Articulus 30
Articulus 30
An resurgens per poenitentiam a peccato, resurgat in majori charitate quam prius habuit ?
ARTICULUS XXX. An resurgens per poenitentiam a peccato, resurgat in majori charitate quam prius habuit ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi BD, § 1, sub medium: "Nec minus tribuit quain ante tribueraé, etc."
Ex hoc videtur, quod quicumque resurgit per poenitentiam, quod resurgat in aequal vel majori, quam prius habuerit, charitate.
Sed contra hoc videtur, 1. Numer. x1, 34: Egressi de Sepulcris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, dicit Glossa Hieronymi: "Prudens lector, attende, quod post consummatam in duodenario virtutem, quia superbivit Israel in Sepulcris concupiscentia, carnes /Egyptias desideravit, et rursum fundamentum jacit, et atria, idest, vestibula virtulum ingreditur, ostendens nobis eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt posse resurgere." Haseroth enim atria interpretatur : sed vestibula virtutis dicuntur virtutis initia. Cum ergo prius habuerint consummatam virtutem, quae per duodenarium numerum in Haseroth significatur, per casum in Sepulcris concupiscentia reducti sunt ad initia. Ergo in minori virtute resurrexit : non igitur in aequali, vel majori, ut videtur.
2. Item, Ezechiel. xuiv, 10 et 11: "Sed eé Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam, erunt in sanctuario meo aeditui, et Janitores", etc. Ergo casus dejecit eos in inferiora officia: et magis virtuosis debetur majus officium: ergo resurgent in minor! virtute, ut videtur.
3. Item, Charitas minima potest re- surgere post priorem lapsum : ergo Non est necessarium, quod resurgat in majori, vel aquali, quia prius potuit habere majorem, minorem, vel aequalem,
4. Item, Dicitur, Matth. xxv, 15, quod dedit unicuigue Secunda propriam vir. tufem : sed virtus in resurgentibus non est vis boni naturalis, et potestas naty. ralis debilitatur per peccatum : ergo yj. detur, quod post lapsum minus datur ¢ quam ante: ergo resurget in minorinon ergo in majori.
5. Item, Si resurgit in majori, vel equali: ergo quantumcumque enormia peccata commisit, non impediunt eum a tali resurrectione. Ponamus ergo unum cecidisse per unam fornicationem, et alium per multo majora peccata: ergo illi resurgunt in aequali charitate et vir. tutibus, ut videtur. Ponatur ergo, quod equaliter preeparent se ad suscipiendum gratiam, et in omnibus sint aequales preter haec duo solum, quod plus offendens habuit ante majorem gratiam, et quod turpius cecidit : ergo videtur, quod nihil adjuvat istum ad habendum majorem gratiam, nisi quod plus peccavit. Si dicas, Imo quia prius magis meruit ex majori gratia. Contra : Ex hoc quod ex majori gratia cecidit, fuit magis ingratus : et ex hoc quod fuit magis ingratus, magis peceavit: et ex hoc quod magis peccavit, minus consequi debuit : ergoa primo, quanto majorem gratiam habuit, minus postea de virtutibus et gratia consequi debuit : ergo non resurgit in zquali vel majori.
6. Item, Ponamus duos cadentes agratia, unum a majori, alteruma minori: et illum qui cecidit a majori, se multo minus preeparasse ad suscipiendam gratiam, quam alium. Inde sic: Deus dat unicuique gratiam secunduin propriam. virtutem : et glossatur communiter, id est, conatum quo se preparat: sed ille qui cecidit a minori gratia, magis se preparavit quam ille qui cecidit a majori: ergo majorem gratiam recipit : ergo per consequens alius recipit minorem : non ergo surgit in aequali charitate et virtute.
