Text List

Articulus 4

Articulus 4

An baptismus Joannis erat in poenitentiam, et non in remissionem peccatorum ?

ARTICULUS IV. An baptismus Joannis erat in poenitentiam, et non in remissionem peccatorum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : "Baptismus Joannis erat in poenitentiam, non in remisstonem, etc."

4. Videtur, quod potius poenitentia fuerit in baptismum, quam e converso: quia prius docuit pcenitere, et postea baptizabat: ergo potius poenitentia erat in baptismum, quam e converso.

2. Item, Videtur fuisse baptismus in baptismum : quia habuit ordinem ad ba~ ptismum Christi: ergo erat in baptismum, et non in poenitentiam.

3. Item, Si fuitin poenitentiam, tune videtur, quod fuit oecasio erroris: quia baptismus non exigit gemitam et planctum : ergo si baptismus Joannis erat in poenitentiam, hoc videtur esse doctrina in signo quod baptismus gemitum et planctum requirat: ergo fuit erroris occasio, ut videtur.

Soxrutio. Dicendum, quod baptismvs Joannis dicitur in poenitentiam quae preexigebatur, ne baptismus Christi baptizandos a se fictos inveniret : et ideo poenitentia sequebatur baptismum Joannis ordine intentionis, licet forte tempore preecederet.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur baptismus in baptismum nisi determinetur : quia aliter pro eodem baptismo acciperetur, et tune idem esset: sed quia immediate ordinabat ad poenitentiam quae removit obicem fictionis ad baptismum Christi, ideo dicitur in panitentiam.

Ad aliud dicendum, quod baptismus Christi non exigit gemitum et planctum exteriorem : sed tamen, ut dicit Augustinus, omnis qui voluntatis sue est arbiter constitutus, novam vitam inchoare non potest, nisi poeniteat eum veteris vite: et ideo exigit gemitum et planctum interiorem, ne fisti inveniantur qui sunt baptizandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4