Text List

Articulus 2

Articulus 2

An sint septem sacramenta, vel plura ? et, An sacramenta substantialem ordinem habeant ad venialem ?

ARTICULUS II. An sint septem sacramenta, vel plura ? et, An sacramenta substantialem ordinem habeant ad venialem ?

Secundo queritur de numero sacramentorum.

Videtur enim, quod non sit nisi unum solum necessarium : quia

1. Baptismus delet totum morbum, delet enim quidquid invenit : hoc autem est totus morbus : ergo non est necessaria medicina amplior, ut videtur.

2. Item, In Eucharistia tota gratiae plenitudo continetur, et ipse gratia auctor : ergo videtur, quod sola Eucharistia sufficiat,

lvem, Videtur, quod non debeant esse nisi duo : quia non sunt nisi duae species morbi, scilicet naturale peccatum, de quo dicit Psalmista, Psal. 1, 7 : &cce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc. Et personale de quo dicit idem : Tibi soli peccavi, et malum .coram te fect. Ergo videtur, quod non debent esse nisi duae species medicine : ergo non debent esse sacramenta, nisi baptis— mus, et poenitentia.

4, Item, Dicit Hieronymus, quod "se~ cunda tabula post naufragium est pcenitentia:" naufragium autem illud est periculum fracte navis gratiae baptismalis : ergo ante hoc non fuit navis salvans nisi baptismus a periculo amissae innocentie prime in Adam: ergo non nisi duo sacramenta sunt necessaria.

5. Viperur autem, quod sint tria. Sacramentum enim instituitur propter morbum : morbus autem non habet reme- dium nisi duobus modis, scilicet quia turpitudo quae curari non potest, excipitur honestate aliqua et excusatur: et quia medela contra morbum ponitur. Primum autem sufficienter fit per matrimonium : secundum per baptismum et pcenitentiam. Ergo non videntur esse necessaria nisi tria sacramenta.

6. Item, Tres vires sunt in homine leso, scilicet rationalis, concupiscibilis, et irascibilis : ergo tribus triplex tantum apponenda est medicina : ergo non erunt nisi tria sacramenta, ut videtur.

7. Viperur iterum, quod debeant esse quatuor : quia omne sacramentum debet esse sacramentum Ecclesie : ergo debet in Manu ministrorum esse: ergo necessarium est ad hoc sacramentum quod constituat ministrum : et hoc est ordo. Et insuper triplex est morbus, scilicet duplicis culpz, naturalis, et personalis, et pene quae relinquitur ex utroque.

8. Item, Tres sunt status sub ministris Ecclesie, scilicet intrantes, viventes, et exeuntes : ad ministrum autem consummandum exigitur ordo : sed intrantes accipiunt baptismum : viventes, quia vita haec polluta est, indigent peenitentia : sed exeuntes unctione extrema: ergo non sunt necessaria sacramenta nisi ista quatuor, ut videtur.

9. Apuuc videtur, quod debent esse quinque : cura enim anime est ad similitudinem cure corporalis : in corpore autem cura multiplicatur secundum species morbi, et secundum nocumenta quae intulit morbus : ut deperditionem curat sapiens medicus per restaurativa humiditatis, debilitatem autem per confortantia, et morbum per expulsiva morbi. Cum igitur sint in anima tres species morbi, scilicet naturalis, actualis mortalis, et actualis venialis: et duo damna illata, scilicet deperditio et consumptio naturalis boniin simplicitate anime vel spiri- tualitate, et debilitas standi vel resurgendi: videlur, quod contra ista quinque tantum debent ordinari quinque sacramenta.

10. Apuuc videltur debere esse sex quodlibet cnim genus morbisuam poenam habet, et damnum adjunctam : cum ergo sit triplex culpa (ut dictum est) erit triplex poena illi conjuncta. Cum igitur sacramentum sit inventum, ut excludatur totus morbus in culpa et poena : videtur, quod tria debent esse contra culpam, et tria contra poenam.

Item, Creationi debet respondere secundum numerum recreatio: creatio autem fuit in sex diebus : ergo in sex sacramentis tota consistere debet salus recreationis.

il. Qvuop avrem debeant esse plura sacramenta quam septem, videturex hoc quod sacramentum est causa et signum gratiae : sed aqua benedicta causat, et signat gratiam : ergo est sacramentum.

