Text List

Articulus 31

Articulus 31

An sit aliquod summum malum ?

ARTICULUS XXXI. An sit aliquod summum malum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem: "Etiamsi ad summum quis perveniat malorum, etc."

Videtur, quod non sit aliquod summum malum : 1.Cum enim malum sit privatio boni, non potest esse aliquid summum malum nisi quod universaliter est bono privatum : bonum autem cum non sit in Zenere, ut dicit Philosophus, convertitur cumente:ergo etiam est ente privatum : sed privatum ente non est: ergo summum malum non est.

2. Item, In his quae per accessum et per recessum ab uno et ad unum recipiunt intensionem, non est devenire ad hoc summum : sed malum intenditur per recessum a bono : ergo non est in ipso devenire ad aliquod summum : ergo non est aliquid summum malum. Prosatio prime : In quibus non ponitur terminus ad quem sed tantum a quo, infinitus est motus, eo quod motus non finitur nisi quando est in moto esse, et hoe est in termino ad quem: sed in comparationibus quae sunt secundum recessum ab uno, et non secundum acces~ sum ad aliquid, non ponitur terminus ad quem : ergo infinita est recessio secundum potestatem : sed omne summum ponit terminum : ergo in talibus nullum, est summum.

3. Item, Si aliquid esset summum malum illud esset contrarium summo bono : ergo tantum posset in malo, quantum summum bonum in bono: sed summum bonum potest constituere omne ens : ergo suinmum malum destrueret omne ens : sed hoc est falsum : patet ergo quod nihil est summum mnolum.

Soxutio. Dicendum, quod nihil est summe malum absolute : sed secundum actum est aliquid ita malum, quod nihil in actu pejus : et hoc notat Magister hic et Joannes Chrysostomus.

Summum autem malum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum statum. Simpliciter, ut demon quo non est aliquid pejus. Secundum statum autem adhuc dupliciter scilicet comparando statum ad statum: et sic summe mali sunt damnati. Vel comparando statum unius persone ad statum alterius persone in statu vite, et sic dicimus obstinatos et impeenitentes summe malos. Et de talibus loquitur hic Chrysostomus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 31