Articulus 9
Articulus 9
An veniale virtute sacramentorum veteris legis remittebatur ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem: "Nihil aliud intelligo inguinationem quam lex mundat, etc."
Et queruntur hic duo : quorum primum est, Utrum veniale virtute illorum sacramentorum remittebatur ?
Ad primum proceditur sic : 1. Infra, dicit Augustinus, quod venialia semper per sacrificia et cerimonias remiitebantur : ergo videtur, quod remittebant saltem aliqua peccata.
2. Item, Majorem habet conformitatem cum gratia quod est non causa sed signum, quam id quod nec causa nec signum est : sed quaedam quae nec causa nec signum sunt, quia non sunt sacramenta, ut aqua benedicta, et benedictio pontificalis, remittuut veniale : ergo multo magis illa quae signum erant et non causa: talia autem erant sacrificia veteris legis : ergo remittebant veniale.
SED CONTRA : Numquam a Deo peccatum dimittitur sine gratia: nullam autem virtute propria gratiam illa sacramentacontulerunt: ergo virtute propria numquam pescatum aliquod curaverunt: quod videtur esse concedendum, nisi per accidens, scilicet per opus operans, precipue quia hoo expresse dicunt Sancti et Apostolus ad Hebreos.
On this page