Text List

Articulus 27

Articulus 27

Qui dicuntur perfecti? et, Quae est penitentia perfectorum ?

ARTICULUS XXVII. Qui dicuntur perfecti? et, Quae est penitentia perfectorum ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, B, "De pemtentia perfectorum, etc."

Perfecti enim sunt qui ex voto se ad perfectionem obligaverunt : et non tantum his convenit semper in se pcenitere, sed etiam aliis : quia omnes debent hahere propositum perseverandi in peenitentia.

Sonurio. Dicendum, quod perfecti vo cantur hic illi qui secundum statum pe nitentiae hic sunt perfecti, et illi sunt qui continuant poenitentiam usque ad mortem. Est enim perfectio poenitentiae secundum esse, et secundum bene esse in consecutione finis. Secundum esse quatuor exiguntur ad perfectionem pcenitentia, scilicet revocatio a malo, dolor de commisso, propositum non committendi, et diligentia satisfaciendi. Secundum bene esse quae in consecutione finis est, quando actu continuatur usque ad salutem post mortem: unde Ambrosius.: "Sicut charitas alia est incipiens, alia proficiens, alia perfecta: sic peenitentia aliqua incipientium est, aliqua proficientium, aliqua perfectorum."

Et per hoc patet solutio ad objetcum: quia non loquitur hic de tali perfectione que est per votum, vel in signo habitus religionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27