Expositio Textus
Expositio Textus
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, in medio : "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc."
Et hic queremus sex articulos, scilicet in quo genere sit eleemosyna, quid sit, et utrum sit in precepto vel in consilio? Ubi etiam determinabitur ad quod preceptum reducatur, et qualiter distinguitur ab aliis partibus satisfactionis : et utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori, sive in quantitate dati exterioris? Et sexto, utrum eleemosyna possit esse sine compassione, vel compassio sit ei essentialis? Hee enim sex queruntur de eleemosyna secundum se.
On this page