Articulus 8
Articulus 8
An offerre sacrificia carnalia sit bonum im genere ? et, An fuit juris naturalis ? et, An justificabant ?
ARTICULUS VIII. An offerre sacrificia carnalia sit bonum im genere ? et, An fuit juris naturalis ? et, An justificabant ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub medium : "Quae numquam poterant justos facere offerentes."
Et queruntur tria, quorum primum est, Utrum offerre talia fuit bonum in genere ? Secundo, Utrum fuit juris naturalis ? Tertio, Utrum justificabant ?
Ad pRIMUM proceditur sic : 1. Bonum in genere est bonum secundum principium subjectum moris, et hoc est actus voluntarius sicut debita materia, ut pascere esurientem, vestire nudum : ergo similiter erit offerre cui offerendum est: ergo videtur, quod si informaretur charitate, quod erit meritorium: creaturam autem offerre Deo, est offerre cui offerendum est : ergo hoc informatum charitate poterat esse meritorium vite wterne.
2. Item, Nihil est in specie quod non sit in genere: sacrificia offerre est in specie virtutis latrie : ergo est in genere boni : ergo est bonum in genere, ut videtur.
SED CONTRA : Occidere pecus ut comburatur, omnino videtur inutile. Psal. xzix, 13 et 14: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, etc. Ergo videtur, quod sacrificia offerre numquam fuit de genere bonorum.
Ad sEcuNDUM proceditur sic : 1. Oblatio sacrificiorum in lege naturali incepit, et in lege Moysi fuit : ergo videtur, quod natura inclinaverit ad hoc: ergo est de jure naturali.
2. Item, Omnes tenebantur agnoscere liberatorem futurum per nature inclinationem : sed illum ostendebant sacrificia: - ergo natura inclinabat ad_sacrificiorum oblationem.
SED CONTRA 1. Quidquid est de jure naturali, permansit et permanet in lege nova: sacrificiorum oblatio non permanet : ergo non fuit umquam de lege naturali.
2. Item, Quod naturale est, idem est apud omnes: constat qutem, quod non omnes offerebant sacrificia : ergo videtur, quod non erat naturale.
Ad TervTium proceditur sic : 1. Dicit Beda, quod sacrificia suo tem~ pore conferebant vitam aeternam: nihil autem confert vitam aeternam nisi quod justificat : ergo sacrificia illa justificabant.
2. Item, Quidquid precipit Deus ad faciendum, ipse vult fieri : et dico ad faciendum, propter preceptum factum Abrahe, non ad faciendum, sed ad probandum : sacrificia preecepit Deus ad faciendum : ergo illa voluit fieri. Inde sic: Quidquid Deus vult fieri, si fiat ex charitate, meritorium est : sacrificia voluit fieri Deus : ergo si fiebant ex charitate, erant meritoria : ergo justificabant. Si dicas, quod hoc meritum est ex virtute charitatis, et non operis : hoc nihil est : quia omne meritum est virtute charitatis, et non operis.
3. Si forte tu dicas, quod habebant hoc ex eo ipso quod significabant nostra sacramenta. Contra : Circumscribamus significationem, et remaneat preceptum de offerendis sacrificiis : tune preecipit ea Deus ad faciendum, et tunc eadem ratio que primum.
4, Item, In secunda parte distinctionis [, in tractatu de cireumcisione,dicit Gregorius: "Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres circumcisio, vel virtus sacrificiorum:" ergo illa sacrificia habebant virtutem absolvendi a culpa : et haec non absolvitur sine gratia : ergo conferebant gratiam, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Differentia est inter illa sacramenta et nove legis, quod illa non sunt vasa continentia gratiam, nostra autem sunt. Quod autem non est gratia in se, et non continet eam, non justificat : ergo sacrificia illa non justificabant.
2. Item, Si justificabant, queritur, Ad quem effectum justificabant ? Constat, quod non ad collationem grati#: quia hoc negat Apostolus, et habetur in Littera. Sed quod nec ad dimissionem poenz, sic probatur : quia poena connexa est culpae : ergo videtur, quod nullo modo justificabant.