Eadem objectio est de benedictione pontificali, m qua remittuntur venialia : ergo est sacramentum.,

12. Item, Objicitur fortius. In veteribus sacramentis fuit materia aqua in aspersione. Item, oleum in multis sacrifictis. Item, fuerunt ibi carnes et sanguis in sacrificiis. Cum ergo illa sacrameénta sint signa nostrorum sacramentorum, videtur quod alia debemus habere, in quibus materiale elementum sit caro el sanguis: et haec non habemus: ergo sumus minuti in sacramentis.

Unrerivs ad intelligentiam queestionis queritur, Utrum aliquod sacramentum substantialem ordinem habeat contra veniale ?

Videtur, quod sic : quia id. Est morbus : ergo recipit medicinam - ergo summe sapiens medicus paravit eam : ergo aliquod sacramentum substantialiter ordinatur contra veniale.

2. Item, Dicit Jacobus: "Oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei": haec autem non sunt nisi venialia quae adheserunt ei, ut videtur : ergo illud est ordinandum contra venialia. Et hoc concedunt quidam.

SED CONTRA : 1. Venialia sunt in tota vita: ergo in tola vita debet habere remedium, et non in morte tantum: vel insufficiens est medicus.

2. Item, Eadem ratione dicitur Fucharistia valere contra venialia, sicut unctio extrema.

3. Item, Quod curat majus, curat et minus: ergo poenitentia valet contra veniale et mortale.

4. Item, Infra, in tractatu de Paenitentia, Magister specialem facit tractatum de confessione et satisfactione venialium : ergo videtur, quod haec sit contra veniale ordinata, sicut et unctio extre-

5. Item, Si aliqua res curatur zqualiter a plubus causis divisis, nulla ilarum erit substantialiter ordinata contra id : sed veniale a pluribus sacramentis divisim curatur : ergo a nullo sicut substantiali medicin’, contra se ordinata.

Setvurio. Sine prejudicio hoc ultimum videtur mihi esse concedendum, quod nullum sacramentum secundum se ordimatur contra veniale.

Divisio autem sacramenti multipliciter accipitur a Magistris, sicut patebit infra in principio secunde distinctionis. Sed mihi videtur hic, quod si vera deberet tradi divisio, quod oporteret eam sumi penes multiplicationem eorum quae substantialia sunt sacramento : haec autem sunt causa, et signum. Unde penes divisionem causae dabimus unam, et penes divisionem signt dabimus alteram.

Supponitur igitur id quod infra pros bandum est in quarto articulo questionis, quod omnis gratia sacramentalis ordinatur contra morbum peccati. Item supponitur, quod omne sacramentum Ecclesia confert gratiam aliquam contra morbum, sicut est matrimonium. Tunc dico, quod morbus est, aut secundum culpam, aut secundum poenam relictam quidem ex culpa, licet etiam ordinantem ad culpam, sicut est pronitas concupiscentiae. Culpa autem est duplex, scilicet originalis, et personalis mortalis. Proniias autem peccandi duplex, scilicet secundum hoc quod pronitas est, quia sic inducit pugnam : vel secundum effectum quem inducit ex frequentia inclinationis in malum : et haec est duplex tantum, scilicet deperditio spiritualis boni in anima, ila quod indigeat restauratione, et inhabilitas membrorum organicorum, ad hoc quod moveantur ab anima in bonum, et inhabiltas anima ad movendum : et haec est quaedam reliquia peccati inducens languorem in anima movente, et corpore moto ad bonum per omnem eumdem modum, sicut videmus incendium innaturalis caloris facere in corpore : hoc enim consumit humidum quod est radix vite, et stolida facit membra, et virtutes membris affixas debilitat, et aufert a membris flexibilitatem, et a virtatibus facilitatem movendi. Pro_nitas aulem quae facit pugnam, iterum habet duas considerationes : secundum id quod corrupta tantum : vel secundum id quod corrupta et infecta in delectationibus, secundum concupiscentiam quae est in generativa.

