Text List

Articulus 15

Articulus 15

An eleemosyna sit bene diffinita ?

ARTICULUS XV. An eleemosyna sit bene diffinita ?

Secundo queritur, Quid sit eleemosyna ?

Consuevit autem diffiniri eleemosyna a Magistris sic: "Eleemosyna est opus in quo datur indigenti ex compassione propter Deum."

Sed contra diffinitionem sic objicitur: Nemo dat sibi ipsi: sed eleemosynam impendit aliquis sibiipsi: ergo eleemosyna non est opus in quo datur indigenti. Prosarur autem prima ex ratione dandi. Secunda vero scribitur, Eceli, xxx, 24: Afiserere anime tue placens Deo. Et a Gregorio : "Qui misereri vult proximo suo, a se trahat originem miserendi."

Trem, Videtur quod non semper eleemosyna sit opus. Quandoque enim non habet aliquis dare, et dat compassionem: ergo videtur, quod tunc nullum est ibi opus operatum: et hoc vocatur hic opus : ergo eleemosyna non est semper opus, ut videtur. Quod autem opus operatum intelligatur esse eleemosyna, patet ex communi usu loquentium, qui rem acceptam propter Deum et ex indigentia vocant eleemosynam.

Ulterius videtur, quod non semper procedat ex compassione.

4. Dicitur enim, If ad Corinth. rx, 7: Hilarem datorem diligit Deus, Et loquitur de dantibus eleemosynas : ergo magis procedit ex hilaritate, quam ex compassione : ergo etiam magis per hilaritatem est diffinienda.

2. Item, Ponatur, quod aliquis det quidem libenter sicut liberalis vel magnificus, et tamen non habeat compassionem. Constat, quod ille dat indigent propter Deum : ergo eleemosynam dat: et tamen non procedit ex compassione : ergo compassio non est substantia eleemosyne : ergo non est per ipsam diffinienda.

lrem, Objicitur de hoc quod dicit, Jndigenti : non enim semper datur indigentibus, sed etiam aliis: sicut patet in clericis, qui nihil indigentes, tamen eleemosynas accipere non cessant, et contendunt, quod ille dationes eleemosyne sunt : ergo videtur, quod eleemosyna non semper est datio quae fit indigenti.

Unreaivs, Objicitur de hoc quod dicit, Propter Deum. 1. Finis enim non est essentialis causa rei: sed propter Deum dicit finem : ergo non dicit causam essentialem: ergo non debet poni in diffinitione.

2. Item, Sit quod aliquis det ex compassione naturali, probatur quod datio illa sit eleemosyna: quia eleemosyna dicitur ab2Azo¢ quod est misericordia vel miseria, quae passionem vel compassionem significat ex parte accipientis, et ex parte dantis : totum autem quod est ex nomine isto, est in diffinitione ista: Eleemosyna est datio quae fit indigenti ex compassione : ergo superfluit quod apponitur propter Deum.

Soxtutio. Dicendum, quod eleemosyna bene diffinita est modo predicto, secundum quod proprie accipitur. Et est diffinitio quae invenitur in scriptis doctorum Magistrorum, qui preecesserunt nos in scientia ista.

Dicitur enim eleemosyna communiter et proprie. Communiter vocatur quelibet subventio miseri eleemosyna : et sic homo quando subvenit sibi, facit eleemosynam, et quando etiam subvenit alii quocumque modo. Sed proprie vocatur eleemosyna datio boni alicujus temporalis, vel spiritualis, quod impenditur proximo indigenti propter Deum, in quam proprie tendit compassio : quia compasSlo est quasi cum.alio passio, sicut dicitur, Eccli. xvi, 12: Miseratio hominis circa proximum suum.

Dicendum ergo ad primum, quod proprie homo non dat sibi, nec eleemosynam impendit sibi.

Ad id autem quod inducitur ad probandum de Ecclesiastico, dicendum quod in illa auctoritate, et littera beati Gregori, tangitur ordo effectuum misericordiae : quia sicut charitas in effectu et affectu habet ordinem, ita etiam habet misericordia, ut scilicet non alii sic intendat ut se negligat: nihilominus tamen quia eleemosyna datio quaedam est, que sibi proprie non fit, ideo eleemosyna proprie circa proximum fit, et non circa seipsum, licet in dando observandus sit ordo, quod homo preponere se debet proximo indigenti.

Ad aliud dicendum, quod eleemosyna proprie opus est operatum, et non operans. Hoc patet ex quodam verbo quod scribitur a Philosopho in principio £ thicorum, ubi distinguit artes, eo quod in quibusdam finis est opus, et in quibusdam operatio, sicut in musicis: in eleemosyna autem non laudatur datio propter dantem, sed potius datum: non enim precipitur propter opus operans, sed potius propter opus operatum.

Ad opsecTuM autem contra hoc, dicendum quod ille qui vult dare, et non dat, non facit eleemosynam proprie: sed tamen habet meritum dantis elecmosynam propter completam ejus voluntatem: sicut dicitur, II ad Corinth. vin, 12: Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet.

Ad Hoc autem quod ulterius objicitur contra id quod dicitur ex compassione, dicendum quod eleemosyna semper est eX compassione miserie qua movet ad dandum : sed est compassio sensibilis multum, et compassio voluntatis, scilicet velle non esse miserum, sive dissensus miseriae quam patitur pauper.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod hilaritas haec intelligitur que non aufert tristitiam danti per avaritiam dati: sunt enim avari in quibus tristitia alienandi datum, aufert compassionem ; et sunt in quibus pugnat tristitia alienandi cum compassione, sed tamen vincit compassio : et sunt in quibus non sentitur tristitia propter compassio-— nem: et isti sunt laudabilissimi, qui etiam gaudent dando : et de his loquitur Apostolus. Unde hilaritas est bona conditio dantis : non tamen est de substantia eleemosyne proprie.

Ad aliud dicendum, quod opus liberalis vel magnifici non proprie est eleemosyna, licet discernant cui dandum, et quando, et quantum, ut dicitur in IV Ethicorum: quia non attendunt nec mensurant datum secundum exigentiam et propter Deum: unde bene concedo, quod sic dans, non facit eleemosynam nisi materialiter loquendo.

Ad aliud dicendum, quod eleemosyna clericis datur ut ministris pauperum, et dispensatoribus eleemosynarum : et ideo quod datur eis, per eos pauperibus mittitur : ipsi autem videant, quod fideliter dispensent.

Ad aliud dicendum, quod aliter est in moralibus actibus, et aliter in aliis: in aliis enim finis quandoque non est de essentia, sed in moralibus precipue denominatio est a fine, et ideo est de essentia. ,

Ad aliud dicendum, quod qui non dat propter Deum, non meretur, et ideo non dat eleemosynam proprie: quia eleemosynaestopus meritorium vite weterne, si fit in charitate : aut vicinitatis ad gratiam, si fitin mortali peccato, sicut in hac eadem distinctione erit questio, quando agetur, ad quid valent opera facta in mortali. Est tamen opus laudabile dare etiam ex compassione naturali, et significat naturam de facili inclinabilem in bonum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15