Articulus 24
Articulus 24
In nullo enim sic est, quod opera alicujus denominentur et disponantur sicut ipsum Operans : ergo opera vivi non dicuntur viva, ut videtur, nec etiam forme vite disposita sive informata.
Item, Si album albefiat, albificatio ipsa non proprie alba dicitur, cum tamen albificatio sit propria operatio albi : ergo etiam opera vivi non proprie dicuntur viva.
Solutio. Dicendum, quod. vivere dicitur multipliciter valde, sed reducitur ad duo, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.
Secundum esse dicitur proprie, et metaphorice. Proprie autem dupliciter, scilicet ut causa per se effectiva vite in vivo, dicatur vita et vivere, sicut anima, et sicut forma adherens vivo, id est, vitam participanti ex eo quod est causa vite. Sic dicimus corpus vivere et vivum formaliter. Et hoc vivere distinguitur in secundo de Anima et per suum signum in illa littera, ubi dicit Philosophus : "Multipliciter autem ipso vivere dicto, et si unum horum insit solum, ipsum vivere dicimus, ut intellectus et sensus, motus et status secundum locum, aut motus secundum alimentum et detrimentum et augmentum est." Et contentum reducit ad quatuor modos, scilicet intelligere, sentire, moveri, et alimento uti. Hee autem sunt signa vite anime, sicut etfectus est signum sua causae : effectus, dico, proprius et essentialis, qui convertitur cum causa, Vita autem metaphorice dicta est ad similitudinem hujus, et hoc dicitur, scilicet ad similitudinem ejus quod est causa vite : et hoc est quod dat esse vivo, et permanentiam, et speciem : et sic sumitur vita a Philosopho in octavo Physicorum, ubi de motu ceeli dicit, quod est quaedam vita existentibus, vel ad similitudinem vivi, quod tunc vivere dicimus, quando attingit perfectam operationem suam secundum suam speciem, quam habet a virtute celesti, supra totam speciem influentem : sicut dicimus aquam vivam quae est in impetu purificandi et infrigidandi, et adamantem vivum cum fortiter attrahit ferrum, et hujusmodi.
Sed vita secundum bene esse distinguitur secundum bene esse in sensu, ct secundum bene esse secundum rationem. Et secundum bene esse in sensu dicitur vita voluptatis, sicut dicit Aristoteles de Sardanapalo, quod vitam voluptuosam eligens, vitam pecudum elegit. Secundem autem bene esse rationis dicitur vivere secundum bonum rationis, quod est licitum et gratuitum. Et gratuitum duplex, scilicet gratiae, et gloria.
Dicendum igitur ad propositum, quod opera dicuntur vivificari vita dicta metaphorice : quia scilicet restituitur homini, quod faciant in ipso quod faciunt optima opera : et hoc est dignum facere vita aeterna. Quia sicut lapis dicitur vivus, quia facit optime propriam operationem, et mortuus qui non potest sic facere : sic opus vivum dicitur, quando potest perficere hoc quod optimum opus facit, et hoc est opus gratie, quod potest valere vitam aeternam.
On this page