4. Item, Ad Ephes. v, 2, super illud : Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deoin odorem suavitatis, dicit Glossa, quod sacrificia alia non fuerunt in odorem suavitatis, nisi in quantum fuerunt figura illus: ergo de se nihil conferebant, ut videtur.
5. Item, Jerem. vu, 22: Non sum locutus cum patribus vestris, et non precept eis... de verbo holocautomatum et victimarum : ergo numquam voluit illa.
6. Item, Ezechiel. xx, 25: "Ego dedi eis precepta non bona, et iudicia in quibus non vivent": ergo non justificabant, quia aliter vitam contulissent.
8. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei: "Non placet Deo sacrificium occisi pecoris, sed contriti cordis :" ergo videtur, quod non justificabant.
1. Unum est quod in Canone de sacrosancta hostia dicitur, postquam consecrata est : "Supra quae propitio et sereno vultu respicere digneris : et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es sacrificium pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarche nostri Abrahe: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech :" ergo videtur illud gratum fuisse : ergo justificabant.
2. Item, Exod. xx, 1 et seq., in eadem parte sacrificia conjunguntur cum moralibus: hujus autem ratio non videtur . esse alia, nisi quia justificabant sicut illa.
3. Item, Hoc accipitur a traditione Hebraeorum, qui dicunt non differre moralia a sacrificiis, nisi quod moralia audivit populus per se a Domino, unde dicitur ibi, quod cunctus populus audivit voces : sed sacrificia non audivit populus, sed audivit Moyses tantum : et ideo sacrificia receperunt per minstrum, moralia autem (ut dicunt quidam Hebrei) a Domino : ergo sacrificia justificabant, sicut et moralia ipsa.
Solutio. Dicendum ad primum, quod in genere bonum est offerre cui offeren-~ dum est: sed bonum in genere recipit determinationem circumstantiarum pro diversitate actus : et ideo determinatio circa hoc bonum, precipue per rationem determinatur ad statum, et ad tempus : tempus autem fuit, quando morbus fuit et tempus significationis medicine: et status fuit status in peccato. Et quoad hoc determinatur sacrificium. Et quia modo non est ita determinabile sacrificium tale, ideo modo perniciosum est tale sacrificium. Licet enim offerre cui offerendum est sit bonum in genere, non tamen determinatio oblati, ut capra, vel ovis, respicit bonum in genere secundum determinationem quae accipitur per cognitionem significationis.
Ad aliud dicendum, quod illo tempore bene trahebatur ad speciem : sed hoc non erat virtute materie quae est capra, vel ovis, sed potius ratione actus qui est oblatio. Et bene conceditur ab omnibus, quod ille actus charitate informatus erat meritorius : quia ille est opus operans, non opus operatum.
Ad 1p quod objicitur in contrarium, dicendum quod non erat inutile ut occideretur pecus hoc modo quo occidebafur : non enim cremabatur ut absorberetur ab igne, sed potius ut proprietate Ignis spiritualitas et calor devotionis os- tenderetur circa sacrificium spiritus contribulati.
Ad Ip quod secundo queritur, dicendum quod sacrificium in genere bene est de jure naturali : bene enim dictat hoc ratio hominis, quod liberatio sua debebat presignari : sed non dictabat, quod hoc modo, vel illo, sed hane determinationem addidit ratio conferens et inquirens, quomodo verum sacrificium melius possit presignari.
Ad aliud dicendum, quod omnes tenebantur agnoscere suam liberationem, non explicite, sed implicite : sicut etiam se habebant circa articulos.
Ad ea autem quae in contrarium dicuntur, patet solutio : quia non sunt in jure naturali- determinata : et ideo nee manent, nec eadem sunt apud omnes.
