Text List

Articulus 3

Articulus 3

An baptismus Joannis contulit gratiam ?

ARTICULUS III. An baptismus Joannis contulit gratiam ?

Deinde queritur de hoc quod dicit: "Nunc vero de baptismi sacramento videamus, etc."

Ibi enim tangit de baptismo Joannis, determinans de ipso quatuor per ordinem in Littera, scilicet utrum habuit effeclum ? Et, quare dicitur baptismus Joannis ? Et, An sit sacramentum ? Et, Utrum rebaptizandi erant qui baptizabantur abipso ?

Incidit autem questio circa primum, Utrum baptismus Joannis contulit gratiam vel non ?

Videtur autem, quod non. 1. Quidquid enim erat ante Passionem a qua omnia sacramenta trahunt virtutem, hoc non conferebat gratiam, ut habitum est in praecedenti capitulo : sed baptismus Joannis fuit ante Passionem : ergo non conferebat gratiam.

2. Item, Ita est in charitate, quod id quod introducit eam, non dat charitatem vel gratiam gratum facientem, ut timor servilis: ergo naturaliter id quod est introductio baptismatis, non debet dare gratiam baptismatis: hoc autem est baptismus Joannis: ergo non conferebat gratiam.

3. Item, Si contulisset gratiam, eadem ratione impressisset characterem : ergo postea baptizati baptismo Christi habuissent duos characteres, quod est impossibite.

1. Cessante umbra, debuit statim gratia venire : sed Lex et Prophete fuerunt usque ad Joannem?: ergo in baptismo Joannis gratia debuit venire: ergo contulit gratiam.

2. Item, Constat, quod non crat sacramentum veteris legis: ergo nove: ergo effecit quod figurabat: ergo contuht gratiam.

3. Item, Baptismus Joannis vicinior erat baptismo Christi quam circumeisio : quia medium erat inter baplismum Christi et circumcisionem : ergo videtur, quod pleniorem gratiam contulit quam circumcisio : sed cireumcisio aliquo modo contulit gratiam, ut prius habitum est: ergo multo magis baptismus Joannis.

4. Item, Missus erat Joannes ut pararet Domino plebem perfectam *: sed perfecta plebs esse non poterat nisi suus baptismus conferret gratiam: ergo gratiam conferebat.

5. Item, Baptismus Joannis est post legem : ergo aliud addit supra legis sacramenta : sed illa significabant gratiam : cum ergo proximum vicinius post agni- tionem sit curatio, videtur quod baptismus Joannis curaverit.

Soturio. Dicendum, quod baptismus Joannis nullam contulit gratiam, sicut communiter dicunt omnes Sancti.

Ad id autem quod objicitur, dicendum quod umbra non cessavit ante Passionem, sicut dicetur in sequenti distinctione: sed declinare incepit in baptismo Joannis: et ideo dicitur, quod Lex et Prophete fuerunt usque ad Joannem: sicut dicitur cessare febris quando est in declinatione, et cessare umbra quando est in declinatione.

Ad Atiup dicendum, quod non proprie crat sacramentum, ut infra patebit: sed erat medium inter sacramenta nove legis et veteris, et ideo conveniebat cum utrisque: cum illis in non conferendo gratiam, cum istis autem in actu et materia.

Ad aliud dicendum, quod erat vicinior baptismo Christi quoad quid, et remotior quoad quid quam circumcisio : quoad actum enim et materiam erat vicinior, sed quoad effectum erat remolior: et ideo non ponitur medium nisi in ratione significandi non causandi,

Ad aliud dicendum, quod perfectio quam fecit Joannes erat perfectio doctringz non gratia. Unde dicitur, Joannis, 1,8: Non eralille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Testimonium autem ex parte doctrine, et non ex parte gratia.

Ad citimum dicendum, quod erat post signationem circumcisionis: et non sequitur si addidit ralionem signi, quod addidit causalitatem, quia signo ad sienum ejusdem est expressius: et illam expressionem addidit: et ideo non sequitur, quod contulit gratiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3