Text List

Articulus 25

Articulus 25

An tertia diffinitio poenitentia sit bene assignata ?

ARTICULUS XXV. An tertia diffinitio poenitentia sit bene assignata ?

"Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, etc."

Haec est tertia diffinitio de poenitentia. Et videtur mala : quia, 1. Sicut Tullius dicit, "Vindicatio est species justitia naturalis :" sed habitum est supra, quod poenitentia non est proprie justitia naturalis : ergo videtur male dici vindicatio, etc.

2. Item, Tullius dicit, quod "vindicatio vel vindicta est, per quam vis et injuria et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur :" peccata autem quibus indignatur poenitentia, nec vi nec injuria alicujus sunt facta, sed propria voluntate potius : ergo videtur, quod vindicatio non sit de ipsis.

Item ulterius queritur de hoc quod dicit, "Semper puniens in se, etc."

1. Sic enim semper punit, semper agit actus poenitentiae : sed non potest aliquis secundum unam potentiam simul pluribus motibus moveri : ergo numquam movetur virtute alia. Si dicatur, quod intelligitur semper puniens in habitu, non in actu : videtur falsum esse per id quod dicit, quod ubi dolor finitur, finitur et poenitentia : ergo videtur, quod semper actualiter teneatur dolere. Si dicas, quod nihil prohibet simul affectu dolere, et alio motu moveri secundum charitatem scilicet, aut aliam virtutem : hoc videtur contra Philosophum in libro de Somno et vigilia, ubi dicitur, quod una potentia anime existente in actu, ro. trahitur alia : ergo multo magis una et eadem si est in actu uno, retrahitur ah alio.

2. Item, Semper dolet : et ubi dolor finitur, finitur et poenitentia : ergo gj charitate movetur in Deum, et non do. leat, videtur quod poenitentia sit finita - et ubi deficit poenitentia, ibi deficiat gratia, ut dicitur consequenter in Litlera - ergo qui movetur charitate, amittit gratiam, quod falsum est : ergo non semper est dolendum.

3. Item, Videtur quod nocivum sit. semper dolere.: quia dicit Bernardus in Canticis : "Sic suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei : ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis*." Ex hoc accipitur, quod non semper dolendum est de peccatis, sed quandoque exsultandum in beneficiis Dei.

Item, Infra parum ibidem : "Est quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur letiori recordatione benignitatis, ne forte pre tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat." Ergo melius est interpolare dolorem, quam semper dolere : ergo qui vindicat in se peccatum, non semper debet pcenitendo in se vindicare quod dolet commississe.

Sotvurio. Dicimus ad primum, sicut prius tactum est, quod poenitentia induit quandoque rationem justitiae, quando justitia est imperans actum poenitentiez. Et sic loquitur hic Augustinus de pcenitentia. Unde non propter hoc habetur, quod sit species justitiae, eo modo quo dicitur species quae ponitur sub assignato genere.

Et est instantia in'verbo Aristotelis in Topicis, ubi dicit quod si quis bicubitali magnitudine posita dixerit, quod positum est quantitatem esse, quid est dicit, et quantitatem significat. Ubi patet, quod licet alia preedicamenta quando quae accipiant aliquam rationem substantiae, non famen proprie dicuntur species ejus. Unde illa forma arguendi non valet : ideo est fallacia accidentis, quod tale est argumentum : vindicatio est species justitia : et poenitentia est vindicatio quaedam : igitur poenitentia est species justitia.

Ad aliud dicendum, quod licet peccata cum voluntate hominis sint facta, tamen sunt injurie et nociva, et sic vindicantur. Unde ab alio habent quod sint voluntaria, et ab alio quod sint injurie : quia voluntaria sunt in actu, prout in actu fit conversio ad bonum commutabile : sed injuries sunt Dei et hominis, in quantum spoliant gratuitis, et vulnerant in naturalibus : et hoc modo vindicta est in illis.

AD aALiup concedimus, quod spiritus creatus secundum eamdem potentiam non movetur pluribus motibus simul : et bene concedimus, quod quando movetur alia virtute, non movetur poenitentia, si poenitentia et illa virtus sint in eadem potentia anime. Sed dictum Augustini intelligitur, quod sic semper doleat, quod numgquam aliquid contrarium dolori admittat. Moveri autem aliis virtutibus non est contrarium, sed conveniens : quia virtus virtuti consona est, et non contraria, Alli autem aliter dicunt : sed quia non intelligo, ideo non curo dicta ecorum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 25