Text List

Articulus 21

Articulus 21

Quare femine non circumcidebantur ?

ARTICULUS XXI. Quare femine non circumcidebantur ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur : "Queritur autem de viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de foeminis, etc."

Et est dubium, 1. Quare femine non circumciderentur, cum haberent originale, sicut et mares ?

2. Item, Quare circumcisio in maribus fiebat circularis, et non abscissio cujusdam portionis ?

3. Item, Quare fiebat in membro generationis potius quam in alio loco ?

4. Item, Cum Genes. xvi, 11, dicatur: "Circumcidetis carnem praeputii vestri", videtur quod hoc numquam fuit impletum : quia dicit Ambrosius, quod caro praeputii dicitur caro illa virge, quae est ante carlilaginosos nervos : et illa non abscindebatur, sed pellicula.

5. Item, Si ad temperamentum aestus concupiscentiae fiebat illa abscissio: tune videtur, quod debuit fieri incisura in carne : quia in illa magis viget sensus et delectatio quam in pelle.

6. Item, Nihil est quod quidam videntur dicere, quare mulieres non circumcidebantur : quia scilicet id in quo damnatur libido in mulieribus sit intus : quia in viris non abscinditur id in quo damnatur libido: hoc enim, ut dicunt physici sermones, non est pellicula, sed caro in capite virgae : pellicula autem in muliere ita poterat abseidi sicut in viro.

Sonvurto. Dicendum, quod mulieribus non fiebat tribus de causis : quarum una est, quia natura nostra non est corrupta in muliere, quia in illa non fuit tota, sed potius in Adam : et ideo in fillis similibus illi conveniens fuit poni remedium. Secunda causa est, quod vir principalis est in generatione, et in semine viri est virtus formativa, et semen mulieris est sicut materia formata et patiens: et ideo dicunt etiam Doctores, quod si Adam non peccasset, sed mulier sola, non transfusum fuisset in nos originale quoad culpam, sed quoad poenam quae vocatur passibilitas nature, non vitium : et ideo congrucbat iterum in Adam poni characterem obedientia mandate circumcisionis. Tertia causa est, ut ostenderetur imperfectio sacramenti, et aliud generalius et melius exspectaretur : et puto quod hac causa melior est.

Ad aliud dicendum, quod circularis fiebat : ut notaretur circulus peccati : quia illud (ut dicit Apostolus ?) primo fuit in persona in primis parentibus, et deinde serpens quasi cancer corrupit naturam in ipsis, et ex illa naturam in parvulis, et corrupta natura in parvulis, corrumpit personam parvulorum : et sic concluditur circulus a persona in personam. Vel sic: quia anima-corrupit carnem in parentibus, et caro carnem seminatam in parvulis, et caro animam infusam in eisdem : et sic iterum concluditur circulus maledictionis prime.

Ab atiup dicendum, ut Magister dicit in Littera : quia inobedientia primo percepta est eo quod concupiscentia loco stu libidinis. illo corrupta sit etinfecta.

Ad aliud dicendum, quod illa abscissio est periculosa, et contra bonum prolis dicta. in matrimonio : sed incisio fit in pelli- cula operiente carnem illam, ut notetur, quod eadem caro debet refrigerari ab

Ad aliud dicendum, quod mulieres ade, non circumcidebantur ratione superius

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21