Text List

Articulus 5

Articulus 5

Queritur de diffinitionibus sacramenti.

ARTICULUS V. Queritur de diffinitionibus sacramenti.

Deinde queritur de his quae dicuntur in Littera.

Et queritur primo de hoc quod dicitur, ibi, B, "Sacramentum est sacree ret Signum,"

Et ut melius intelligatur questio, congregentur omnes simul diffinitiones sacramenti.

Et prima est, ista, "Sacramentum est sacre rei signum." Secunda ponitur infrain Liitera : "Sacramentum esti unrvisibilis gratiae visibilis ferma," cujus similitudinem gerat, et causa existat..

Augustinus sic diffinit : "Sacramentum est, in quo sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius operatur salutem."

Hugo sic: "Sacramentum est corporale vel materiale elementum oculis extrinsecus suppositum, ex similitudine representans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens."

Opsicrrun autem contra primam : quia 1. Serpens in palo erectus, Numer. Xxx1, 8 et 9:

Item, Crux, tabernaculum, templum: omnia enim haec sunt signa sacrarum rerum; et tamen non sunt sacramenta veteris legis vel nove: omne autem sacramentum vel est veteris legis vel nove : ergo videtur, quod diffinitio sit ibi plusquam diffinitum: ergo mala est.

2. Item, Hugo dicit, quod sacramentum perficitur in tribus, scilicet verbis, rebus, et factis : verbis, ut orationes : rebus, ut oleum, aqua, chrisma, et hujusmodi: factis, ut genuflexiones, benedidictiones, et hujusmodi: ergo videtur, quod secundum hance diflinitionem multo plura sint sacramenta quam illa quae enumerantur.

3. Item, Vita bona est sacre rei signum et causa, quia vite aeterne: ergo videtur esse sacramentum, quod falsum est.

Uurerius objicitur de secunda: 1. Cum enim dicitur visibilis forma, non videtur omni sacramento convenire : quia in quibusdam non est visibile, sicut in confessione potius est audibile quam visibile.

2. Item, Character baptismalis (ut infra dicetur) est sacramenium, et tamen non est visibilc : ergo videtur, quod non sit generale, quod dicit de forma visibili.

PrRaeTEREA quwritur, Qualiter accipitur ibi forma? Aut enim est extra, aut intra. Si extra, iunc est exemplaris. Sep contra : Exemplaris est juxta quam aliud fitad formam ecamdem: sed nullus demergitur, ut sicut fit in baptismo, vel alio sacramento, ita et ipse faciat baptizando, vel aliud sacramentum perficiendo: ergo non est ibi taliter sumpta forma. Si autem est formaintra. Conrra : Ulla semper consistit in verbis, sicut Augustinus dicit infra: "Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum:" ergo non deberet dici visibilis, sed audibilis.

Praeterea, Loquendo secundum hoc est falsa : quia sacramentum non est sua forma, sicul nec sua materia: sed est illud quod est ex utrisque compositum, Si autem dicas, quod forma dicitur quasi foris manens, sicut dicitur forma quarta species quantitatis : hoc nihil esse videtur: quia illa forma non videtur esse nisi alicujus quanti: est enim illa forma idem quod figura, ratione differens tantum : sacramentum autem nullius est figure : ergo nec alicujus talis forme.

3. Item, Objicitur de hoc quod dicitur, Cupus similitudinem gerat. Similitudo enim (ut dicit Boetius) est rerum numero differentium cadem qualitas: non autem eadem qualitas est spiritualium et corporalium : cum ergo elementum sit materiale et corporale ipsum sacramentum, non potest habere camdem qualitatem cum anima interius : ergo nec habet similitudinem.

Uxrerius queritur, Cujusmodi causa existit ? i. Aut enim efficiens, aut formalis, aut materialis, aut finalis. Patet autem, quod non efficiens : quia nihil est causa efficiens gratiae nisi solus Deus, ut dicit Beatus Bernardus: sacramentum autem non est Deus. Item, non formalis: quia tunc esset sacramentum aliquod iniraneum quod daret esse gratiae, quod non potest esse. Item, corporale non potest esse forma spiritualis : ergo sacramentum quod est semper corporaie, non est forma gratiae interioris. Simililer, videtur non esse materialis: quia nec est materia in qua sit gratia, nec ex qua. Quod non in gua, hoc paiet: quia nihil est materia in qua, nisi quod est subjectum gratia proprium: hoc autem numquam est corporale, sed anima vel substantia rationalis alia. Quod autem non ex gua, hoc iterum patet: quia gratia non habet talem materiam, cum sit forma simplex. Similiter non est finalis: gratia enim non potest esse propter sacramentum, sed potius e converso: ergo nullo modo videtur esse causa.

