Text List

Articulus 11

Articulus 11

An oblationes et sacrificia debuerunt esse ante legem? et, Utrum tunc omnes tenebantur cognoscere rattones figure in qua posite erant ?

ARTICULUS XI. An oblationes et sacrificia debuerunt esse ante legem? et, Utrum tunc omnes tenebantur cognoscere rattones figure in qua posite erant ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, in fine "Quia imposuit ea Deus in servitutem, etc."

Secundum hoc enim videtur, quod non debuerunt esse ante legem, quod non est verum, cum Abel obiulerit, et Abraham, et alii quidam Patriarche.

Prairrrea, Ratione secunde causx qua dicit, quod posite sint in figura, queritur, Utrum quilibet tenebatur cognoscere rationem illius figure, an non ?

Videtur, quod sic: quia 1. Aliter inutilis fuisset oblatio, vel nociva alicui figura : ille enim crederet, quod esset per se Deo accepta: ergo videtur, quod omnes tenebantur agnoscere figure rationem.

2. Item, Omnis homo tenebatur agno- scere venturam necessariam liberationem futuram : ergo illam tenebatur presignare : sicut etiam nos modo corde credimus ad justitiam, ore autem confitemur ad salutem *: cum ergo presignatio sit per sacrificia, ipse tenebatur scire rationem sacrificiorum.

SED CONTRA : 1. Determinatam non habebant talem relationem ad passionem Christi quae in illis significabatur, quod hoc dictaret ratio sine revelatione : ergo nisi revelaretur, videtur quod nullus tenebatur illam significationem scire.

2. Item, Alius modus erat possibilis, ut dicit Augustinus. Detur ergo, quod alius fuisset : ergo tune illa sacrificia non figurassent Passionem Christi: ergo non tenebantur scire quod ista figurabant ea, scilicet quae futura erant in Novo Testamento.

3. Item, Ulterius videtur ex hoc sequi, quod non tenebantur ad sacrificia: quia spirituales cognoverunt se premi onere, et illa Deo non placere: ergo videtur, quod poterant desistere a sacrificiis quando volebant, quod falsum est : ergo pracepta erant eis ad faciendum, et non tantum pro figura imposita, ut hic dicit Magister.

Soxutio, Dicendum, quod secundum supra dicta triplex est status. Ante legem enim bene puto, quod simpliciter placebant Deo, in quantum cultus significabatur in illis et figura future liberationis: et hoc modo obtulerunt Patriarche. Sed postquam populus didicit in Agypto offerre idolis, non placuit Deo talis ritus, nisi secundum quid, scilicet ut sibi potius quam idolis offerretur.

Ad aliud dicendum ut supra, quod omnes tenebantur, sed non explicite, sed hoc modo ut intenderent illas offerre in significaltione et ritu majori qui futuram revelationem intelligebant. .

Ad i quod contra objicitur: ad primum quidem patet solutio.

Ad sEcuNDUM autem dicendum, quod modus liberationis significabatur in genere, scilicet quod oportuit ipsum esse in modo satisfaciendi, ita ut offerretur ex parte nostra cor contritum et humiliatum : elf quicumque modus fuisset, semper illud exigebatur ex parte nostra : et sic semper remanet modus liberationis ex parte nostra in futurum significandus per sacrificia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11