Text List

Articulus 1

Articulus 1

An de uno peccato potest agi paniteniia, alio peccato in delectatione retento ?

ARTICULUS I. An de uno peccato potest agi paniteniia, alio peccato in delectatione retento ?

Incidit autem hic questio, An verum sit quod dicunt illi ?

Videtur, quod sic: 1. Debita enim divisim contracta, juste divisim solvi possunt: peccata sunt depita divisim contracta : ergo, etc.

Quod autem peceata sunt debita, patet er illud Luce, vu, 41: "Duo debitores erant cuidam feneratori". Et, Matth. xvii, 27: "Debittum dimisit ei". Item Matth. vt, 12: "Dimitte nobis debita nostra."

9. Item, In V Ethicorum vult Aristoteles, quod justitia uno modo, licet non ceneraliter, idem sit quod contrapassio, a justum idem quod contrapassum, sicut dicit Plato. Ponamus ergo, quod aliquis o1 ftenderif in decem, et in duobus contrapassus sit per sustinentiam pone : aut ergo Deus cui debet, illam satisfaexquirit, aut non. Si sic: ergo injuste videtur procedere: quia a lege non precipitur, nisi qui forefecit, confrapatiatur. Si non: tune habetur positum.

3. Si forte dicas, quod justitia Dei exigit adhuc satisfactionem, sed non justitia humana: hoc nihil est: quia infinite est justifia divina, et semper misericordia ane judicium § : cum igitar in tali casu nihil exigit justitia humana, videtur muito minus, quod justitia divina aliquid exigat tlterius ab illo.

4, item, Supra habitum est ex Augustiniin libro de Penitentia, quod constat ei multum peceata displicere, qui semper praesto est ea destruere: ergo et multo magis constabit hoc, si omnino destruat quo destrui possunt: sed hoc erit sigillatim destruendo : or go videtur, quod sigillatim poenitens de estruat pecca~ ta,

5. Item, Si aliguis laborat ducbus vel tribus morbis, qui diversas habet causas et oppositas : medicus expellit periculosiorem morbum, alio dimisso, vel etiam confirmato in subjecto. Cum igitur similiter sit in morbis anime, sicut in morbis corporis, ut dicunt Sancti, vide- tur posse agi poenitenatia de uno peccaic, alio in delectatione existente.

5. Item, Nullus rex vel imperator iterum emendam exigeret ab aliquo, cui pro parte lesionis a vicario suo, qui loco ejus est, condigna pecenitentia imposita fuisset: sed constat, quod sacerdos est vicarius Dei in confessione, et secundum auditum veram imponit poenitentiam de duobus, vel tribus, allis tacitis ergo imperator summus ulterius de his non requiret poenitentiam.

6. Si dicatur, quod peccator non potest satisfacere nisi in charitate satisfaciat: et quia non habet charitatem qui de uno poenitet, et de alio non: ideo non potest satisfacere. Contra: Eecle IX, 1: Neseit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo nullus seit utrum satisfaciat, vel non. Ergo tota die quilibet debet iterare poenitentiam suam, et desperare, quod satisfacere non possit : eo quod hoc sit penitus ignoratum, quod exigitur ad satisfactionem: hoc autem falsam est: ergo et hoc quod oportet aliquem satisfacere in charitate

8. Hem, Daniel. Peceata tue eleemosynis redime, Constat autem, quod Daniel quando dedit hoc consilium, seivil regem esse imiquum : ergo iniquus in peccato uno, potest facere peenitentiam de alio.

9. Item, Luc. xvi, 9: "Facite vobis amicos de mammona iniguitatis". Glossa: "Divitice Ineguitates dicuntur, quia de iniquitatibe s sunt collecte." Constat autem, quod de talibus non possit fleri eleemosyna quae faciat recipi in aeterna tabernacula, nisi retenta parte inigui, de alia parte posset fieri eleemoyna et salisfactio : ergo mManens in uno pecato potest satisfacere de alio.

10. Item, Peceata non habent hujus~ modi colligationem, qualem habent virtutes, sed unumquodque est divisum ab alio : sed quecumaque sunt divisa ab invicem, horum unum potest destrui, alio non destructo: ergo unum peccatum potest destrui, alio retento : sed peccatum destruitur tantum per satisfactionem : ergo de uno potest fieri satisiactio, alio retento in voluntate.

i1. Item, De virtute politica non est sic, quod una habita, omnia vitia excludantur: ergo videtur, quod hoc etiam non debeat esse virtutis theologice, cum Deus salutem nostram desiderans, juvat omnibus modis quibus homo juvari potest.

