Text List

Articulus 6

Articulus 6

An in sacramentis signum sit res aliqua ?

ARTICULUS VI. An in sacramentis signum sit res aliqua ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : "Segnem vero est res praeter speciem quam ingerit sensibus, etc."

1. In primo enim libro Sententiarum dividit Magister tractatum sacre Seripture, qui est de rebus et signis : ergo videtur, quod signum non sil res.

2. Item, Videtur, quod falsum dicat in hoc quod dicit, ex se : quia sacramentum non facit ex se, sed ex institutione, ut videtur.

Sonurio. Magister accipit hic signum prout cadit sub intentione rei : quia, sicut dictum est in primo libro Senrtentiarum', quando dividitur tractatus in res et signa, divisio illa potius est per diversos modos rei quam per diversas res, et tantum valet sicut absolutum et relatum ad aliud significandum.

Ad aliud dicendum, quod signum facit ex se, hoc est, ex se signo, sive formaliter accepto : hoc enim facit res ex se, quod facit ex sua forma, et quod cadit in sua diffinitione. Et hoc non repugnat sue institutioni : quia signum a Deo et preecipue sacramentale, formam acciput ab institutione, licet aptitudinem habeat a natura, ut prius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6