Articulus 13
Articulus 13
An triplex causa institutionis sacramentorum a Magistro sit bene assignata ?
Deinde queritur de secunda parte illius partis, ubi dicit: "Triplici autem de causa sacramenta instituta sunt, etc."
Videtur enim, quod nulle sint: quia 1. Contra ordinem rectum est hominem humiliari sub eo quod infra ipsum est: elementum autem corporale est infra dignitatem hominis: ergo contra rectum ordinem est hominem humiliari usque ab hoc quod querat salutem in elemento corporali. ;
2. Item, Non juvatur ad surgendum qui amplius deprimitur quam ceciderat : ergo videtur, quod nulla sit causa quam queerit primo.
3. Similiter, Secunda causa nulla esse videtur : quia quanto aliqua eruditio est apertior, tanto erudit efficacius: ergo aliud quod aperte ostenderet et conferret gratiam, magis erudiret et conferret ad gratiam, quam sacramentum quod ostendit nobis in elemento corporali.
4, Item, Si eruditio illa est, est secundum aliquam rationem vel viam rationis: nulla autem via rationis investigat gratiam in eo quod non est causa gratia, sed potius a Deo exspectat qui est auctor omnis gratia : ergo videtur, quod nulla sit eruditio in sacramento.
3. Item, Objicitur de tertia causa quae est exercitatio. Unicus enim actus non potest dici exercitium : cum igitur potiora sacramenta non accipiantur nisi semel, non sunt instituta ad exercitium, ut videtur.
6. Item, Virtutes videntur dari magis ad exercitium : quia actus illarum iteratur per totam vitam, et non actus sacramentorum : ergo videtur, quod nulla harum causarum rationabilis sit.
Solutio. Dicendum ad hoc ultimum primo, quod in sacramento sunt tria, scilicet materia, ratio signi, et ratio causandi. Et penes materiam quae inferior est accipitur causa prima. Penes rationem autem signi accipitur secunda : quia signum aliud facit venire in notitiam rei praeter speciem quam ingerit sensibus. Penes rationem autem causandi accipitur tertia : quia causat gratiam cujus actus iteratur in exercitio vita.
Ad primum ergo dicendum, quod humiliatio existentis in peccato alia est ab humiliatione nature secundum se considerate. Dico ergo, quod quia homo humiliando seipsum dejecerat, ideo conveniens fuit, ut humiliaretur sub hoc quod infra ipsum fuit, propter Deum: ut tanto humilior descenderet sub eo quod infra ipsum fuit per naturam, quanto ipse superbior se erexerat in id quod supra ipsum fuit, concupiscendo Dei aqualitatem.
Ao arivup dicendum, quod si humiliaretur sub elemento propter elementum, tunc illa ratio procederet : sed ipse humiliatur sub elemento propter Deum: et ideo illa humilitate resurgit.
Ad aliud dicendum, quod eruditio est ex nobis propriis, ut dicit Dionysius : quia noster intellectus non accipit divina nisi materialibus velata: et ideo licet in se sit obscurior quam ipsa veritas, tamen nobis magis congruit: sicut etiam in philosophia sepe facilior est doctrina ex ignoratioribus simpliciter, notioribus autem quoad nos, quam e contra.
Ad aliud dicendum, quod illa eruditio est per viam rationis quae contemplatur exigentiam peccati nostri: quia per rationem congrui, peccantem oportet manuduci per connaturalia : sed, ut dicit Dionysius, ut persimilitudines corporalium surgat ad incognita : et per ea quae modo didicit, discat spiritualia quae non novit +. Licet enim ratio querat salutem in elementis corporalibus, non tamen querit ex ipsis, ut supra notatum est in auctoritate Magistri Hugonis.
On this page