Text List

Articulus 29

Articulus 29

An saepius iterata poenitentia, semper de criminibus datur venia toties quoties ?

ARTICULUS XXIX. An saepius iterata poenitentia, semper de criminibus datur venia toties quoties ?

Deinde videnda est tertia pars illius partis qu incipit ibi, D, "Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, etc."

Inducit hic Magister plurimas auctoritates, quod saepius iteratur poenitentia, et semper de criminibus datur venia.

Videtur autem falsum dicere: quia Amos, 1, 3, super illud : Super tribus sceleribus Damasci, etc., dicit Glossa Hieronymi: "Ter indulgentiam Dominum posse dare signat, qui quarto eadem peccata admittentibus nec pceenitentiam nec indulgentiam daturum se denuntiat."

Contra videtur, 1, Matth. xvim, 22 : Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies.

2. Item, Augustinus super illud Joan. xm, 14: Et vos debetis alter alterius lavare pedes, etc. "Cur Dominus pedes Petri lavisset, et hoc ipsum facere etiam docuisset, nisi quoniam sicut quotidiana est offensio, ita oportet quod quotidiana sit remissio."

3. Item, Bernardus super Cantica: "Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear*, absit. Major est pietas quam quevis iniquitas. Sed impietas tanta est, quod iteratur sepius : ergo major pietas semper presto est ad destruendum *."

4. Item, Infinita est Dei misericordia ; ergo non finitur numero aliquo iterationis peccatorum : ergo quantumcumque iterantur peccata, semper conceditur poenitentia, si queratur. .

Er Hoc concedendum est, Av primum dicendum, quod secundum Hieronymum, primum peccatum est cogitare..Secundum, consentire cogitationi. Tertium, cogitata operari. Quartum autem, finaliter non ponitere. Et hoc planum est, quod non remittitur : quia vita in peccatis finitur. Et, sicut dicit Damascenus, "quod hominibus est mors, hoc est malis Angelis casus :" quia sicut hominibus post mortem non datur locus poenitentiae, ita nec Angelis post casum. Et sic patet, quod per illud non probatur non posse iterari pcenitentiam,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 29