Articulus 12
Articulus 12
Quis est effectus cineris vitule rufe et aque quae fiebat per commixtionem ejus ?
Specialiter dubitatur de cineribus vitule rufe de qua fiebat aqua aspersionis per totum annum, sicut legitur, Numer. XIx, 2 et seq.
Videtur, quod duo contraria fecerit aqua illa: quia sacerdotem immolantem immundabat, et precipiebatur ei ut maneret extra castra, et immundus esset usque ad vesperam : populum autem aspersum emundabat, et vasa tabernaculi, et ipsum tabernaculum, et librum, et omnia alia quae per aquam aspergebantur. Si enim dicatur, quod hoc fuit ideo, quia tetigit morticinum immolando non videtur : quia etiam aspersus sanguine morticino tangebatur, et tamen mundabatur: ergo videtur, quod sacerdos immolans mundior ex hoc fieri deberet.
Solutio. Hic est duplex solutio bona, et aliae sunt trufae. Augustinus enim dicit, quod cinis vitule qui est reliquiae ignis, significat peccata jam infrigidata a concupiscentia, et combusta ab igne contritionis :sanguis autem est sanguis redemptionis Christi : aqua autem commixta, populi unio cum Christo, vel fons lacrymarum : et ex his conficitur aspersio munda. Sed sacerdos immundus est : quia numquam ita aspergimur quin immunditia nobis adhereat venialium : ideo extra castra pure societatis manebimus usque ad vesperam, et tunc lustrati purgatorio, puri ingrediemur in sortem et habitationem Sanctorum: et haec est optima solutio.
Aliam dant Magistri, quod sacerdos immolans significat sacerdotem nostrum celebrantem et sumentem corpus Christi : quod licet sanctissimum sit, tamen quia nos inidoneos reputare debemus respectu ejus, ideo quando celebramus, lavamus manus, et reputamus nos extra castra Sanctorum usque ad vesperam mortis.
On this page