Text List

Articulus 16

Articulus 16

An eleemosyna sit de precepto, vel con. silio ? et, si de precepto, sub guo ?

ARTICULUS XVI. An eleemosyna sit de precepto, vel con. silio ? et, si de precepto, sub guo ?

Tertio queritur, Utrum sit in pracepto, vel in consilio ?

Et hic tria simul queremus, scilicet utrum sit in precepto, et in quo precepto, et obliget ?

Videtur autem, quod sit in preecepto. 1. Luc. xt, 44: "Quod superest, date ele. emosynam : et ecce omnia munda sunt vobis". Ibi Glossa: "Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus, vel do consilium, etc." Ergo vult, quod superfluum dare sit preceptum.

2. Item, Matth. vi, 3: "Te autem faclente eleemosynam, nesciat sinistra tua guid faciat dextera tua", dicit Glossa: "Conscientiae facienti eleemsoynam pro precepio adimplendo miscet se laudis appetitio." Ex hoc iterum accipitur, quod sit preceptum.

3. Item, Luc. nr, 141: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Glossa: "De duabus tunicis dividendis datur praceptum.",

4, Item, Ambrosius: "Pasce fame morientem: si non paveris, occidisti." Ergo est in precepto.

3. Item, Omne hoc est in precepto, sine quo non est salus: sed sine donatione eleemosynarum ei qui potest dare, non est salus: ergo dare ei qui potest dare, est in precepto. Prosatio medie. Gregorius "Minus proximum amare convincitur, qui cum eo in necessitate ea etiam quae sunt necessaria, non partitur."

6. Item, I Joan. 1, 17: "Qui habuerit substantiam hujus mundi", etc.

7. Item, Hoc accipitur ex Matthxo, xxv, 41 et seq., ubi Dominus pro ratione juste condemnationis iniquorum allegat, quod eleemosynas non dederunt: consilium autem non impletum, non damnat: ergo si eleemosyna esset in consilio tantum, non propter retentionem eleemosynarum Dominus impios condemnaret, ut videtur.

8. Item, Isa. tviu, 7, requirit Dominus hoc a populo, dicens: "Frange esurients panem tuum", etc. Et subjungit, ¥. 9: "Tunc invocabis, et Dominus exaudiet", et hujusmodi. Constat autem, quod si esset consilium tantum, non impediret exauditionem.

9. Item, Tob. iv, 7 et seq., injungit hoc Tobias filio suo tamquam necessarium ad salutem.

10. Item, Daniel. iv, 24, hoc dicit Daniel necessarium ad regis poenitentiam. Ergo est de necessariis ad salutem : ergo est in precepto.

Sed contra videtur, quod sit tantum in consilio. ,

1. Luc. mt, 10: Ht interrogabant eum turbe, ete , ubi dicit Glossa interlinearis: "Ex verbis Joannis terrore concussi, consilium querunt: sed Joannes respondit, quod eleemosynis intenderent :" ergo respondit consulendo: ergo eleemosyna est consilium, ut videtur.

2. Item, Proprium juste possidetur: ergo si retineatur, nulli fit injuria: ergo nec pauperi: ergo nec tenetur aliquis dare pauperi ex pracepto: ergo, etc.

Unrerius queritur, Si est in precepto, sub quo pracepto incidat?

Videtur autem quod sub negativo. 4. Propter dictum Ambrosii supra inductum : "Pasce fame morientem, etc. :" ergo reducitur ad praeceptum quod est, Non occides' : ergo negativum.

2, Item. Omnis illicita acceptio et retentio reducitur ad hoc preceptum, Non jurtum facies? : sed non dare eleemosynam est illicita retentio: ergo reducitur ad illud: sed hoc est negativum : ergo, etc.

Sed contra hoc est quod 1. Cum dicitur, "Honora patrem tuum et matrem tuam", dicit Augustinus, quod nomine parentum intelligitur hic generaliter proximus : et per honorem intelliguntur tria, scilicet reverentia, et subventio corporalis, et subventio spiritualis. Sed eleemosyna est subventio proximi corporalis, vel spiritualis : ergo reducitur ad illud preceptum: et hoc est affirmativum : ergo reducitur ad praeceptum. affirmativum.

2. Item, Ab omnibus fere dicitur, quod precepta negativa obligant semper et ad semper : sed dare eleemosynam non obligat semper et ad semper, sed pro loco et tempore: ergo non reduritur ad preceptum negativum.

Sed tunc queritur, Qualiter obligat hoc praeceptum ?

