Articulus 19
Articulus 19
An circumcisio justificabat ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa initium : "Ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati, etc."
1. Ad minus contra morbum in quem necessarium erat incidere, non ex voluntate, sed ex natura corrupta, oportuit habere medicinam, precipue propter parvulos quorum innumerabiles aliter fuissent damnati: haec autem medicina non fuit nisi circumcisio : ergo circumcisio valuit contra originale peccatum, ut videtur.
2. Item, Circumcisio non erat ex lege, sed ex patribus, et dabatur in signum justitiae Abrahe justo : aliis autem in causam justificationis, ut dicitur hic in Littera : ergo valebat contra originale peccatum. ;
3. Item, Nihil dimittit peccatum nisi conferat gratiam : sed circumcisio, ut patet in Litlera, dimittebat peccatum : ergo conferebat gratiam.
SED CONTRA : 1. Morbus numquam intermissus est : ergo si circumcisio fuit substantialiter contra morbum instituta, circumcisio etiam intermitti non debuit : sed intermissa fuit quadraginta annis : ergo videtur, quod cum tune aliud remedium non fuit institutum, quod non fuit substantialis medicina contra morbum.
2. Item, Morbus universalis est in maribus et fceminis: ergo et medicina si substantialiter est ordinata contra morbum, universalis esse debuit : sed non fuit data nisi maribus : ergo non fuit universalis.
3. Item, In sacramento sunt duo, scilicet signum, et causa : et causalitas non se extendit extra ultra rationem signi : ergo quodlibet sacramentum tantum causat de gratia quantum signat de ipsa: circumcisio autem nihil conferebat, sed auferebat : ergo non causabat alicujus boni collationem, sed tantum mali ablationem.
4. Item, In malo duo sunt, culpa scilicet, et poena : culpa autem si aufertur, in toto aufertur : sed circumcisio non aufert nisi partem : ergo non significat ablationem culpae quae in toto aufertur : ergo nec causat eam, cum causalitas non. se extendat extra rationem significandi : ergo videtur, quod circumcisio non causabat nisi illius poeene dimissionem, quae in parte, et non in toto dimittitur : et hc est pronitas concupiscentiae, et non reatus carentiae visionis : ergo non causabat nisi diminutionem fomitis, ut videtur.
SoLutio. Dicendum, quod peccatum dimittebatur in circumcisione : sed circumcisio a posteriori operabatur peccati diffinitionem. Verbi gratia, in peccato sunt tria sibi connexa, scilicet culpa, et carentia visionis Dei, et incensio fomitis : et si aliquid debeat directe delere peccatum, oportet quod primam causalitatem habeat ad delectionem culpa : et quia alia duo connexa sunt illi, ideo remittitur posterius poena carentia visionis in toto, et incensio fomitis in parte. Et sic operatur baptismus : quia potentia gratia lavat sordes culpe primo, et posterius etiam cadunt pene adjuncte. Sed circumcisio, sicut probat ultima objectio, causalitatem ponit contra fomitis incensionem, et ideo incipit delere peccatum a posteriori : remittit enim incensionem fomitis : et quia illa non potest diminui, nisi cesset reatus in toto, ideo ille in toto dimittitur : quia vero ille connexus est culpe, ideo etiam culpa dimittitur. Et hoc est quod quidam de antiquis scripserunt, quod circumeisio de se operatur diminutionem poenae : sed virtus fidei in ipsa operabatur rémissionem culpe : et sic intelliguntur rationes prime qu probant, quod fuit remedium originalis.
Ad 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod fuit ordinata quidem contra morbum, sed non substantialiter : et ideo aliqua de causa (que@ supra dicta est) poterat intermilti.
On this page