Articulus 12
Articulus 12
An diffinitio satisfactionis sit bona ?
1. Dicit enim Augustinus, quod peccatum non habet causam, et cujus non . est causa, illius non contingit excidere causam : ergo nihil videtur esse quod dicitur in Littera.
2. Item, Dionysius : "Peccatum est incausabile et involuntarium et infeecundum et pigrum." Et ex hoc sequitur idem quod prius.
3. Praeterea, Si non fiat vis in hoc: sed dicatur, quod voluntas deficiens est causa peccati : videtur, quod adhuc nihil sit quod dicit : quia satisfacere est actus et opus satisfacientis : excisio autem voluntatis deficientis, non est opus jsatisfactionis, sed solius Dei, cujus est convertere voluntatem : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
4. tem, Causa peccati est quae tenet peccatum in anima: ergo fortius est adherens, quam peccatum ipsum : sed peccatum non solvitur nisi a Deo: ergo nec causa peccati : ergo hoc non est opus satisfacientis.
5. Item, Heec causa quae exciditur, est causa peccati: sed dicit Boetius, quod causa est ad cujus esse sequitur aliud : ergo existente causa peccati in anima, existit peccatum in eadem : sed non contingit satisfacere eum qui est in peccato, ut prius habitum est : ergo non contingit satisfacere eum qui est in causa peccati : ergo satisfacientem non contingit excidere causas peccatorum.
6. Item, Causa ista peccatorum excidenda de qua loquitur diffinitio : aut est conjuncta, aut remota. Si conjuncta sit: tunc existente causa, inest peccatum in anima, ut jam probatum est. Si remota: sed hoc est voluntas naturalis hominis, vel liberum arbitrium flexibile in malum : ergo contingit naturalem voluntatem excidere per opus satisfactionis, quod est omnino absurdum.
7. Praeterea, Alia via disputandi videtur, quod male sit diffinitio tradita : quia satisfactio respicit lesionem, vel injuriam alteri illatam: ergo debet diffiniri per comparationem ad injuriam illam restituendam perrigorem juris vel arbitrium yoluniatis ejus cui illata est injuria : sed hoc non fit hic, sed potius diftinitur secundum id quod facit pcenitens in satisfactione : ergo male diffinitur.
8. Praeterea, Causa peccati in homine fomes est : et ille non exstinguitur in hac yita : ergo non contingit causas peccatorum excidere : sed contingit satisfacere, ut prius habitum est : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
Unterius queritur de altera parte diffinitionis quam ponit, cum dicit : "Nec suggestiontbus eorum aditum indulgere."
1. Cum enim satisfactio sit pro peccato preterito : suggestionis autem adi-. tus exspectetur in futurum, videtur quod hoc secundum non sit de essentia satisfactionis : ergo male ponitur in diffinitione ejus.
2. Item, Suggestio videtur esse idem quod causa peccati : ergo idem bis ponie tur in diffinitione eadem.
3. Item, Ex hac ultima parte sequi videtur error qui condemnatus est in diffinitione praécedenti, scilicet quod ille qui suggestioni peccati dat adifum, non satisfacit : sed ille qui post poenitentiam, incidit in peceatum, suggestioni peccati dat aditum : ergo non satisfacit : ergo non poenitet : quia satisfactio est pars poenitentia.
1. Urenius queritur,quia Anselmus videtur dare aliam diffinitionem satisfactionis in libro Cur Deus homo, sic dicens: "Satisfacere Deo est debitum honorem impendere :" ergo videiur, quod hic male diffiniatur.
2. Item, De diffinitione Anselmi objicitur, quia non est convertibilis : constat enim, quod innocens servans mandata Dei, debitum honorem Deo impendat : et tamen non satisfacit : ergo non est bona diffinitio Anselmi.
3. Praeterea, In IV Ethicorum dicitur, quod magnanimitatis est honorem sibi et aliis impendere : ergo hoc non est satisfactionis.
4. Item, Primo Ethicorum dicitur, quod honor queritur propter virtutem, et precipue ab his qui noscunt virtutem ejus quem honorant : ergo et impeditur in testimonium virtulis : sed satisfactio est recompensatio peccalti : ergo videtur, quod male diffiniatur per impensionem honoris.
Soxurio. Dicendum, quod satisfactio tripliciter potest diffiniri, scilicet secundum substantiam, ut satisfactio sit damni vel injurie illates recompensatio secundum judicium et juris ordinem, vel arbitrium ejus cui injuria est illata.
Diffinitur etiam quandoque secundum quod est pars sacramenti poenitentia, quod est medicina peccati actualis : et sic diffinitur per medicamentum vulneris quod facit in satisfaciente, et haec est propria diffinitio ipsius in tractatu isto : et ideo sic diffinitur in Zi¢fera. Sanatur enim vulnus per illud quod causae peccatorum exciduntur, et non indulgetur ulterius aditus suggestioni : et ideo sic inducitur hic illa diffinitio.
Tertio diffinitur in comparatione ad. finem : cum enim Deum nec ledere nec damnificare possumus, peccando ei honorem debitum subtrahimus : et hoc fine satisfacimus, ut debitus ei honor, et prius subtractus restituatur : et sic ab Anselmo diffinitur : et ex illa diffinitione extrahitur quasi veritas totius hujus questionis.
