Text List

Articulus 2

Articulus 2

An pro uno peccato potest consurgere duplex tribulatio ?

ARTICULUS II. An pro uno peccato potest consurgere duplex tribulatio ?

Deinde queritur de illo quod dicitur, ibi, A, sub initio: "Non consurget duplex tribulaivo, etc."

Videtur contrarium 1. In Psalmo cv, 29, ubi dicitur: Operiantur sicut diploide confusione sua.

2. Item, Eccli: x1, 16: Hrror et tenebre peccatoribus concreata sunt.

3. Item, In Psalmo cxivui, 8: Ignis, grando, nix, etc.

Soxtutio. Dicendum, quod duplex tribulatio non consurget pro peccato quod simpliciter est unum: sed quod est unum subjecto, et plura deformitate : vel pro pluribus peccalis bene consurget duplex tribulatio ; sicut cum peccati actus est unus, est tamen ibi libido, et contemptus, et hujusmodi, quibus aliquid respondet in poenis.

Unde dicendum ad primum, quod hoc non intelligitur ratione diversarum penarum debitarum uni peccéato, sed rationeduarum partium ipsius peccantis, quae sunt corpus et anima : et sicut peccavit in corpore et anima, ita etiam punitur in utroque.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur ratione privationis habitus dirigeniis in ponis moribus. Error enim est in eligendo, et tenebree in providendo quid agendum sit.

Ad aliud dicendum, quod ille pone non respondent uni peccato simpliciter, sed pluribus, vel peccato quod unum est subjecto, et multa deformitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2