Text List

Articulus 14

Articulus 14

An in omni sacramento sunt duo, scilicet verba, et res?

ARTICULUS XIV. An in omni sacramento sunt duo, scilicet verba, et res?

Deinde queritur de tertia parte hujus distinctionis, ibi, D, in fine : "Duo autem sunt in guibus sacramenta consi-~ stunt, etc."

Hoc enim non videtur esse generale in omnibus : quia

1. In matrimonio consensus facit matrimonium, etiamsi desint verba : ergo videtur, quod non omne sacramentum consistit in verbis.

2. Item, In contritione dolor contriti cum gratia delet peccatum : et non sunt ibi verba.

3. Item, Objicitur de altera parte, de qua dicit, quod res est in sacramento. Est enim quaedam res sacramenti chrisma: et hac res non fuit in Veteri Testamento. Et queritur, Quare, cum fuerit ibi oleum, et vinum, et panis, et aqua, quae sunt res aliorum sacramentorum ?

Solutio. Dicendum, quod verba sunt in omni sacramento in quantum est sacramentum Ecclesiae. Matrimonium enim mullipliciter consideratur, scilicet in quantum est officium nature, et in quantum est bonum Ecclesiae : et quoad hoc potest sufficienter effici per consensum in maritalem copulam : sed tertio modo est in remedium, et sic ponitur sub clavibus Ecclesiae : et est in dispensatione ministrorum, et guoad hoc habet formam in facie Ecclesizw expressam, et accipit benedictionem Ecclesiae, et efficitur Ecclesia non quidem sacramentum secundum se, sed sacramentum Ecclesie, ut sit medicina ex vi clavium ipsius Ecclesiz.

Ad aliud dicendum, quod verba sunt in poenitentia, secundum quod ipsa in tribus suis partibus est unum sacramentum, et hac sunt verba quae dicit sacerdos, quando ligando ad satisfactionem absolvit.

Ad ww quod objicitur contra aliam partem, dicendum, quod in confirmatione datur Spiritus sanctus ad robur: et ideo etiam non nisiab illo datur, qui estin altiori gradu Ecclesiae : et ideo in statu imperfectionis non conveniebat esse suam materiam propriam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14