Articulus 4
Articulus 4
Quae sit differentia inter gratiam donotum et virtutum, et eam quae confertur in sacramentis ?
ARTICULUS IV. Quae sit differentia inter gratiam donotum et virtutum, et eam quae confertur in sacramentis ?
Quarto queritur, Quae sit differentia inter gratiam virtutum et donorum, et illam quae est in sacramentis ?
Videtur autem, quod in sacramentis non datur nisi gratia gratis data, Aut enim sacramentum recipitur a ficto, aut anon ficto. Sia ficto, ille nullam recipit gratiam. Si a non ficto. Contra : Ile habet jam accedens gratiam gratum facientem : sed nihil est in potentia ad id quod jam habet: ergo non potest eam ulterius recipere : ergo aut nihil recipit, aut recipit gratiam gratis datum.
Si forte dicas, quod recipit augmentum gratia. Contra: Si hoc est substantiale sacramento quod confert augmentum gratiae : cum semper sit gratia augmentanda, videbitur quod semper sint sacramenta iteranda : sed hoc est falsum, quia principaliora non iterantur: ergo non sunt ad augmentum = gratie.
Item, Videtur quod in omnibus sacramentis non conferatur nisi una gratia. Prosatio : Una enim est gratia, cujus actus est unus : sed actus est remittere peccatum : cum ergo omne sacramentum sit ad hoc, videtur quod omnis gratia sacramentalis sit una.
Videtur, quod in nullo : quia utraque gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : ergo non differt.
Si dicas, quod gratia sacramentalis est contra peccatum : virtutum autem et donorum in bonum. Contra: In natura idem movens numero est a termino et in terminum : ergo et in spiritualibus idem est movens a malo ect in bonum.
Item, Idem et unus motus non habet nisi unam formam moventem : a malo autem in bonum est idem et unus motus : ergo movet in eo gratia una.
Item, Gregorius dicit, quod "dona data sunt in adjutorium contra peccati defectum :" ergo distinctio nulla.
Si forte dicas, quod eadem est gratia que confertur in his et in illis. Contra : Gratia in virtutibus et donis habet connexionem, ita quod qui habet unam, habet alias : sic autem non est in sacramentis, quia habens unum sacramentum, non habet omnia alia.
Item, Nullo existente pracepto sive peccato, adhuc erunt virtutes et dona et gratia quae est in eis; sed non sic est de sacramentis : ergo differens est gratia.
Solutio. Bene concedo, quod differt gratia sacramentalis ab illa quae est in virtutibus et donis, duobus illis modis quibus probatum est, scilicet, quia habita una sacramentali, non habentur aliae necéssario : et quia non existente peccato, non essent sacramenta. Et adhuc duobus aliis modis, scilicet, quia sunt contra defectum qui est ordinans in peccatum, vel contra ipsum peccatum : et quia in ipsis operatur passio Christi specialiter : quorum nullum per se convenit gratiae virtutum et donorum.
Dicendum ergo ad primum, quod habita gratia virtutum non per se habetur gratia sacramentorum : quia virtutes ordinantur ad actus meritorios, sed sacramenta contra defectum peccati: et ideo licet non fictus habeat gratiam virtutum, non tamen oportet quin bene possit esse in potentia recipiendi gratiam sacramentalem : et haec est sibi gratia prima, si ante non habuit : vel augmentum gratia, si ante habuit gra- tiam. Hoc autem quod augmentat gratiam ipsum sacramentum, non convenit ei per se: sed in quantum aliam gratiam, non eamdem primum invenit in subjecto.
Ad aliud dicendum, quod supponitur una falsa, quod actus gratia sacramentalis sit unus : licet enim genere sit unus qui est gratum facere, tamen specialiter differt, ut patuit supra in divisione : quia una gratia per se tollit originale, et alia actuale, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod differt a donis et virtutibus in hoc quod dona et virtutes dicunt perfectiones potentiarum ad actum : sacramentalis autem gratia dicit perfectionem contra morbum peccali: motus autem a malo ad bonum quandoque est unus, et quandoque duo : quando enim per se intenditur bonum, tune est motus in illud, et ille per consequens recedit a contrario, et tunc est motus unus: sed quando sunt gratiae non in motu considerate, sed ut habitus perficientes, tune non oportet quod sint contra malum per se: quia virtutes et dona non sunt contra malum per se, sed potius habitus perficientes potentias ad actus : sed sacramenta non, imo medentur vulneribus peccati per se.
Ad picrum Gregorii dicendum, quod adjutorium ipse non vocat per modum medicine, nec defectum talem notat qui est ex peccato et inclinans in id : sed vocat defectum poenam, sicut est ignorantia faciendorum, et debilitas operabilium. Sed sacramentum est medicina contra defectum inclinantem in malum universaliter : et ideo nullum sacramentum vel gratia sacramentalis determinatum est. speciali potentia animz, sicut dona et virtutes.
On this page