur de illo quam alic preterito, est, quia descendisse mentem voluntarie super actualem et presentem carnis delectationem, facit corruptionem virginitatis : et hoc preteritum inducit statum ignobilem in mente et corpore, quod non facit aliud peccatum. Patet igitur, quod secundum quod virginiias fuit meritoria, restituitur : quia poenitentia restituit integritatem puritatis a peccato, sed non in~ tegritatem status secundum dignita~ tem.
On this page