Ad primum ergo dicendum, quod causa peccati dicitur collecta ex tribus, scilicet libidine incensa per peccati actum et consuetudinem, et reliquiis peccati preteriti, et occasionibus peccandi, ut sunt locus, societas, tempus, et hujusmodi. Voluntas enim affecta his tribus peccat, licet non necessario : quia cogi non potest, ut statim patebit infra in hac eadem solu- tione. Quod autem dicit Augustinus, quod peccatum non habet causam, intelligendum est, efficientem, quae univoce vel aquivoce agendo det ei essentiam in eo quod malum est, sicut videmus calidum cum calefacit, univoca actione dare suam essentiam secundum speciem eamdem calefacto : et calidum cum arefacit, extrahendo humidum, equivoca actione inducit ariditatem, quae est essentia quedam. Sed privationes non habent essen-~ tias. Unde nihil est causa efficiens cecitatis : quia cacitas cum non sit essentia aliqua, a nullo recipit essentiam : et ita est de malo in eo guod malum, et de peccato in eo quod peccatum. Sed tamen actus peccati sub deformitate habet causam partim efficientem, et partim deficientem, sicut notatur supra secundum librum Sententiarum. Hec autem causa conjuncta cum tribus dictis inclinatur ad bonum commutabile, et per consequens avertitur a Deo, et sic efficitur causa peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod solus Deus per aversionem a culpa, convertit voluntatem : sed tamen adhuc manet ligata prenominatis tribus : et haec solvuntur salisfactione per consuetudinem boni.
Ad aliud dicendum, quod duplex est causa, scilicet quae est per modum privationis forme : quia peccatum formalem causam non habet in quantum peccatum est: et hac est aversio voluntatis ab iacommutabili bono : et hance excidit Deus. Sed causae predicts quae sunt per modum inclinantium, et quasi quaedam infirmitates ex peccato relicte, sunt pene potius, et non causae : et ideo illas potest homo excidere.
Ad aliud dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de vera causa : sed peccatum non habet vere causam : sed sunt quedam inclinantia ad ipsum, et illa large dicuntur hic causa.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de causa conjuncta et propria, sed potius de remota : et hac est duplex, sein licet remotissima, et haec est sola volun. tas : et propinguior, et haec est voluntag affecta et inclinata tribus quae dicta sunt, Kt ideo illa per contrariam consuetugj. nem boni, satisfactione sunt excidenda,
Ad aliud dicendum, quod diffinitur hi, satisfactio prout est pars medicinalis Sa~ cramenti poenitentiae : et ratio hujus sy. pra dicta est : sed modo quo procedit ob. jectio, diffinienda est a legibus, vel ethj. co, vel politico : hoc autem signum est, quod opus satisfactionis injungitur per contrarium ejus, per quod magis in pec. catore fuit occasio peccati, ut lascivo je~ junium, superbo oratio, et avaro eleemosyna : quia, sicut dicit Beda, non ganat oculum quod sanat calcaneum, nec e contra.
Ad aliud dicendum, quod licet fomes non posset excidi in toto in hac vita, debilitari tamen potest et sopiri : et hoc sufficit excisioni.
Ad id quod ulterius quaeritur de se- ail cunda parte diffinitionis, dicendum, quod licet peccatum sit fulurum de quo est suggestio, tamen causa trahens ad ipsum est presens in subjecto, et hoc respicit satisfactionem, ut dictum est.
Vel dicatur melius, quod non indulgere aditum suggestioni refertur ad: fundamentum satisfactionis : et hoc. secundum propositum, ut scilicet non proponat ulterius consentire diabolo : et secundum hoc ponitur in diffinitione satisfactionis : quia, ut dicit Gregorius, "sicut omnia medicamenta nihil valent ad sanandum vulnus, quamdiu ferrum infixum fuerit, nisi extrahatur : ita omnia beneficia nihil proderunt, nisi ipsum peccatum relinquatur." Unde ita cadit in diffinitione satisfactionis sicut poenitentia : quia sine ipso non potest esse satisfactio, licet non sit de substantia ipsius.
Av auiup dicendum, quod suggestlox refertur ad deemonem, sed causa peceal! ad hominem, secundum tria trahentia que supra dicta sunt. Sicut enim dicit
Augustinus in libro XII de Trinitate : "Peccatum quandoque est a carne, et quandoque ab homine :" et sic patet, quod non est idem peccatum, et suggestio, et causa peccati.
Ad id autem quod objicitur contra diffinitionem Anselmi, dicendum quod debitum multiplex est, sed hic distinguimus triplex. Debitum scilicet ex commis-~ so: sicut debet accipiens dona Dei ut lueretur in eis et reportet lucrum ex eis. Est etiam debitum ex dimisso, sicut debitor est, cui multum dimissum est : sicut dicitur, Luc. vn, 47 : Remittuntur et peccata multa, quoniam dilexit multum. Tertium est debitum ex peccato : et hoc quasi ex damno illato : et hoc est debi-~ tum quo tenetur poenitens in satisfactione : et in tali significatione accipitur in diffinitione Anselmi: et ideo non omnis servans mandata, debitum in hac ratione impendit Deo.
Ad aliud dicendum, quod magnanimitas hoc modo quo est simpliciter, magis quo virtus est digna, attendit honorem : sed restitutio justa attendit honorem, quatenus restituit honoris perditionem per peccatum. ,
Ad aliud dicendum, quod honor ab honorante debetur virtuti et virtuoso : et ideo anobis debetur Deo : nihilominus tamen habet etiam rationem satisfactionis ista honoris exhibitio, in quantum imperatur a justitia, quae est directiva damni sive injurie illate, de qua loquitur Philosopuhs in V Ethicorum.
On this page