Articulus 3
Articulus 3
ARTICULUS III. . An pene quae commutant in bonum, et injunguniur in satisfactione, sint pust#, an non ?
Deinde queritur, de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2: "Qui presentibus suppliciis commutantur in bonum, etc."
Hic potest queri, Utrum pene ille expiative quae commutant in bonum, et injunguntur in satisfactione, sint juste, aut non ?
Videtur, quod juste : quia 1. Dominus punit peccantes his pcenis: et nullum punit Deus nisi juste : ergo ista poenae sunt juste.
2. Item, Justum est quod judex reddit pro meritis : sed meritum culpae nec potest esse nisi poena : ergo cum illa infligitur peccatori, juste fit ei: ergo talis poena est justa.
SED CONTRA : 1. Mortali peccato debetur poena eterna: ergo injuste punitur, quando punitur poena temporali.
2. Item, Si juste punitur peccator peena taxata, videtur injustum, si taxata convertatur in majorem: sed hoc non est injustum : ergo ista taxata non erat justa. Propario media. Si non perficit penitens poenitentiam injunctam, punitur in purgatorio, qua gravior est pcena.
Sonurio. Dicendum, quod illa poena si discrete est taxata, justa est : quia tunc estimantur circumstantiae peccatoris, scilicet devotio, voluntas, et hujusmodi, et circumstantiae fori Ecclesia militantis, que juvat, et alia. Unde concedende sunt conclusiones primo inductee.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod mortali secundum se debetur pena aeterna : sed mortali quod ex eveniu sequentis compunctionis et confessionis factum est veniale, non debetur pana aeterna, sed temporalis.
Ad aliud dicendum, quod per accidens efficitur poena major: scilicet propter hoc quod mutantur circumstantiae peenitentis, et circumstantiae fori in quo penitet. Voluntaria enim poena hic, efficitur necessaria ibi: et ideo minoris virtutis in purgando : et ideo oportet quod intendatur, et alice circumstantiae mutentur.
On this page