Articulus 28
Articulus 28
Quot sint modi poenitentiae ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium: "Solemnis ergo poenitentia, ub Ambrosius, etc."
Solemnis est quae inchoatur in principio quadragesime, quando poenitens ponitur extra Ecclesiam. Hane avtem ejectionem poenitentis debet facere Episcopus cum Presbyteris, qui modum culpe noverunt: et non est imponenda nisi pro crimine quod totam commovet urbem, ut dicitur in canone: Presbyter inconsulto Episcopo. Hee autem peenitentia non est iteranda: quia est reprasentatio ejectionis Ade de paradiso : introductio autem non est in paradisum nisi post mortem Christi ad minus, quod representatur in Pascha. Unde de prima dicitur, quod cum crebris suspiriis denuntiet eis Episcopus, quod sicut Adam pro peccatis suis ejectus est a paradiso, ita ipsi pro peccatis suis ab Ecclesia projiciuntur : post jubeat ministris, quod expellant eos, clero dicente : "In sudore vultus tui vesceris pane tuo:" ut videntes sanctam Ecclesiam pro suis facinoribus commotam, poeni- tentiam non parvipendant: tamen de. bent mitti in Ecclesiam in Cena Dominj: sed tunc cum aliis non communicabunt in Eucharistia, aut in osculo: et sic manebunt usque ad octavas Pasche, et tune | iterum exibunt. Si autem poenitent, bene | poterunt habere introitum Ecclesia, secundum quod Episcopo videbitur expedire: quandoque autem usque ad finem vite permanebunt. Si autem datur s0lemnis reconciliatio, fantum fiat ab Episcopo vel Abbate vel sacerdote de mandato Episcopi, si non potest commode fieri ab Episcopo, precipue vero in articulo necessitatis: quia tune a simplici sacerdote potest fieri °.
Item, Hec. solemnis poenitentia non est imponenda sacerdotibus, nec diaconibus, ut dicitur infra, Considerandum est nec etiam clerico, nisi prius deposito.
Item, Qui suscipit talem poenitentiam, interim dum agit eam, non debet contrahere matrimonium: si tamen contraxerit, contractum est et tenet.
Publica autem poenitentia est quam aliquis publice facit in signis publicationis poenitentiae, licet non ita solemnibus: et haec etiam, ut dicunt quidam, non est injungenda sacerdotibus, ut habetut xxviu, distinct. Presbyter: ubi dicitur, quod sacerdos non debet publice- penitere inter laicos. Tamen contrarium Vr detur dici xxvut, distinct. Presbyter. B solvitur: quia si est crimen occultum, non debet publice pcenitere. Si autem publicum, tanta potest esse enormilas delicti, quod potest publice pcenitere, et debet.
Alio modo dicitur publica penitentia, scilicet queelibet, quae fit in facie Keclesie : sicut cum injungitur peregrinatio pee mMundum cum baculo cubitali. flanc autem, ut dicunt, potest quilibet gacerdos injungere suo parochiano : quia non invenitur contrarium, nisi forte aliter sit de consuetudine illius Ecclesie.
Privaia autem poenitentia dicitur, quam quisque facif cum suo sacerdote, cui peccata sua confitetur, et recipit ab eo dignum modum satisfaciendi.
Quedam enim est culpa mortalis, quedam non mortalis, ut veniale peccatum. Quedam mortalis, contra gratiam, ut fornicatio : quaedam mortalis et contra gratiam et contra rationem, ut perjurium : quaedam autem mortalis et contra gratiam et contra rationem et contra naturam, ut sodomia: quaedam autem digna est accusatione in judicio: quedam blasphemiae, qua est impositio falsi criminis in Deum, vel quando attribuitur ei quod non convenit, vel quando negatur Deo quod ei convenit, vel communicatur alii quod ei solum. convenit.
On this page