Text List

Articulus 7

Articulus 7

Anea quae significandi gratia tantum institula sunt, sint solum signa et non sacramenta ?

ARTICULUS VII. Anea quae significandi gratia tantum institula sunt, sint solum signa et non sacramenta ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, in medio : "Quae enim significand: gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non sacramenta, etc."

Contra hoc videtur esse quod supra dixit, quod

1. Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma: illa autem quae tantum signd erant, fuerunt talia, ut agnus paschalis, et alia quaedam : ergo fuerunt sacramenta.

2. Item, Ipse infra dividit sacramentum in sacramentum veteris et nove legis: ergo illa sunt sacramenta sicut et ista.

3. Praeterea, Ipse vocat ea hic sacrificia carnalia, et observantias cerimoniales : et hoc non videtur. Dicit enim Apostolus, ad Roman. vu, 12: "Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et gustum, et bonum": ergo non erat carnale.

Si dicas, quod carnale erat carnaliter intelligentibus. Contra : Quia intelligens suo intellectu nihil potest mutare de re : res enim in se est hoc quod est, non ex comparatione intellectus mei vel alterius.

Praeterea, Secundum eamdem rationem poterit etiam nova lex carnalis esse: quia aliqui carnaliter intelligebant, et adhuc intelligunt, sicut dicit Christus, Joan. vi, 64: "Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam".

4, Prawverza, Quare vocantur cerimoniales ? Non enim potest dici, quod dicuntur cerimonialia a carie quae est putredo ligni, quia immunda erant: hoc enim habeo pro inconvenienti, quod aliqua de causa immunda preceperit Deus.

Ttem, Nihil immundum pertinet ad cultum Dei: sacrificia autem illa pertinebant ad cultum Dei: ergo illa sacrifieia nihil habebant immundum,

Praeterea, Sepe dicitur de sacrificio quod erai in odorem suavissimum Domino: ergo nihil erat ibi de carie.

Si autem dicas, quod dicuntur cerimonialia a cera, videtur quod hoc non sit verum : quia cera non dicit aliquid pertinens ad cultum divinum,

Sonutio. Dicendum quod Magister determinat sacramentum secundum suum maximum posse : et hoc non est nisi in sacramento nove legis, quod est causa et signum : et ideo illa quae tantum signa fuerunt dicit non esse sacramenta : quia etiam in veritate illa non fuerunt sacramenta, nisi ideo quia nostra sacramenta significabant : et hoc infra probabitur per auctoritatem.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia infra sumit generalius sacramentum quam hic.

Ad aliud dicendum, quod carnalia erant propter carnalem ritum, et propter carnaliter servientium statum : offerebantur enim tune sacrificia de rebus carnalibus, quae significabant res quae sunt sacrificia spiritualia, de quibus dicit Psalmus x, 19: Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Et tune erat status carnalium, et si aliqui spiritualia offerebant, illi pertinebant ad Novum Testamentum.

Ad aliud dicendum, quod lex dicitur saneta, ratione moralium, et ratione figure : quia non sanctificat nisi per fidem Mediatoris.

Ad Aulup dicendum, quod cerimoniafia dicuntur, ut mihi videtur, eo quod pertinebant ad cultum divinum. Unde Tullius in fine Prime rhetorice dicit, quod "religio est, quae cuidam nature quam superiorem vocant, curam cerimoniamque affert." Et est compositum a munia quod est obsequium vel cultus, et Cere quae est dea frugum ; quia forte illa primo colebatur : et a suo cultu ad divinum cultum est transsumptum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7