Text List

Articulus 14

Articulus 14

An eleemosyna sit in genere virtutis ?

ARTICULUS XIV. An eleemosyna sit in genere virtutis ?

Queritur ergo primo de genere eleemosyne, Utrum sit in genere virtutis ?

Videtur enim quod sic: 1. Dicit enim Commentator super IV Ethicorum, quod proprium virtutis est, quod actus ejus est laude dignus : et hoc trahitur de primo /thicorum ex textu: sed actus eleemosyne laudabilis est : ergo est actus virtutis : ergo eleemosyna est alicujus actus virtutis.

2. Item, Consuevit dici ab omnibus, quod actus virtutis est super quem cadit preceptum divinum. Et hoc ab auctoritate habetur in V Ethicorum ex textu, et in commento, ubi distinguitur inter justum legale, et justum virtutis justitiae specialis. Constat autem, quod preceptum est de danda eleemosyna :. ergo est actus alicujus virtutis.

3. Item, Fere ab omnibus supponitur, - quod illud quod est meritorium, est actus alicujus virtutis : sed constat, quod actus eleemosyne est meritorius : ergo eleemosyna est actus alicujus virtutis.

4. Item, Id quod operatur ad vilii expulsionem, habet contrarietatem ad vitium : hoc autem facit eleemosyna, ut dicitur, Luc. x1, 414: ergo eleemosyna habet contrarietatem ad vitium, vel vitil actum : sed nihil habet contrarietatem hujusmodi, nisi virtus vel actus virtutis : ergo eleemosyna est actus alicujus virtutis.

Sed contra hoc objicitur sic : 1. Omne gratuitum bonum et virtutis, exemplarem habet in Deo virtutem : sed eleemosyna non habet : ergo eleemosy- na non est opus alicujus virtutis. PropavurR autem prima ex hoc quod virtus perfectissimum bonum est: et hoc non est tollendum perfectissimo et summo bono. SecunpA autem probatur ex hoc quod in quo non est passio, in eo non est compassio : et eleemosyna est cum compassione, sicut: ostendit suum nomen: et hoc supponitur, et probatur supra. In Deo autem nec est passio, nec compasg10.

2. ]tem, Tria sunt in anima, scilicet passiones, potenti, et habitus, ut dicit Philosophus. Virtus autem in genere habitus est, et non passionis : ergo quod est in genere passionis, non est virtus : sed compassio ex qua procedit actus per quem notatur eleemosyna, in genere est passionis, sicut ostendit suum nomen : ergo eleemosyna est actus istius passionis : ergo non est actus alicujus virtutis.-

Sed runc ulterius queritur de eleemosyna.in specie, cujus dicitur esse virtuls ?

Et videtur, quod sit justitiae : quia 1. Matth. vi, 2, super illud : Cum facis eleemosynam, etc., dicit Glossa interlinearis : "Eleemosyna est pars justitiae."

2. Item, Omne satisfactorium reducitur ad virtutem cujus est satisfacere : sed eleemosyna est satisfactoria, ut in Littera dicitur : ergo reducitur ad virtutem cujus est satisfacere : haec autem est justitia : ergo eleemosyna est actus justitie.

SED contra videtur, quod sit actus misericordiz, quod elicitur ex suo nomine: quia 1. Dicitur ab elos, qued est misericordia, sive miseria : quia miseriam alienam facit suam. Hoc autem est misericordiae : ergo eleemosyna est actus misericordie.

2. Item, Super illud Psalmi xxxv1, 26: Tota die miseretur, dicit Glossa : "Hleemosyna a misericordia incipit, et postea manum aperit:" ergo movens ad actum eleemosyne est misericordia : hon ergo est actus justitia.

Si dicas, quod est actus utriusque : quia misericordia est pars justitiae : hoc non videtur: quia, Matth. v, 7 et 6, beatitudo justitiae sequestratur a beatitudine misericordiae. Dicit enim postea, "Beati misericordes": et prius dicitur, "Beatt qui esuriunt et sitiunt", etc. Ergo sunt virtutes diverse : ergo quod est actus unius, non est actus alterius.

Viwerur autem alicui, quod sit actus pietatis : quia, I ad Timoth. 1v, 8, dicitur, quod "pietas ad omnia utilis est." Et exponitur de eleemosyna. Cum igitur pietas nec sit misericordia, nec justitia, videtur quod eleemosyna nec sit misericordi#, nec justitiae actus.

Soxnutio. Dicendum, quod eleemosyna est actus virtutis, quae est misericordia, ut puto : licet quidam aliter dicant, quorum non possum intelligere rationem.

AbD pRIMAM ergo partem questionis respondendum videtur, quod prime rationes verum concludunt : licet quedam quoad vim inferendi habeant calumniam : quia non est universaliter verum, quod id quod habet laudem, sit opus virtutis : sed de hoc alius erit sermo.

Ad 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod virtutes diversimode habent exemplar in Deo : est enim in virtute quoddam perfectum, et quoddam imperfectum, quod est virtutis in quantum est in natura imperfecta, et evacuabile est ab ipsa, quando natura imperfecta transit ad statum perfectionis : sicut patet in fide, in qua ipsa visio perfecta est, et modus visionis imperfectus, et secundum visionem habet exemplar, et non secundum speculum et enigma. Ita dico hic, quod eleemosyna et misericordia ratione subventionis miseri#, habent perfectionem : sed compassionem habent ex parte deficientis nature et passibilis quam perficiunt. Et ideo secundum subventionis rationem habent exemplar, quia Deus pracipue miseris subvenit, sed non ratione compassionis quae perfectissime nature non convenit. Et hoc est quod dixerunt antiqui Doctores nostri, quod misericordia in Deo sonat effeclum, non affectum.

Ad aliud dicendum, quod licet virtus non sit passio, sed habitus, est tamen virlus mortalis circa passiones vel operationes, ut dicit Philosophus. Et ideo nihil prohibet actum virtutis esse in passione, licet primum motivum sit habitus. Et ita dicendum hic videtur, quod habitus quidam est qui movet ad bene compatiendum : et ulterius ad dandum ei cui compatimur, quae datio est cum aliqua passione, licet non sit ex ipsa sicut ex primo movente ad actum.

Ad secuNDAM partem questionis dicendum est,quod est opus misericordie : sed sicut nos ante in preecendenti distinctione notavimus, actus qui est unius virtutis per se et proprie, quem vocant antiqui Magistri elicitum, potest esse alterius ut imperantis : et sic potest esse justitiae vel pietatis. Justitiae quidem erit, sicut dans dat de superfluo, considerando quod superflui potius est dispensator pauperum, quam dominus. Et considerando ex parte pauperis, quod licet sit pauper rebus, tamen habet vicem Christi in accipiendo, qui universorum est Dominus: tunc enim dat ut dispensator pauperi, qui habet rationem patroni, in eo quod accipit vice Christi : sicut dicitur, Matth. xxv, 40: Amen dico vobis, guamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, miht fecistis. Pietatis autem induit rationem, quando aliquis dat motus.ex hoc quod pauper est in eadem natura nobiscum, vel imagine divina, sicut et nos: quia politica pietas est benevolentia in eos qui natura conjuncti sunt, ut dicit Tullius. Pietas autem gratuita, est benevolentia in eos qui eadem imagine divina nobiscum insigniti sunt.

Et per hoc patet solutio ad omnia queesita.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14