Aut enim obligat tunc quando apparent signa, quod aliquis deveniet ad necessitatem extremam nisi subveniatur ei : aut tunc primo quando apparent signa extreme necessitatis. Si primo modo: contra hoc videtur esse, quod in omnibus pauperibus apparent signa, quod non sufficiant sibi: sed haec sunt deveniendi in extremam necessitatem: ergo omnibus pauperibus a quolibet aliquid habente ultra hoc quod sibi sufficit, est subveniendum : et si non fecerit, est omissio mortalis, quod grave est dicere. Si autem secundo modo: contra hoc est, quod homo non est in extrema necessitates, nisi quando non habet aliud quid faciat, si ille non subvenit: et hoc numquam apparet alicui, quia semper est talis status probabilis, quod si ego non subvenio, tamen alius subveniet: ergo videtur, quod numquam erit tempus illud in quo teneatur aliquis subvenire: et hoc est irrisorium dicere.

Solutio. Dicendum, quod dare eleemosynam dupliciter consideratur, scilicet ex parte dantis, et accipientis. Ax parte dantis dupliciter, scilicet ratione superfluorum, et ratione necessariorum. Si ex parte dantis ratione superfluorum consideratur, tunc est preceptum : si autem ex parte dantisratione necessariorum, tune est consitium.

Que autem sunt superflua, et quae necessaria, hic breviter dicimus: quia infra erit in questione, scilicet quod szperflua sunt, quibus ablatis adhuc potest conservari domus et familia et exerceri negotium et officium licitum ipsius persone: et hoc secundum estimationem sapientis et boni viri. Necessarium autem est, quo ablato haec commode fieri non possunt.

Similiter ex parte accipientis consideratur dupliciter. Aut enim apparent signa deveniendi in extremum defectum, nisi aliquid det, aut non. Si apparent, tunc preceptum est dare etiam de necessario. Dico autem necessarium, ut prius, non sine quo nonest vita, sed sine quo commode non potest manuteneri domus et exerceri officilum congruum persone. Si autem non apparent talia signa, tunc est consilium dare.

Dicendum ergo ad primum in contrarium, quod illa auctoritas interlinearis de Luca, non probat, quod sit consihum, nisiin casu, et quaedam eleemo- _ syna, ut dictum est.

Ad id autem quod ulterius queritur, Ad quod preceptum reducatur? utrum ad affirmativum, vel ad negativum ?

Dicendum, quod in affirmativum, et secundum quod fit de superfluo, reducitur ad hoc preceptum, Non furtum facies. Et secundum quod accipitur ex parte indigentis in quo apparent signa indigentiae, reducitur ad hoc preceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam: quia nihil prohibet idem secundum diversa reduci ad precepta diversa.

Av ip autem quod objicitur, quod si reducitur ad praeceptum negativum, quod tunc est negativum: dicendum, quod hoc non sequitur: sicut hoc non valet, hoc reducitur ad genus substantiae : ergo est in genere substantiae : vel hoc reducitur ad genus quantitatis : ergo est quantitas. Nullum enim praceptum est adeo negativum, quod non habeat in se affirmativum actum, et quasdam affirmationes consequentes, sicut non furtum jacies, habet in se velle non furari tamquam actum affirmativum, et velle possidere et accipere quodlibet quod suum est tamquam affirmationem consequentem : et quoad hanc consequentem affirmationem hoc preceptum de eleemosyna, reducitur ad non furandum: quia superfluum non est nostrum, et debemus velle quod pauper accipiat quod suum est. Ad id autem quod objicitur de Ambrosio, Dicendum quod ipse loguitur interpretative, non proprie. Et est sensus: "Si non paveris, occidisti," id est, per occasionem reputabitur tibi in culpam, licet non tantam, quanta esset si manu occideret : et hoc ideo, quia cum posset dando vitam prolongare, non fecit.

Ad ww autem quod ulterius queritur de modo obligationis : Dicendum, quod obligat, cum apparent signa deveniendi in extremam necessitatem. Sed signa sunt duplicia, sicut dicitur in alia facultate: quaedam enim sunt propria, quae convertuntur cum causa et immediata, ex quibus quandoque etiam arguit demonstrator: etilla non sunt exspectanda, quia talia apparere non possunt de futura paupertate alicujus. Quedam autem signa sunt communia, quae probabiliter arguunt talem paupertatem futuram, si non dedero aliquid : sicut quod video eum egere, et alios pigros esse ad dandum. Hee enim sufficere debent precipue ad dandum de superfluc. Tamen omnia quae circa haec signa essent dicenda, non puto scire quemquam, nisi quem unctio docet de omnibus. Scio enim, quod quidam excusari volunt pauperes, videntes quod trutanni sunt, majori quam patiuntur fingentes paupertatem: et ill audiant Joannem Chrysostomum dicentem sic super Joannem, in Homilia LAX VI, in parte morali ipsius homilies : "Qualiter non inconveniens nosmetipsos quidem ridentes ad mensam sedere et voluptates: alios autem per bivia transeuntes, audientes ululantes, neque advertentes ad ululatum, sed egre ferre, et deceptorem vocare. Quid dicis, 6 homo, propter panem unum quis decipit ? Quidni inquis? Propter hoc ergo hee tollenda est necessitas. Si vero non vis dare, neque convicieris. Si non vis solvere naufragium, non impellas in barathrum."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16