Text List

Articulus 20

Articulus 20

Quid dicatur sinus Abrahe ? et, An parvuli decedentes sint in aliqua miseria ?

ARTICULUS XX. Quid dicatur sinus Abrahe ? et, An parvuli decedentes sint in aliqua miseria ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem: "Zamen in sinu Abrahe postmortem requie beata consolati, eic."

Quid enim hic dicitur sinus Abrahe ? Si forte dicas secundum Hieronymum, quod sinus Abrahe vocatur requies bonorum patrum: hoc non videtur, quia

1. Requies illa est in ccelo in quo non fuerunt patres ante adventum Christi.

2. Item, Si dicas secundum aliquos, quod sinus dicitur protectio ab interiori et exteriori miseria: iterum non videtur convenire : cum miseria non tollatur, nisi per suum contrarium, quod est beatitudo : et patres tune beati non fuerunt, cum visione Dei non perfruentur.

3. Preeterea, Si diceres quod dicitur protectio non uri igne, et non ledi verme conscientia : hoc iterum non videtur convenire : quia etiam pueri ante baptismum decedentes (ut creditur) non cre-- mantur igne, nec roduntur verme = conscientiae, cum nullum secum ferant delictum proprium, de quo solo est vermis: ergo videtur, quod non posset hoc modo dici hic sinus.

4, Praeterea, Videtur, quod sinus iste non fuerit in inferno : quia, Luc. xvi, 23, dicitur, quod elevans oculos suos dives, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: ergo sinus erat longe supra infernum: ergo non in inferno,

Sed contra : hoc est quod Christus in morte descendit ad limbum: et hoc fuit descendere ad infernum : ergo limbus iste et sinus est in inferno.

Item queritur, Quare dicitur sinus Abrahe potius quam Adam, vel Abel, vel alterius: cum ab Adam omnes multiplicati descenderunt, et ab Abel inceperit Ecclesia, ut dicit Augustinus.

Sorvtio. Dicendum, quod sinus dicitur proprie, et communiter. Communiter est requies beatorum patrum, ut dicit Glossa super Lucam, xvi, 23. Proprie autem dicitur locus in ora inferni sequestratus ad habitationem electorum, quia ante Christi adventum mortui, spe felici redemptionis pretium exspectabant. Unde etiam limbus vocatur. Limbus ora est vestimenti, sicut locus ille in ora fuit inferni. Kt per hoc patet solutio ad primum.

Ad secunptm dicendum, quod proteclio dicitur a puniente actualiter, et ideo vocatur miseriz: non enim vocatur hic protectio omnis indigentia : quia hoc non fuit nisi per beatitudinem.

AD auiup dicendum, quod miseria est in pueris, scilicet desperatio visionis Dei: et ideo non ab omni miseria proteguntur: tamen bene concedo, quod pueri non habent ignem nec vermem.

Ad aliud dicendum, quod iste locus est in ora inferni superior, et longe ab inferno damnatorum, loco, et differentia mansionis : quia secundum spatium loci infernus longe est subtus, et secundum differentiam habitationis in inferno est pena affligens aeterna, et caligo densa, et vermis conscientiae : quorum nihil fuit in limbo patrum, quia aliquam lucem habuerunt propter fidem et spem quam habebant.

Ad utTimum dicendum, qued dicitur sinus Abrahe propter tria: quorum unum est, quod ipse obedivit exire ab idololatris et patria : etideo ut esset pater in patria meruit. Secundum est, quia ipse benedictionem benedicti seminis primus accepit. Tertium est, quia Pater est credeutium in circumcisione, et credentium in preputio : et in utroque semen habuit per Ismacl et Isaac.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20