Text List

Articulus 10

Articulus 10

Quare in nova lege non est aliquid curans irregularitatem sicut in veteri ?

ARTICULUS X. Quare in nova lege non est aliquid curans irregularitatem sicut in veteri ?

Ad sEcuUNDUM objicitur sic : Perfectior est lex nova quam vetus : ergo sacramenta nove legis quam veteris. Cum ergo illa expiaverunt irregularitates, videtur quod etiam ista hoc facere debeant, et multo amplius.

PRA&TEREA queritur, Quare irregularitas maxime impedit ab hoc sacramento quod est Ordo, et non ab aliis? Nullus enim est irregularis ab Baptismum, vel ad Kucharistiam, dummodo velit se preparare, nec ad Peenitentiam, et sic de allis.

Solutio. Dicendum, quod hoc ipsum indicat maximam Novi Testamenti dignitatem et altitudinem. Quia enim in Veteri Testamento non erat nisi umbra sacerdotii et actus sacerdotalis, ideo de levi paratur ibi remedium, per quod homo congruus ili actui efficitur. Quia vero hic est verus actus obiationis Christi et verum sacerdotium, ideo difficulter expiatur, et quandoque non potest expiari irregularitas.

Ad aliud dicendum, quod Ordo collocat hominem in duplici statu, scilicet sponsi et sponse : desponsatur enim tota Ecclesia in Prelato Deo, et Deus in Prelato conjungitur populo : et ideo medius est inter Deum et populum, et habet locum utriusque, et ideo in quantum est sponsa habet annulum fidei et charitatis, et significatur quod non sit divisus, sicut et Ecclesia indivisa in cor- de et corpore significavit, et jungitur Deo : et quoad hoc inidoneitatem et irregularitatem inducit bigamia. Quia vero ipse communionem totius populi facit in loco Dei qui communem facit populum, ideo irregularitatem inducit communio in excommunicatione. Ratione vero spiritualitatis et cultus qui statum pretendit, inidoneitatem facit effusio sanguinis. Et quod haec non tolluntur, non est defectus legis nove: quia non sunt peccata, nisi forte per accidens, sed potius inidoneitas quarumdam personarum ad actum excellentis dignitatis et significationis sponse et sponsi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10