Text List

Articulus 26

Articulus 26

An peccator semper debeat dolere, et de dolore gaudere ?

e ARTICULUS XXVI. An peccator semper debeat dolere, et de dolore gaudere ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4, in fine : "Sed semper doleat, et de dolore gaudeat, etc."

Videtur enim non semper esse delendum : quia i. Sicut dicit Beda, "Contraria contrariis curanlur : et quod sanat oculum, non sanat calcaneum,." Ergo si aliquod peccaitum est cum dolore et tristitia, non est sanandum dolore, sed gaudio et delectatione : sed multa sunt talia, ut iracundia, acedia, invidia, rancor, et hujusmodi : ergo illa dolore non sunt sananda: non ergo semper est dolendum.,

2. Item, II ad Corinth. nu, 7 et 8: "Consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum charitatem."

3. Item, II ad Corinth. vu, 10: "Saeculi autem tristitia mortem operatur." Ergo aliqua peccata sunt cum gravi dolore et tristitia : ergo non sunt dolore et tristitia sananda: non ergo semper doleantur.

4, Unrenrus videtur impossibile quod dicit, "De dolore gaudeat." Dolor enim per essentiam in aliquo existens, facit ipsum dolere : sed dolor per essentiam existit in dolente : ergo facit ipsum dolere : non igitur gaudere potest, ut videtur, quia dolor et gaudium sunt opposita.

5. item, Dolor et gaudium sunt affectiones opposite : ergo de oppositis oriuntur : ergo non unum est causa alterius : ergo non est gaudere de dolore.

6. Item, Ejusdem est gaudere, cujus est dolere : si ergo aliquis gaudet, simul gaudet et dolet : et ejusdem est gaudere et dolere : ergo secundum idem gaudet et dolet, ut videtur.

Ad Hoc quidam dicunt, quod gaudium est dulce et delectabile dolenti. Et hoc. probant

1. Per Augustinum in libro primo Confessionum dicentem : "Si prohiberer legere Didonem exstinctam, dolerem : quia non legerem quod dolerem." Item in eodem libro IV de socio suo mortuo : "Poscebam aniinam meam impatientem portari a me, et ubi eam ponerem non inveniebam, hon in amecenis nemoribus, non in ludis atque in cantibus, non in suave olentibus locis, nec in convivils apparatis, neque in voluptate cubilis, non denique in libris atque carminibus quiescebam. Horrori erat ipsa lux : et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solum erat aliquantula requies : et ita solus fletus erat dulcis mihi, et successerat animo meo in deliciis amici." Ex his volunt habere, quod dolor etiam inordinatus potest esse materia et causa gaudii : et ita non valet objectio prius inducta. Contra: Dulce et delectabile dilatat cor: ergo excitabil risum et gaudium : non ergo fletum et amaritudinem. Si ergo delectabilis erat fletus ex morte amici, jam non esset fletus et tristitia, quod faisum est : ergo redit idem quod prius.

Si dicas, quod dolet gaudens secundum quid, et dolet simpliciter: et hoc non est inconveniens, scilicet simpliciter inesse unum contrariorum, et aliud secundum quid. Conrra: Qui pcenitet, simpliciter gaudet, quia aliter non sufficeret gaudium suum: ergo videtur, quod gaudium suum non insit ei secundum quid.

2. Item, Differentia est inter dolorem voluntarium, et involuntarium : sed in omni voluntario dolore potest esse gaudium secundum quid, sicut in dolore de morte amici: ergo gaudet et delectatur in fletu: ergo cum voluntario dolore videtur esse gaudium simpliciter : sed in poenitentia est dolor simpliciter voluntarius : ergo et gaudium simpliciter, ut videtur.

3. Item, Gaudium simpliciter adeptum est ex adeptione simpliciter desiderati : sed pcenitens simpliciter adeptus est desideratum, quando adipiscitur dolorem de peccatis : ergo et gaudhun simpliciter generatur in ipso.

4. Item, Nihil differt ad generationem gaudii sui, quod quis simpliciter adipi- scatur bonum, sive bonum sibi : nitens adeptus est bonum simpliciter gaudet.

5. Item, Virtutis (ut dicit Boetius) jucunda est possessio : sed poenitentia virtus quaedam est: ergo possessio cjus est Jucunda : sed maxime ab homine in actu possidetur, quando actu dolet: ergo tunc simpliciter jucundatur poonitens, et gaudet.

6. Item, Ad Galat. v, super illud; "Fructus autem spiritus est charitas", etc., dicit Ambrosius: "He virtutes fructus dicuntur : quia sincera et sancta delectatione suos delectant possessores."

