Text List

Articulus 1

Articulus 1

An sacramentum sit necessarium ?

ARTICULUS I. An sacramentum sit necessarium ?

Incidunt autem quaestiones ante Litteram quatuor, scilicet an sacramentum sit ? Et, de differentia gratiae sacramentalis ad gratiam quae est in virtutibus et donis. Tertio, Quct numero sint sacramenta ? Quarto, de ordine ipsorum ad. invicem.

Ad primum autem horum proceditur sic : 1. Nihil superfluum est in natura : ergo multo minus in gratia : sed per virtutes et dona sufficienter curatur homo a peccato, et adjuvatur ad bonum : ergo superflua sunt sacramenta : ergo non sunt, quia superfluum non est in gratia. Prima constat. Mepia probatur ex hoc quod quodlibet peccatum expellitur per sibi optatam virtulem, et quelibet virtus ordinatur in bonum sui actus.

2. Item, Non est de ordine sapientia quod fortius juvetur ab infirmiori : corporalia autem elementa in quibus omne sacramentum consistit, infirmiora sunt anima hominis et inferiora : ergo videtur, quod sacramentum esse non debeat.

3. Item, Aut debilior ostenditur artifex aut instrumentum suum, qui quandoque curavit uno instrumento morbum aliquem, et postea eget duobus : sed quandoque curavit Deus fide sola morbum, ut habebimus in sequenti distinctione, modo autem curat fide et sacramentis : ergo vel ipse vel fides debilior est, quod cum falsum sit, videtur quod non sit necessarium sacramentum.

4. Item, Philosophus in libro XVI Animalium: "Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio :" sed elementum corporale in quo omne sacramentum confertur, ut habebimus in Liéfera, animam non tangit : ergo in ipsam non agit, et non sequitur alteratio sanitatis in anima: ergo sacramentum est inutile.

Sed si forte tu dicas, quod hxc ratio non valet nisi de his quae sunt causa salutis, et non de his quae sunt signa : quia spirituale bene significatur corporalibus : licet illa ratio probat, quod non posset curari in ipso. Contra : Dicit Magister Hugo in parte octava libri de Sacramentis, quod "illa sacramenta quae sunt signa tantum, non sunt sacramenta nisi in quantum significant ila quae sunt causa gratia:" si ergo necessarium sit causans, necessarium eril signans : sed necessarium est causans, ut probatum est : ergo necessarium erit signans : et sic omnino necessarium erit sacramentum, ut videtur.

Item, Sacramentum videtur esse ritus idolelatriw, et quasi imitamur in eis athletas Gentilium : quia dicit Apostolus, ad Galat. 1v, 9: Guomedo convertimint iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vullis ?

SED CONTRA : In medicina corporum non est idem modus regendi sanum, et curandi infirmum : ergo nec in medicina spirituali idem modus erit. Constat autem, quod per virtutes et dona regitur sanus : quia si homo non peccasset, ipse haberet virtutes et dona : ergo non per illa debet curari, sed per alia : et haec sunt sacramenta : ergo sacraments sunt necessaria.

Solutio. Dicendum, quod sacramenta sunt, et necessaria sunt ad salutem, sine quibus a tempore merbi nulla fuit salus.

Ad primum ergo dicendum, quod per virtutes et dona quantum est de se, non substantialiter curatur morbus, Duo enim sunt quae exiguntur in medicina curante morbum : utper contrarietatem morbum expellat, et hoc solum habent virtutes et dona et ut leniendo dolorem quasi ungendo et jovendo naturam anime sanet, et hoc per se habent sacramenta, in quibus ungil sanguis Christi et operatur. Et haec solutio est vera.

Aliter dicunt quidam, quod multa medicamina ad idem non superfluunt : quia citius sanitas per mulla quam per pauca acquiritur. Sed licct hoc verum sit, non tamen virtules et dona sunt substantialiter ordinata contra morbum peccati : quia eliam haberentur si non esset peccatum : et ideo quod sanant cum quandoque, hoc est per accidens, scilicet quia inveniunt cum in subjecto.

Vel dicatur ad haec verius : et tune solvitur totum, quod est solutio morbi a parte nostra : et haec fit per gratiam quae est in virtutibus et donis, per qu@ nos meremur sanitatem mentis, per peccaium perditam.

Et solutio alia est per virtutem Passionis Christi, sine qua nullum meritum nostrum aliquid valet, sicut habitum est in tertio libro Senéentiarum : et haec solutio morbi fit in saeramentis, in quibus Christi Passio operatur.

Ad aliud dubium dicendum, quod de ordine sapientiae est, ul per humilitatem resurgal superbus. Et nisi natura superior se injuste superiori se opposuisset, non inferiori sublevaretur : sed quia opposuit se et subjecit setpsam, ideo ordinatissimum fuit ut per inferiorem se resurgeret,

Ad aliud dicendum, quod numquam fides sine sacramento legis nove salutem operata est : sed tantum intererat, quod sanabat antiquitus sacramentum in fide exspectantium, et modo in opere exercitantium.

Alii dicunt aliter, scilicet quod si valuit quandoque fides sola ad justificationem, hoc fuit per se : quod autem modo non sola facit, hoc est per accidens, scilicet gratia status : et non est ex hoc infirmior : sicut preeceptum sufficit alicul ad salatem sine voto consiliorum : si autem votum supervenerit, non sufficit : et tamen propter hoc non est debilior obedientia in preceptis quam primum fuit : sed hoc est propter alium statum fidelis.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum tangit : et ideo sequitur alteratio in anima : tangit enim in quantum est sienum et causa. In sacramento enim non est visibile elementum tantum : sed sanctificatio conjuncta, cujus virtus per fidem pertingit in anima : et ideo alterat et sanat eam. Et hoc infra magis patebit in Litera, cum queretur, Quid sit sacramentum ?

Ad aliud dicendum, quod in sacramentis nullus est ritus athletarum idololatriae : quia illi convertebant se ad elementa, credendo cis inesse numen ex natura sua. Et ideo diversimode : quia quidam virtutes naturales in elementis, et elementa deos putabant : et cuilibet actui nature constituerunt proprium deum, sicut dixit Varro : et stellas deos vocabant. Alii dicebant animam mundi diffu - sam in toto orbe, et precipue animam que est virtus intelligentiw quam ponebantin decimo ordine, qui est sub sphara lune. Et ideo dicit Apostolus ' : Quomodo convertimini iterum ad infirma, quoad primum, et egena elementa, quoad secundum : quia nec virtutem habent ex se, ut dit dicantur : nec anime sunt in eis, ut sic dicantur egeni. Sed nostra elementa sunt virtuosa et ditia : virtuosa, quia Passio Christi operatur in eis: ditia vero, quia continent gratiam quam figurant : et ideo salubre est converti ad ipsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1