Si dieas, quod de virtute politica est hoe, quod qui habet unam, habet omnes, sicut dicit Isidorus, sicut notatum est super tertio Sententiarum, quod hee fuit sententia Stoicorum, et Aristotelis in quarto Hthicorum, cum dicit de maenanimitate et magnanimo : "Magnanimus nihil prave agit secundum aliquod vitium." Si, inquam, sic dicas: nihil est hoc, et contra intentionem Philosophorum : quia non attribuunt hoc virtuti secundum suum esse quo perficit suum actum proprium et essentialem sibi, sed potius secundum maximum suum posse quod habet in subjecto. Et ideo virtus secundum suum esse potest inesse subjecto, salvato in eodem subjecto aliquo vitio quod non contrariatur illi virtuti : et sic habetur propositum, ut videtur.

Sed quod error sit pessimus et anathematizatus, sic videtur :

4. II ad Corinth. vi, 13, dicit Apostolus : "Que conventio Christi ad Belial ?" ergo nullam communicationem habet Christus ad cor in quo habitat diabolus : sed qui est in uno peccato mortali, est inhabitatio diaboli : ergo nullam communicationem habet cum eo Christus: sed nullam satisfactionem Christus accipit, nisi cum quo in gratia participat: ergo talem satisfactionem non accipit Christus, ut videtur.

2. Item, Apud homines durantibus inimicitiis non accipitur satisfactio ledentis : sed qui est in peccato, adhuc agit inimicitias contra Deum: ergo non recipitur ejus satisfactio.

3. Item, Matth. v, 23: "Si offers munus tuum ad altare", etc. Sed constat, quoq non est minor cura Deo, ut homo re. concilietur sibi, quam homini : ergy oportet prius in omnibus reconcilian, Deo, et postea accipictur ejus oblatio. sed oblationis genus quoddam est satis. factio digna : ergo oportet prius habere gratiam de omnibus peccatis, antequam satisfactio sit accepta : sed nullus yo. luntate permanens in uno, habet gratiam de omnibus : ergo voluntate permanens in uno, non potest satisfacere de allio.

4. Item, Qui est in peecato uno, ut dicit Augustinus, non est dignus nisi pena aeterna: ergo non est dignus ut satisfactionis ejus opus accipiatur: ef non satisfacit nisi opere Deo accepto; ergo qui est in uno peccato, non potest satisfacere de alio.

5. Item, Sine gratia non fit satisfactio : sed gratia complectitur omnes virtutes : ergo sine omnibus virtutibus simul non est satisfactio : sed opposita non sunt simul: ergo cum virtutibus non possunt esse vitia opposita : ergo qui habet gratiam, non habet aliquod peccatum : et nullus satisfacit nisi qui habet gratiam : ergo qui satisfacit, non habet aliquod peccatum : ergo a destructione consequentis, qui habet aliquod peceatum, non satisfacit. !

6. Item, Non satisfacit qui non restituit Deo quod suum est: sed qui non restituit Deo animam quam abstulit, non restituit Deo quod suum est: erg? non satisfacit, qui animam restituit : sed non restituilur anima, quamdiu manet voluntas peccati alicujus : ergo quamdiv aliquod peccatum est in voluntate, 0? potest fieri satisfactio.

7. Item, Sit ita, quod aliquis gatislaciat de uno peceato, alio in voluntate retento : autiste diligit Creatorem siout debet, aut non. Si non: tune non aa tisfacit. Propatio. Luc. vn, 48: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilext! multum. Sisic : ergo omne quod diligtt circa Deum diligit : sed citra Deum di ligendo omne quod diligit, nihil mortali peceato diligit : ergo ille nihil mortaliter diligit: ergo nullum peccatum mortale manet in ejus voluntate : et hoc est contra positum : ergo impossibile est de uno satisfacere, alio in delectatione retento.

Sonutio. Dicendum, quod hoc est concedendum, quod hoc quod in principio capituli pro opinione ponitur, licet falsa, tamquam fidei contrarium est condemnandum, Et reducitur in contrarium illius articuli: "Credo in Spiritum sanctum, scilicet sanctam Ecclesiam Catholicam." Vel contra illum : "Remissionem peccaforum,"

Ad primum autem dicendum, quod licet debita peccatorum sint divisim contracta quantum ad conversionem ad bonum commutabile, et quantum ad actum, tamen conveniunt in aversione ab uno bono increato : et quoad hoc habent rationem offense et culpe : et ideo cum aversio illa maneat, alio quocumque peccato manente, non potest homo satisfacere de uno, alio retento. Et simile hujus est in offensis hominum : quia lesor non potest satisfacere de lesione illa, perdurans in ledendo, Licet enim peccator Deum Jedere non possit, tamen quantum est de se leedit.