Dicimus ergo, quod remedia multiplicantur secundum ista vulnera. Morbus enim peccati aut est naturalis : et sic contra eum substantialiter est Baptismus per gratiam contentam et causatam. Aut est personalis mortalis, et tunc habet duplex remedium, scilicet ex parte clavium Ecclesie, facientium per meri- tum Christi taxabilem et proportionatam penam, et ideo est Ordo qui ad hoc. datur, ut sitfpotestas ligandi atque solvendi in Ecclesia : aut commutandi eternam poenam in temporalem per totius culpae remissionem, et ad hoc est Poenitentia. Morbus autem concupiscentiae secundum quod inducit pugnam ex corruptione communi, contra se remedium habet Confirmationem : secundum autem quod suffocat ex corruptione simul et infectione, contra se oppositum remedium habet Matrimonium. Effectus autem vel potius defectus relictus ex continuitate pugnandi, is quidem qui est deperditio boni spiritualis in anima quod erat quasi humidum et fomentum sive radix vite, contra se remedium habet Eucharistiam, que restaurat deperditum per cibum saginalivum spiritualem. Reliquie autem quasi immobilitantes, membra, et virtutes animes moventes, contra se habent Unctionem extremam : et ideo etiam illa datur exeuntibus in remedium anime et corporis : et si non tollitfebrem a corpore, tamen alleviat membra ab isto contrarietatis habitu malo et dispositione, prout est impedimentum supervestilionis glorie in resurrectione : et similiter facitin anima, quia ulrumque infirmatur ab altero:; Hanc puto esse divisionem propriam sacramenti.

Vel sic: Malum movens aut est in se, aut in altero. Siin altero, tunc non habet: remedium nisi repressivum: et ad hoc datur Ordo : quia potestas est ad vindiclam malorum, laudem vero bonorum ', ut quietam ac tranquillam vitam agamus *. Si in se tunc ut prius, vel secundum culpam, vel secundum poeenam quae ordinat in culpam: et habebuntur sex alia.

Vel sic : Sacramentum est contra defectum qui est ex peccato: aut ergo contra communem defectum Ecclesia, aut contra defectum persone. Si primo modo iste defectus est ex mortalitate qu diminuit membra Ecclesiae, et perimitur : aut ergo erit mortalitas corporalis, et contra hanc datur Matrimonium quantum ad principale suum bonum prolis: aut spiritualis mors, et contra hanc datur Ordo in spirituali generatione verbi, et per exhibilionem sacramenti et dispensationem. Si autem est contra defectum persone : aut est a malo, aut contra difficultatem quae est ad bonum. Si primo modo: aut a malo naturali, et tunc est Baptismus: aut a malo personali, et lunc est Poenitentia. Si antem est contra difficullatem quae est in bonum : aut per modum confortantis in pugna, et sic est Confirmatio : aut per modum restaurantis deperditum, et sic est Kucharitia : aut per modum sanantis inflicla occulta, et sic est Unctio exterma.

Et aliis modis potest dividi penes signum : nunc autem dabimus divisionem secundum quod sacramentum configurat nos capiti Christo. Sunt autem in Christo patiente et resurgente omnia : quia passio sua operatur in omnibus saeramentis. Dicamus igitur, quod Christus patiendo pro nobis pugnavit fortiter, ipse sacerdos et hostia obtulit semetipsum, sponsus Ecclesie per mortem et sanguinem, et surrexit oleo gratiae delibutus. Pcenitentia ergo trahit vim a Christo patiente et configurat nos ei, Ordo a Christo offerente, et Eucharistia a Christo hostia, Matrimonium a Christo sponsante Ecclesiam sibi in sanguinis arrha, sicut dicitur, Exod. iv, 25 : SponSus Sanguinum tu mihi es : et ideo etiam quia ibi extensus brachia in amoris summi amplexus, quando animam pro ea posuit : et tertio, quia sicut de latere primi Ade dormientis fabricata est Heva, ita de latere morientis et mortui Christi fabricata est Ecclesia, quando duo ex latere ejus principalia sacramenta profluxerunt, scilicet sanguis redemptionis, et aqua expiationis. Per Unctionem autem configuramur Christo resurgenti : quia datur exeunti in figura delibationis glorie future, quando tota abscindetur mortalitas ab electis. Infra autem in principio secundé distinctionis ad haec revertemur, et opponemus ad opiniones Magistrorum de numero sacramentorum.