2. Siaulem tu dicas, ut supra suppo~ sitam est, quod est causa disponens in subjecto: hoc non videtur: quia causa disponens debet attingere subjectum quod disponit : sacramentum auicm non attingit animam in esse sacramentali, sed corpus tantum : ergo videtur, quod non sit causa disponens.

3. Item, Dispositio aut est ultima necessitas, aut est circa ultimam. Si autem est ultima: ergo talis forma numquam est sine illa: quod non est verum, quia gratia et salus (ut dicetur infra) non sunt alligate sacramentis. Si autem citra ultimam: ergo non est necessaria : sed potest contingere ut sacramentum suscipiatur ab aliquo non ficto, et non recipiatur gratia, ut videtur : ergo nullo modo est causa.

4. Si autem dicas, ut fere omnes antiqui dixerunt, quod sacramentum est causa sicut vas: dicitur enim sacramentum continere gratiam, ut pyxis medicinam : hoc nihil videtur: quia pyxis nulla causa medicine vel salutis est: ergo sacramentum secundum hoc non haberct aliquam causalitatem respectu gratia.

Ucrerius objicitur de tertia quae est Augustini :

1. Non enim videtur esse proprium sacramento, quod tegat, sed potius quod aperiat, cum debeat oslendere gratiam.

2. Praeterea, Quod hic dicitur dining virtus, non videtur convenire sacramento: quia sacramentum per se debet habere causalitatem : quia aliter male diffiniretur per rationem cause.

Ovsiciruk eliam de quarta quae est Hfugonis: non enim videtur differentia inter representare, et significare: ergo videtur, quod superfluat unum illorum.

Sonurio. iste quaiuor diffinitiones dantur de sacramento, ita quod prima est de sacramento in genere, sequentes autem tres sunt date de sacramente nove Iegis. Et prima considerat ea quae sunt proprietas materie et forme ipsius sacramenti: ex materia enim habet signum esse, ex forma autem habet quod sit causa. Secunda autem considerat effi- cienter operans in omni sacramento. Sed quarta colligit omnia materialiter et formaliter existentia in sacramento: sicut corporale elementum est in sacramento materia, et huic conjuncta est proprietas naturalis qua aptitudinem habet reprasentandi gratiam: sicut refrigerium aque representat refrigerium gratiae ab incendio fomitis, et humidum aque vim ablutivam gratiae ad deponendas sordes spirituales in anima. Quod autem haec representatio actualiter ducat in gratiam, habet ex institutione divina: sed ex sanctificatione forme verborum habet conferre gratiam invisibilem.

Et sic patet solutio ejus quod poterat queri, Penes quid sumantur iste diffinitiones, cum unius rei unica sit diffinitio?

Dicarur ergo ad primum, quod in diffinitione sacramenti sacra res et signum sumuntur in coarctata significatione, scilicet ut dicatur res sacra, quae ordinata est ut medicina contra morbum: et signum dicatur, quod ponit similitudinem ad illam ex institutione divina: et tune diffinitio illa non convenit nisi sacramento veteris legis vel nove.

Si tamen velit aliquis dicere, quod sacramentum diffinitur pro quacumque re sacra, sive active sive passive dicatur sacramentum, non peceabit, quia hoc videtur velle Magister in Litdera per divisiones sacra rei, et per divisiones signi quas subjicit. Sed tamen quia signum non est signatum, debet proprie loquendo differentia esse inter sacramentum quod signum dicilur, et sacram rem quae dicitur esse signata: serpens autem, crux, et hujusmodi, non sunt instituta ad significandum hujusmodi sacramentum : sed potius ad fugandum demones, et ostendendam passionem in typo aliquo, vel ad ostendendam dispositionem Dei, sicut tabernaculum faciebat.

Av auiup dicendum, quod Magister Hugo loquitur ibi de quocumque sacra- mento quod pertinet ad cultum, et non pro illa propria ratione accipit ibi sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod vita bona est gratiae causa et salutis: sed non ostendit ea in signo similitudinis, sed potius in signo quod est ut meritum est causa premii: et de tali signo non intelligitur, quando signum ponitur in diffinitione sacramenti. Vel quod non habet bona vita significare salutem ex institutione, sed potius ex se. Vel iterum potest dici, quod bona vita ex opere operante operatur salutem, ct non ex opere operato: sacramentum autem ex opere operato: et sic patet, quod bona vita non est sacramentum.