7. Item, Amos, v,3: Urbs de qua egrediebantur mille, etc., dicit Glossa: "Unitas habet sacramentum unius Dei : et esse in hoc uno est summa beatitudo ug unus et verus Deus est. Secunda in secundo, scilicet in decade. Tertia in tertio, scilicet in centenario. Sicut enim denarius ex decem unitatibus completur : gic centenarius decem decadibus, et milleparius decem centenariis, per quem quarta, id est, summa beatitudo signifi-_ catur : de qua amissa si quis egerit penitentiam, de quarto, scilicet millenario vix redit ad tertium, scilicet centenarium : et si est in centenario, vix redit ad secundum, scilicet denarium:" ergo patet, quod Glossa vult, quod resurgat in minori: non ergo semper in aequali vel in majori.
8. Item, Quid est in causa, quod in equali vel in minori resurgat ? In sanitate enim corporis amissa, videmus restitutionem sanitatisfrequenter in minori robore corporis: ergo similiter et proportioanliter erit in amissa sanitate mentis: ergo resurgit in minori frequenter, ut videtur.
ConTRA : 4. Ad Roman. vin, 28: "Scimus enim guoniam diligentibus Deum", etc., Glossa: "Si qui etiam horum deviant et exorbitant, et hoc ipsum facit eis Deus proficere in bonum." Qui autem proficit, acquirit majus quam prius habuit. Ergo per casum proficiendo resurgit in majoribus virtutibus quam prius.
2. Item, Ad Roman. v, 20: "Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia". Sed non potest superabundare gratia nisi detur major a Domino quam prius. Ergo post casum major gratia datur, quam prius habebatur. Ergo cadens resurget in majori charitate quam habuit, quando cecidit.
3. Item, Joel, II, 25: Reddam vobis annos guos comedit locusta, etc. Ubi dicit Glossa: "Non patiar perire ubertatem quam ante pro tribulationibus perdi- distis :" ergo restituit Dominus virtutem aequalem post lapsum virtuti quae fuit ante lapsum, quia aliter aliquid deperisset. _
4. Item, Luce, vu, 43 et 44: "Plus diligit...cui plus donavit". Sed cadenti cum resurgit plus donatur quam si numquam cecidisset. Ergo plus diligit. Ergo in majori charitate resurgit : quia major charitas est quae plus diligit, ut videtur.
5. Item, Matth. vu, 13: Dimisit eam febris: et surrexit, et ministrabat eis. Glossa.: "Sanitas enim Domini imperio data, tota simul datur." Ergo multo fortius in sanitate spirituali : ergo sanitatem spiritualem totam simul dat: ergo totam restituit priorem : ergo ad minus resurget in aequali.
6. Item, Hugo de sancto Victore : "Ad hoc cadere permissi sunt ut ex ipso suo casu emendarentur, et meliores efficerentur." Sed non sunt meliores nisi sit in eis charitas major quam prius. Ergo, etc.
Si forte dicas, quod meliores resurgant quoad prudentiam, sed non quoad charitatem. Contra : Virtutes aequales sunt, et intensa una, intenduntur omnes. Si ergo resurgunt magis prudentes : in qualibet ergo virtute previa resurgunt meliores.
7. Item, Per sequentem poenitentiam reviviscunt merita priora: ergo omnia, aut quedam. Constat, quod omnia per disputationem prius habitam: et post additur aliquid propter conversionem posteriorem : ergo semper posterius habet totum prius, et aliquid plus: ergo posterior charitas semper est major: ergo resurgunt in majori charitate.
8. Item, Levit. vil, 1 et segq., ubi immolatur hostia pro delicto, dicit Glossa : "ASque placet Deo virtus justorum, et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in statum pristinum, delendo peccatum :" sed non restitueret in gradum pristinum, nisi esset zqualis prime: ergo, etc.
9. Item, Ezechiel. xvi, 24 et 22: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, gue operatus est,... omnium iniguitatum efus, quas operatus est, non recordabor. Sed si nocerent iniquitates ad diminutionem gratiae prius habite, Deus recordaretur iniquitatum : quia sensus est: Non recordabor ad puniendum poena damni vel poena sensus : ergo videtur, quod aequalis virtus cadentis surgenti restituitur : ergo resurget in aequali charitate ad minus.