Ad primum ergo dicendum, quod licet baptismus deleat quidquid invenit, non tamen ordinatur substantialiter contra omne genus morbi: et ideo de virtute sua non delet nisi culpam originalem, et reatum sibi annexum. Sed quia Deus non curat in parte, sed in toto, ideo Deus curans in baptismo, curat totum quod invenit. Sacramenta autem inventa sunt ad hoc ut ex substantiali ordine contra peccatum deleant ipsum, et defectus qui sunt ex Christo.

Ad aliud dicendum, quod licet in EKucharistia contineatur Auctor omnis gradie, non tamen continetur i1bi ut causans omnes gratias, sed tantum ut cibus spiritualis causans unam: et ideo alia sunt necessaria.

Ad aliud dicendum, quod vulnus peccati aliud est ab ipso peccato : et sacramenta non sunt tantum contra peccata, sed etiam contra vulnus, ut patetin divisione supra posita.

Ad aliud dicendum, quod Hieronymus non loquitur de tabulis evadendi periculum pceene vel vulnerum, sed tantum de his quae evadunt culpam.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio bene procederet si medicina non poneretur nisi contra culpam : sed hoc non est verum, ut jam patuit.

Ad aliud dicendum, quod licet tantum sint tres vires ordinate ad opus, tamen plures sunt corrupte quam tres : et dato quod essent nisi tres corrupts, non relinqueretur, quod deberent esse tantum tria sacramenta, quia licet tres sint corrupte, tamen plures modi quam tres sunt corruptionis earum.

Ad aliud dicendum, quod poena quae est tertius morbus, exigit plures medici-~ nas, eo quod pluribus modis variatur.

Ad aliud dicendum, quod non accipiuntur sacramenta secundum numerum statuum Ecclesia : quia medius status qui est viventium permanentium in hac vita, indiget pluribus remediis propter multos modos corruptionis.

Ad aliud dicendum, quod nullum sacramentum ordinatur contra veniale substantialiter : sed oratio, et alia multa, ut aqua benedicta, tunsio pectoris propter multiplicitatem illius peccati : sed plures sunt defectus quam illi qui enumerantur : et non est omnimo simile de cura corporis : quia anima in quadam parte est corrupta et infecta, et in quadam parte est incendium contra bonum nature pugnans : et penes hujusmodi sumitur confirmatio, et matrimonium, quae necessaria sunt praeter quinque enumerata.

Ad aliud quod videtur probare, quod sint sex, dicendum quod penes illam divisionem non accipitur numerus sacramentorum ; quia hoc concedimus, quod penes veniale nullum accipitur sacramentum, nec penes poenam ejus : et ideo illa ratio non procedit.

Apitup quod objicitur, quod plura quam septem esse debeant, dicendum quod non debent esse plura : quia aqua benedicta et benedictio et hujusmodi non justificant ex opere operato, sed potius ex opere operante. Item, non habent specialem formam verborum in qua fiant. Item, non sunt ad hoc instituta. Et haec tria exiguntur in omni sacramento, scilicet ut ex opere operato justificet, et ex institutione significet, et ex sanctificatione verbi conferat invisibilem gratiam, ut dicit Magister Hugo.

Ad aliud dicendum, quod caro et sanguis non possunt esse materia in nostris sacramentis : quia nec in sacramentis veteris legis significabant sacramentum — secundum rem nostri sacramenti, ut nunc habemus ea in re, scilicet in Hucharistia.

Et per hoc patet fere solulio ad sequens : quia concedimus, quod veniale non habet unum sacramentum substantialiter contra se ordinatum.

Ad primo autem dicendum, quod habet medicinam, sed non per se, non propter sui multiplicitatem et quia non est morbus per se: sed in quantum est dispositio ad mortale peccatum.

Ad aliud dicendum, quod hoc est de bene esse quod cadit sub poenitentia, et non de esse, ut infra patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2