Text List

Articulus 23

Articulus 23

Per quid vivificentur opera mortificata?

ARTICULUS XXVIII. Per quid vivificentur opera mortificata?

Quarto queritur, Per quid vivificantur ?

Et videtur, quod 1. Per justitiam generalem.

2. Hjus est justificare cujus est impurum facere purum : hoc est justitiae generalis : ergo etiam illud.

3. Hoc etiam videtur per illud quod dicitur in Ezechiele, xvin, 24 et 22: "Si autem impius... fecerit iudicium et Justitiam, vita vivet et non morietur... In justitia sua, quam operatus est, vivet."

4. Videtur, quod hoc sit fidei : quia, ad Roman. 1, 17, et ad Hebr. x, 38, dicitur : "Justus autem ex fide vivit".

5. Videtur autem, quod sit charitatis effectus: dicit enim Augustinus, quod "charitas est vila anima."

6. Item, Videtur quod gratia: quia vita dividitur in vitam natura, et vitam gratis, et vitam gloriae : ergo vita erit a gratia : sed cujus est justificare, ejus est vita: ergo gratia vivificat opera mortua.

Contra hoc est quod dicitur in Litéera, quod hoc est poenitentia : et hoc accipitura verbis Bernardi in Canticis? sic dicentis : "Sensum ex integro recuperasse te scias, situam conscientiam sentis quadruplici compunctione morderi, pudore gemino, et gemino metu : nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur." Et loquitur de miraculo Elisei qui poenitentialiter oscitavit septies * : ergo partes confessionis et compunctionis attestantur vite et sensui restitutis : ergo de mortuis faciunt vivos.

Sotutrio.Dicendum, quod vita est actus gratiae proprie et primo,sicut etiam notatum inveniessuper librum secundum Sententiarum : et non convenit virtuti primo, sed potius per posterius : et ideo diverso modo attribuitur diversis virtutibus. Peenitentia autem est sicut removentis causam mortis a parte materia sive subjecti : quia ipsa est causa justificationis prior ea ratione, non tempore, ut supra dictum est. Et hoc modo loquitur Magister, quando attribuit ei justificationem operum mortuorum.

Ad primum ergo dicendum, quod justitia dicitur causa vite potius in operibus vivis, prout dicitur, quod opera ostendunt vivum: quia ipsa prima est ex parie termini ad quem est motus in justificatione impii. Unde justitia non pro- prie dicitur causa vita, sed potius consequens vitam, et ostendens eam per re_ ctitudinem actus : et sic justus ex jy. stitia dicitur vivere, sed post vivere simpliciter.

Ad 1nLup quod probavit, quod justttia est causa vita, dicendum quced justitig non dicitur esse justificare, sicut efficien. tis, sed potius sicut forme ad quam mo. vetur ille qui justificatur. Sed bene conceditur, quod ejusdem est justificare, cujus est vivificare per modum efficien. tis.

Ad aliud dicendum, quod dictum Ezechielis intelligitur de vita gloria que datur bene operanti in operibus justitiae : nos autem loquimur hic de primo actu vite, qui restituitur a non esse in esse spirituale secundum gratiam, secundum quod dicit Philosophus, quod vivere in viventibus est esse.

Ad Atiup dicendnm, quod fidei attribuitur vita sicut vitam primo ostendenti, et aliquo modo facienti, non quidem per se, sed potius prout est informata gratia. Et hujus exemplum est in luce: que manifestat cetera, et etiam vivificat, in quantum in ea est quaedam virtus ceelestis, quae diffunditur in ipsa super inferiora. Ita etiam fides secundum quod est cognitio quedam, manifestat ea in quibus est vita, et in quantum est gratia quedam, causat et dilfundit vitam eamdem.

Ad aliud dicendum, quod charitas Dei est ea quae continuat vitam : non tamen oportet, quod sit prima causa ejus : quia ad perfecte vivere, post fidem et spem non requiritur nisi charitas, quae unit per effectum primo fonti vite, scilicet Deo.

Ad aliud dicendum, quod in principio prime solutionis dictum est, qualiter vivere est poenitentie.

Et sic solutum est totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23