10. Item, Luc. xv, 7: "Dico vobis, quod ita gaudium erit", etc. Augustinus : "Videtur magis esse justificare impios, quam justos creare et conservare." Causa autem hujus ab omnibus Doctoribus assignatur et ab Augustino, quia in creatione nihil resistit operationi Dei: sed in justificatione impii resistunt peccata: ergo etiam resurgenti peccatori peccata resistunt: ergo indiget majori virtute ad resurgendum, quam si justus permansisset. Constat autem, quod ei datur totum quo indiget ad resurgendum : ergo datur ei major virtus, quam habuit antequam cecidit : ergo resurget in majori virtute, quam prius.
11. Item, Deus sapiens et bonus optime disposuit de pradestinatis : sed optima dispositio est, et tunc vocatur de hac vita, quando fuit in optimo statu vite : constat autem, quod multi predestinati cadunt a justitia, et iterum resurgunt, et tune vocantur de hac vita: ergo vocantur in meliori statu in quo um-~ quam fuerunt ante casum : sed non potest status esse melior nisi resurgant in meliori charitate : ergo, etc.
Souutio. Hane questionem determinat Magister Hugo de sancto Victore, sic dicens : "Certum est, qui cadit resurgere potest : et non solum resurgere potest, sed etiam melior resurgere, quam fuit quando cecidit. Multi ceciderunt, et meliores etiam resurrexerunt, quam fuissent si non cecidissent t." Non tamen vult Ma. gister Hugo, quod hoc ita sit in omnibus. Unde dicendum mihi videtur, quod pot. est resurgere melior et pejor, et eque bonus. Et horum signum facile est yj. dere in resurgentibus, qui quandoque tepidiores et debiliores inveniuntur post quam ante. Secundum haec dicta debet responderi ad objecta secundo loco inducta.
AD PRIMUM sic, quod casus cooperatur aig in bonum per accidens, et non per se: et hoc bonum non semper major est virtus, sed major cautela standi, et major devotio in obsequio Dei: et ita possunt convenire etiam minori virtuti : sicut minor charitas quandoque magis fervet, quam major, sicut videmus in novitiis et perfectis viris. ,
Ad aliud dicendum, quod non notatur Aldi superabundare gratiam super preecedentem statum aliquem, sed potius supra posse peccati: et hoc nullus est: sicut enim omnia sub peccato conclusa erant, ita multo magis gratia liberans aperuit. Contingit tamen aliquando, quod abundat gratia, et in magnis peccatoribus plusquam in aliis. Sed hoc semper fieri non est necessarium.,
Ad aliud dicendum, quod hoc non in- Aisi telligitur nisi quoad vivificationem precedentium meritorum per poenitentiam: non autem oportet, quod virtutes in eadem quantitate restituantur : et hoc ideo est, quia virtutes prahabite non manent post casum, licet opera remaneant in reputatione Dei, ut supra diximus : et cum virtutes essentiales maneant in beatitudine, non potest quantitas beatitudinis esse secundum virtutes preecedentes, sed potius secundum sequentes : sed opera prius facta ad meritum computat- . tur: et hoc non auget nisi premium accidentale, non substantiale quod attenditur secundum quantitatem virtutum et charitatis in subjecto anime, quae omnes accipiunt quantitatem charitatis, et si¢ essentialiter in ipsam beatitudinem transibunt.
Ad aliud dicendum, quod plus dilige~ re dicitur in majus signum dilectionis, vel in majus debitum : sed non sequitur necessario, quod ille talis etiam habeat majorem charitatem.