Ad aliud dicendum, quod triplex est status, scilicet ante idololatriam et legem scriptam, et sub idololatria et lege scripta, et sub gratia promissa et exspectata in utraque lege et naturali et Mosaica. Ante legem et idololatriam placebant sacrificia in figura future oblationis quae facta est per Christum : sub lege autem displicebant simpliciter, quia tunc erant oblata idolis : sed placebant secundum quid, scilicet ut sibi potius quam idolis offerretur. Sub gratia autem omnino displicent : quia nec tempus, nec status sub gratia permittunt ea determinari.
Ad id quod tertio queritur, dicendum quod Magistri bene dicunt, quod est opus operans, et hoc est actus qui pro tempore bonus erat, et hoc poterat informari charitate : et est opus operatum, ut hircus immolatus, et hoc nihil contulit quod intus adjuvaret supra meritum actus. Unde dictum Bede intelligitur deprimo modo, et non de secundo.
Ad aliud dicendum, quod signa voluntatis fuerunt de talibus, et non beneplacitum quod dicit quietam voluntatem in bono : signa autem voluntatis ut preceptum et consilium bene erant ad faciendum, sed pro tempore et statu, ratione jam dicta.
Ad aliud dicendum, quod si cireumscribatur signum future liberationis, et sit preeceptum de ipsis, adhuc erunt meritoria quoad actus operantes ; sed licet circumscribatur significatio in hoc modo vel illo, necesse est ut presignetur status liberationis aliquo modo quicunque sit ille : et tune adhuc circumscripto signo futuri, dico quod remanet meritum in Opere operante virtute praecepti: sed non dictat ratio ea esse sic offerenda.
Ad aliud dicendum, quod virtus sacrificii refertur ibi ad futurum, et non ad opus operatum presens. Et hoc patet ex hoc quod dicit Augustinus, quod numquam sine fide Mediatoris salutem habuit, a parvulo recenter nato usque ad senem decrepitum.
Ad aliud dicendum, quod id quod est in Canone intelligitur, ut collatio status ad statum, veritatis ad figuram. Unde sic intelligitur : Ut sicut illud.placuit in statu significationis et figure, ita placeat istud in statu veritatis et liberationis : nou tamen tantum, sed multo amplius : quia etiam per illud, prout determinatum est, nemo habebat rationem placendi nisi per istud: sed bene verum est, quod semper placuit Deo oblatio in genere, quando illud quod Dei erat, sibi offerebatur : sicut etiam modo placet, licet non placeat idem modus qui tunc fuit.
Ad aliud dicendum, quod cum moralibus conjunguntur, non quod pertinerent in specie ad moralia : sed quia actus in genere moralis erat in cerimonialibus : actum enim in genere dictabat natura, sicut et actum moralium : sed species oblationis diversificatur pro loco et tempore, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est de hoc traditio Hebreorum, ut dicit Rabbi Moyses Aigyptius in secunda collatione libri sui quem vocat Ducem neutrorum : sapientiores enim Judzi, ut ipse Rabbi Moyses, et Rabbi Josua, et Rabbi Ileliazar dicunt, quod audire populi nihil aliud fuit, quam populari ratione in illud cognoscendum posse : et ideo illi dicunt, quod populus non audivit nisi unum mandatam, quod omni homini etiam rudi statim dictat conscientia et ratio : et hoc est primum, scilicet illud : Audi, Israel : Dominus Deus noster Dominus unus est '. Non habebis deos alienos in conspectu meo, etc.*®. Alia autem novem audiverunt sapientes qui illustrationem revelationis amplius parati erant recipere : quia hoc dictat ratio etiam naturalis, licet non adeo perspicaciter ut primum, Alia autem omnia non audivit nisi solus Moyses : quia ille cognoscebat etiam illa per illuminationem Dei, quae nullus de aliis ratione poterat investigare.
Alii autem dicunt, quod totus populus audivit decem mandata : quia illa dictat homini jus naturale, et omnes erant capaces illorum ; sed non audiverunt sacrificia : quia ila non sunt de jure naturali nisi in genere, ratione cujus etiam moralibus conjunguntur : sed determinata oportuit esse per Prophetam qui amplius cultum Dei pro statu et tempore intellexit.
On this page