Solutio. Dicendum, quod ut dicit Augustinus, "Gaudium est diffusio animi ex conceptione presentis boni:" sicut econtra ¢ristitia est constrictio animi ex conceptione presentis mali, et timor motus secundum sistolen sive constriclionem in fugam futuri et exspectati mali. Spes autem protensio sive dilatatio animi in exspectatione boni futuri, sive hoc bonum sit simpliciter, sive ut nunc bonum, dummodo illud bonum sit ut bonum per se, et non ut desideratum propter aliud: quia tunc posset in se esse desideratum, non sicut uri et secari desideratur propter salutem, cum tamen in se nullus sit qui velit uri vel secari unde etiam talia non simpliciter desiderantur, sed potius sustinentur propter aliquid quod desideratur simpliciter : et ideo propter hoc non contrariantur in talibus velle malum sustinere, et gaudere de hoc quod inducit malum quod sustinetur, sicut de sanitate. Eodem modo dico, quod nullus vult vel desiderat dolorem in quantum dolor est, sed vult eum potius in quantum est purgativus et inductivus venie : et si gaudet de dolore, non gaudet 1 in quantum dolor est, sed potius in quantum inductivus est justificationis et liberationis a peccato. Patet igitur, quod hoc modo non est contrarium gaudere et dolere: quia non - referuntur ad idem.

DicenpUM ergo ad primum, quod dolor dupliciter consideratur, scilicet ex arte dolentis, et ex parte ejusdem de quo est dolor, ut movente, et materia circa quam est, et fine: quia omnia ista in talibus incidunt in idem. Si primo modo: tune consideratur tantum in genere: quia speciem non accipit aliquis nisi ex parte objecti moventis. Si autem secundo modo: tunc accipit speciem objecti moventis circa quod est dolor : et ex illa parte nihil prohibet dolorem esse contrarium dolori qui est specierum contrarium. Et sic dico, quod dolor qui est in poenitentia invidie, contrariatur dolori vel tristitiae quae est in ipsa invidia. Dolere enim de prosperitate aliorum invidiae est: et dolere de hoc quod sic dolet, contrarius dolor est repugnans illi, et expellens eum. Et sic patet esse verum, quod "contraria contrariis curantur." Hane autem solutionem puto veriorem inter omnes. Tamen communis opinio est, quod talia peccata non sunt sine delectatione aliqua, et respectu illius contrariatur eis dolor poenitentiae : qui enim tristatur de bono proximi, gaudet de bono proprio. Sed haec solutio, meo judicio, parum valet : quia licet invidia radicem habeat in bono proprio, tamen speciem et substantiam accipit a tristilia boni proximi: et ideo in illa parte debet ei queri contrarium medicamentum.

Per noc patet solutio ad secundum et tertium.

Ad 1 quod ulterius queritur, dicendum quod illo modo quo predictum est, non est contrarium habere gaudium et dolorem simul : quia non sunt de eodem, nec ineodem secundum idem. Quod non sunt de eodem, patet: quia dolor est de peccatis commissis, gaudium autem de dolore, ut dicitur in Littera. Et quod non suntin eodem secundum idem, patet: quia dolor est in affectu cum conlactu sensus, aliquo modo presentis peceati: sed gaudium est in affectu ex aliquo sensu effectus doloris, et non doloris ut dolor est ex sensu, sed in quantum inductivus est puritatis quae redditur per dolorem.

Si autem obiicitur, sicut supra notatum est sepius, quod aos huic opinioni assentimus, quod anima simul non movetur pluribus motibus, motus autem plures et passiones plures sunt doloris et gaudii, et nos concedimus quod ista simul stant in affectu, et ideo contrariamur nobis. Dicendum, quod nos non ponimus illa ex equo esse in affectu, nec ut duos motus, sed ut unum compositum. Et ut melius intelligatur notandum est, quod quaedam est potentia intellectus simpliciter, quam Commentator super primum librum de Anima vocat informationem quae est de incomplexo. Et quaedam potentia est intellectus compositus sive ratio, quam vocat ibidem Commentator Adem. Accipiende igitur unum modum compositionis, qui est per modum compositionis vel ratiocinationis, eo quod dicit Isaac, quod ratio facit currere causam in causatuim : dicimus, quod sicut est in conceptu, ita sequitur passio vel motus in affectu. Est autem in conceptu apprehensus dolor voluntarius inductivus venie : ergo sequitur motus’in affectu. compositus, qui est gaudium de dolore, sic expurganie animam et emunidante. Et ita patet, quod non suntduo motus, sed unus.

Plura autem dicta sunt de hoc in notulis super librum tertium Sententtarum, ubi agitur de passione Christi’.

Ad aliud quod objicitur de Augustino, quod simpliciter tristabile dulce sit : dicendum quod falsum est : nec hoc intendit, sed voluntas manendi in luctu, est voluntas secundum quid, et hoc dupliciter, scilicet quia vincit contristans et excludit delectamenta, sicut fit in morte amicorum: et tunc non est requies in luctu nisi per accidens, scilicet quia alia requies non invenitur, eo quod excluduntur consolatoria, vincente tristabili: vel quia ad hoc delectabile habet adju-

mentum, sicut habent historiae et fabule, qu licet sint tristium simpliciter, tamen quia mira quaedam pretendunt, et homines ex cupiditate audiendi mira, intendunt eis, licet sint tristia: et ideo talia sunt tristia simpliciter, et delectabilia secundum quid.

Av woc quod objicitur contra dictum illud, dicendum quod ego de plang concedo.

Av ww quod objicitur contra solutig. nem, quod unum insit per se, altery secundum quid, dicendum quod in yer, tate pcenitens dolet et gaudet, ut gy cium est: et utrumque potest conced in esse simpliciter modo praedicto : quia dolor inest sensualitati, gaudium vero jp. est rationi, nec de eodem, nec secundum idem. Nec est ibi aliquod inconveniens,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26