Articulus 13
Articulus 13
Quomodo differt opus satisfactionis ab aliis operibus panitentia ?
Tertio queritur, Qualiter differt opus satisfactionis ab aliis operibus pcenitentiae, scilicet confessionis, et compunctionis ?
Videtur enim, quod in nullo. 1. Unumquodque enim istorum trium satisfacit pro peccato : ergo unumquodque horum trium est opus satisfactionis.
2. Item, Augustinus, et habetur infra in Littera : "Multum satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans, eorum que fecit, nihil nuntio Dei negavit." Ergo confessio non distinguitur a satisfactione, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod satisfactio non dicitur hic omne illud quod solvit culpam aliquo modo, vel poenam debitam culpe : sed illud tantum quod injun- | ctum est et taxatum vi clavium, et per arbitrium sacerdotis : illa enim poena voluntaria est simpliciter, et ordinata secundum quantitatem delicti. Sed in contritione, et confessione, sunt pone, scilicet dolor in contritione, et pudor in confessione, quae sunt pene ex natura corrupta inflicte pro peccato, nec taxantur, nec limitantur secundum tempus certum, sed quanto majores sunt, tanto est melius : dummodo discretum et rationabile sit obsequium. Ideo licet per eas expietur peccatum, tamen non proprie satisfactorie sunt secundum judi-~ cium et arbitrium fori confessionis. Et ideo hac pars quae est satisfactio, distinguitur ab aliis. ,
Praeterea, Dolor in contrito, et pudor in confitente, non dicunt nisi poenam intus : sed in satisfactione est extra in con- spectu Ecclesia : et ideo totus homo tunc punitur, quia poena interior manifestat se in exteriori. Et quia totus homo tunc habet poenam, propter hoc (ut quidam dicunt) magis dicitur satisfactio. Sed prima solutio melior est : quia, sicut habitum est, satisfactio respicit judicium arbitrii voluntatis divine.
On this page