Articulus 3
Articulus 3
Queritur de ordine sacramentorum.
Tertio queritur de ordine sacramentorum. Videtur autem, quod primum debeat esse Ordo : quia in ipso imprimitur character excellentiae : ergo instituit in gradu altiori quam alia: ergo dignius et prius.
Item, Habet potestatem ad actum excellentissimum, qui est consecrare corpus Domini: et quod habet actum excellentiorem, est primum : ergo ipsum est primum sacramentum.
Sed videtur, quod Penitentia : quia ab ipsa incipit Dominus predicare : ordo autem operis respondet ordini doctrine : ergo est poenitentia primo suscipienda.
Item, Augustinus dicit, et infra ponitur in Littera, quod nullus novam vitam inchoare potest, nisi pceniteat eum veteris vite : ergo poenitentia est prior.
Item, Si quis adultus ad baptismum > venerit, non recipit rem sacramenti sine poenitentia, quia fictus est : ergo ipsa exigitur ante baptismum: ergo et ante alia sacramenta.
Sed adhuc videtur, quod Lucharistia sit prior: quia illud a Sanctis vocatur sacramentum sacramentorum : ergo dignissimum est : ergo prascedit omnia alia.
Item, Ipsum continet Auctorem omnis gratia: sed Auctor gratia est ante gratiam quamlibet universalem et particularem : ergo ipsum est ante omnia sacramenta : quia omnia alia imprimunt gratias spirituales.
Videtur autem, quod Matrimonium : quia illud ante omnia in paradiso institutum est, ut dicit Magister infra.
Per Magistrum autem probatur, quod Paptismus sit primum, quia ipse primo agit de illo : et probat quod est fundamentum omnium sacramentorum.
SoLtutio. Ordinanda sunt sacramenta secundum ordinem defectuum contra quos ordinantur, inter quos prius est originalis culpa, et hane tollit baptismus. Et consequens est pronitas ad malum, quam non tollit baptismus, sed diminuit : et ideo contra hanc ordinatur confirmatio. Ex pugna autem pronitatis, et quasi ex calore concupiscentic oritur deperditio bonorum spiritualiam : et ideo contra hane ordinatur tertio loco Eucharistia. Kst autem prolapsus concupiscentiae in actuali peceato, contra quod ordinatur poenitentia. Reliquiae autem debilitatis semper innascuntur, contra quas ordinatur extrema unctio. Ordo autem et matrimonium sunt ordinata contra defectum communem : et ordo est ante matrimonium : quia secundum digniorem generationem est, ut patuit ex divisione. Et hune ordinem tenet Magister.
Ad omnia autem objecta est una responsio, scilicet quod-non probant ordinem simpliciter : sed quoad hoc quod procedit ratio : sed hic penes illud ordo non consideratur a Magistro: quia nullum illorum est finis sacramenti nisi id quod jam dictum est, scilicet id quod efficit in morbo contra quem ordinatur.
On this page