Ad id quod subjicitur de secunda, dicendum quod visibile extenso nomine ponitur in diflinitione pro sensibili, eo quod visus generalior sensus est quoad ohbjecta et dignior.

Ad aliud dicendum, quod character baptismalis accipitur ut res et ut sienum: secundum quod accipitur ut res, sic non est sacramentum: secundum autem quod accipitur ut signum, sic est sacramentum : et tunc licet sit in se invisibilis, tamen relatus ad actionem exteriorem ipse est visibilis : ipse enim secundum se non est sacramentum, sed potius ut reductus in tinctionem extcriorem.

Ad aliud dicendum, quod forma dicitur hic foris manens, et transsumitur: quia sicut per figure convenientiam configuratur res rei, ita per similitudinis convenientiam configuratur actio exterior actioni interiori in sacramento: et ideo non procedit cbjectio, quia transsumpto medo sumitur ibi forma.

Ad aliud dicendum, quod similitudo sumitur ibi secundum proportionalitatem:est enim secundum Boetium in IL Arithmetic, similitudo rerum differentium eadem quantitas, et proportio est similitude habitudinis inter duo, sed proportionalitas est similitudo proportionum infer quatuor, Et tune dicemus, quod sumenda est proprietas clementi exterioris ad effectum quem habet in corpore in parte una, et proprietas gratia per effectum quem habet in anima in parte alia : et ponenda est allegorice vel metaphorice similitudo inter illas duas proportiones. Sicut se habet elementum in virefrigerativa et ablutiva ad corpus, ita gratia ad animam secundum metaphoram. Et tunc cessat objectio.

Ad aliud dicendum, quod causa est sacramentum ut disponens in subjecto, et est dispositio quae est necessitas quantum est de se : non tamen sequitur, yuod semper operetur, sed sequitur quod quantum est de se semper operetur : si enim ille fictus est, tunc ponit obicem.

Ad id autem quod contra objicit, dicendum quod attingit per similitudinem proportionabilitatis, et virtutem ex sanctificatione, ut dicit Auguslinus infra, distinct. HM. Unde est hac visin aqua ut corpus tangat, et cor abluat, nisi ex verbi invocatione.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod sit salus alligata sacramento : quia dicit Magister Hugo, "In illis quidem est, sed nou ex illis ut causa efficiente :" et ita intelligitur, quod non alligavit. Si autem queritur, Ad quam causam reducitur illa dispositio, dicendum ad ma-~ teriam: quia quidquid est ante formam de dispositionibus materi, totum subjicilur forme cum ipsa materia, sicut patet in scuto quando dealbatur, asser enim cum albedine subjicitur auro quod postea superducitur albedini vel scuto albo.

Ad id autem quod objicitur de vase, dicendum quod bene dicebant antiqui : sed ipsi accipiebant vasa medicinalia, que habebant vim disponendi ad sanitatem, sicut vasa de tamariseco vinum disponunt ad salutem contra hepatis infirmitates. Vel dixerunt vasa operantia ad medicinam, sicut clyster, et embrotum, et hujusmodi : et tune ebjectum non habet locum.

Ab atrup dicendum, quod Augustinus vocat ibi tectum id quod non per se videtur, videtur tamen in similitudine, et hoc quod dicit Dionysius in £cclesiastica hierarchia : "Non possibile est nostro animo ad immaterialem ccelestium hierarchiarum ascendere imitationem et contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur: visibiles quidem formas invisibilis pulchritudinis imaginationes arbitrans sensibiles suavitates et figuras invisibilis distributionis !."

Ad Aniup dicendum, quod divina virtus in sacramentis effective operatur: et ideo non tollitur quin in sacramento remaneat causalitas dispositionis. Et hoc est quod dicit Hugo in octava parte libri Sacramentorum, sic: "Non ad hoc sunt instituta sacramenta ut ex eis esset quod in eis esset : sed ul peritiam suam medicus ostenderet, in illo remedium preparavit, a quo occasionem morbi languidus accepit."

Ad id quod objicitur contra ultimam, dicendum quod representare et significare differunt, sicut aptitudo per naturam, et complementuim per artem : aqua enim de aptitudine naturali habet significare refrigerium fomitis et loturam culpe : sed ut hoc actu faciat, oportet institutionem adesse: sicut materia aliqua aptitudinem habet ad aliquid, et completur per opus artificis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5