Ad aliud dicendum, quod Dominus totam sanitatem mentis simul restituit quoad habitum omnium virtutum, quia hoc debetur justificationi : sed non quoad quantitatem virtutum, quia hoc non debetur justificationi, sed potius sequenti merito. Et ideo dicit Augustinus, quod "charitas data meretur augeri, et aucta perfici, perfecta autem dicit : Cupic dissolvi et esse cum Christo '."
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod meliores efficiantur nisi in modo custodiz# : et hoc ipsum non est necessarium : sed verum est, quod hee est intentio permittentis casum, quod dicit Magister Hugo, et loquitur de signo intentionis, et non beneplaciti, quia frequenter aliter accidit.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur si sunt prudentiores, quod habeant majorem prudentiam : quia nihil prohibet diversis de causis minorem de essentia virtutem, esse magis in actu, quam majorem, scilicet propter majorem attentionem circa illam, vel majorem consuetudinem operis, vel complexionem magis ad actum ejus inclinantem, vel aliquid hujusmodi. Et ideo argumentatio illa non valet.
Ad aliud dicendum, quod merita operum prius facta, per sequentem pcenitentiam reviviscunt secundum esse in reputatione meriti : sed non oportet, quod secundum eamdem vim merendi, vel quantitatem premii quam ante habebant.
Ad aliud dicendum, quod aliud est poenitentia quae requiritur a nobis a Deo, et aliud digna poenitentia: quia digna poenitentia est quam peccator habet ex consideratione sui casus : etille plus debet quam justus, et plus facit : et, sicut consuevit vulgariter dici, recuperat in syllabis quod amisit in temporibus. Vel dicatur, quod zque placet ad justificationem, sed non quantum ad quantitatem charitatis et virtutum. Tamen prior solutio est secundum intentionem Glosse.
Ad aliud dicendum, quod Deus non recordatur impietatis pristine quoad illud cujus causa meritoria est impietas, hoc est, inflictio pene : sed quod non habet resurgens tantas virtutes, quantas prius, hoc est ex modo resurgendi, scilicet quia tepidus ad gratiae susceptionem se preeparavit, et non ex reservatione vel recordatione peccatorum. Si enim hoc esset ex peccatis, omnis homo in minori charitate resurgeret : et hoc non | est verum.
Ad aliud dicendum, quod charitas minima sufficit ad surgere : sed verum est, quod quando surgit, oportet quod sit in majori quodam fervore: et hunc sufficit elicere minima charitas : et non ostendit surreptio majorem habitum, sed potius magis posse in opere.
Ad uxtimum dicendum, quod non puto hoc esse verum, quod omnis salvandus moriatur in optimo statu in quo fuit tempore vite suae : licet hoc amagno jam audierim Doctore, qui volebat hoc probare per illud Proverbiorum, iv, 18 : "Justorum semita quast lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem". Sed hoc non sic intelligitur : quod sic patet : quia in eo quod cadit non crescit, sed potius intercipitur lux justitiae presentis. Unde quantum est de se crescit: quia charitas aut proficit aut deficit : sed incrementum est impedimentum secundum eum qui justus est.
Et quod dicitur, quod Deus optime disponit de salvandis, dicendum quod hoc est verum quoad cautelam et occasionem intensioris fervoris : et ut di- ctum est, quod non resurgit in majori charitate, est praeter intentionem Dei ex tepiditate resurgentis.
AD EA vero quae primo inducta sunt, que videntur probare, quod resurgat in minori charitate, dicendum quod omnes ille auctoritates induct intelliguntur de minoritate dignitatis, et non de minoritate virtutis.
Hujus autem exemplum est, quod Episcopus degradatus propter heresim, conversus redit quandoque ad majorem virtutem, sed non ad gradum pristine dignitatis. Nec hoc est verum, quod ei qui habet majorem virtutem, det Deus majorem dignitatem : quia hoc impediunt notata in Littera, scilicet irregularitas, et ut crimen pristinum magis timeatur, et ut aliis eavendi detur exemplum, et alia hujusmodi.
On this page