Ad noc quod probatur, quod peccata debita sunt, dicendum quod debita humana sunt duplicia. Quedam enim sunt que voluntarie creduntur debitori : et talibus nulla est adjuncta offensa : et hoc modo non dicuntur debita peccata. Quedam sunt debita, quae oriuntur ex lesione alicujus injusta, vel in persona, vel in bonis, vel in honore: et talibus est adjuncta offensa lesi : et ideo non potest sibi satisfieri, nisi offensa cesset : hee autem non cessat perdurante illo in aliquo modo lesionis : et talibus debitis assimilantur peccata. Et ideo patet, quod ratio illa non valet.

Ad aliud dicendum, quod licet secundum Platonem justum sit idem quod contrapassum, et hoc in quibusdam sit verum, sicut in directione imjurie illate, ubi inferens injuriam contrapatitur tantum, quantum intulit: tamen hoc justum supponit cessationem a lesione generaliter : et a lesione spirituali non cessatur, quamdiu durat voluntas peccati alicujus.

Ad aliud dicendum, quod justitia hominum etiam bene exigit cessationem a lesione, utjam patuit : sed alia debita quibus offensa ejus cujus debitores sumus non est adjuncta, divisim solvi possunt. Et illis debitis in spiritualibus non sunt similia peccata, sed potius dona que donantur a Deo, ut lucremur in eis, sicut dicitur, Matth. xxv, 414 et seq.

Ad aliud dicendum, quod peccatum actuale non destruitur in nobis sine nobis : quia, sicut dicit Augustinus, "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te." Non autem potest destrui nisi per gratiam, cui repugnat voluntas aversaa bono incommutabili: et cum illa maneat aversa etiam in uno solo peccato in delectatione retento, non potest deleri aliud peccatum : cum tamen Deus in se semper paratus sit destruere, quotiescumque non est impedimentum ex parte nostra.

Ab antup concedimus, quod non est simile de morbis corporalibus, et spiritualibus : quia morbi corporales non habent unam causam: sed spirituales habent unicam, gue est voluntas, vel liberum arbitrium, quod quamdiu manet aversum non est susceptibile medicinae : et ideo nullus morbus spiritualis curatur in ipso.

Ad aliud dicendum, quod sacerdos talem ad poenitentiam non suscipit nisi deceptus: sed quod exhibetur a ministro decepto, bene revocatur justitia regis: ideo objectio adducit non simile pro simili, vel falsum supponitur in illo, scilicet quod satisfactio vera sit, quam suscipit vicario decepto.

Ad aliud dicendum, quod licet homo non possit scire se habere charitatem scientia infaillbili, potest tamen scire, scilicet scientia per signa probabilia accepta: et hoc sufficit, sicut sepius in hoc opere notatum est.

Ad aliud dicendum, quod Daniel non intendit ut rex aliquis in aliquo peccato perduret, sed potius ut vitam mutet in melius, et tunc eleemosynis redimet penam peccatorum quam previderat sibi deberi propter peccatum. _

Ad aliud dicendum, quod illius verbi sententia non est, quod pecunia in parte retineatur, quae ex iniquo est acquisita : sed potius supponit id quod est juris positivi et communis, quod primo restituatur ablatum: deinde de residuo quod iniguum dicitur, quia inique, id est, avare contra pauperes retentum est, pauperes ad amicos emantur, ut recipiant benefactores suos in aeterna tabernacula : sicut infra in eadem distinctione habebitur in questione de eleemosyna.

Ad aliud dicendum, quod peccata non habent colligationem in aliquo ente positivo, quod sit sicut habitus, vel radix, vel aliquid hujusmodi : sed tamen habent convenientiam in privatione conversionis ad bonum tncommutabile : ex qua parte habent omnia rationem peccatiet mali et culpew offensionis. Et cum talis privatio permaneat in eo qui perdurat in peccato, manet ira Dei super eum: et ideo non est perceptibilis gratia.

Ad aliud dicendum, quod de hoc diversi diversa sentiunt. Et quantum ad me pertinet, ego bene puto, quod una politicaruin habetur sine alia : licet non quoad omne posse quod potest habere in Subjecto : et tune dicendum, quod non est simile de politicis et infusis : quia infuse intelliguntur virtutes formate, que sunt quasi quaedam virtuales partes gratia gratum facientis: et ideo habent colligantiam in gratia, ita quod una non habetur sine alia. Et ideo etiam nulla ibi est, quamdiu contrarium alicujus vir- tutis est in subjecto. Sed non est sic de politicis : quia ille per consuetudinem et experimentum generationem sumunt, et consuetudines actuum diverse sunt - et ideo una generatur in anima, alia non generata. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1