Articulus 17
Articulus 17
An eleemosyna sit pars satisfactionis ?
Et ratione istius queruntur hic duo, que simul sunt determinanda, scilicet utrum sit pars satisfactionis ? et si est, qualiter distinguitur ab aliis ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Satisfactio respicit preeecdens peccatum, nec tenetur satisfacere nisi qui peccayit: sed homo tenetur ad eleemosynam, etiam quando non peccavit: ergo eleemosyna non est essentialis pars sa~ tisfactionis. Prima probatur ex ratione et diffinitione satisfactionis, supra positis in Litera. Sucunpa vero probatur ex Prius habitis: quia eleemosyna fit de Superfluo, et est in precepto etiam ei quinon peccavit, et satisfacere non tenetur.
2. Item, Matth. xvi, 20, super illud : Hoc genus demoniorum, etc., dicit Glossa Hieronymi: "Per jejunium sanatur pe-, stis corporis, per orationem pestis men- tis." Sed non sunt pestes sanande nisi mentis et corporis. Ergo videtur, quod eleemosyna non sanat aliquam pestem: sed quaelibet pars satisfactionis debet sanare pestem aliquam: ergo eleemosyna non est pars satisfactionis.
3. Item, Illud non est pars essentialis alicujus, sine quo potest res esse secundum substantiam et effectum: sed contingit fieri satisfactionem de peccato, et satisfactionem esse sine eleemosyna : ergo eleemosyna non est substantialis pars satisfactionis. Prima patet per se. SzcUNDA probatur in illis quibus in sola cordis contritione dimittitur peccatum et pena, sicut Marie Magdalene.
4. Item, Non est generalis pars, quae in omni satisfactione esse non potest: sed eleemosyna in satisfacltione pauperis esse non potest, quia nihil habet quod det : ergo non est pars satisfactionis.
Sed contra hoc est quod dicitur, Tob. xu, 8: Bona est oratio cum gejunio et eleemosyna : ubi dicit Glossa, quod oratio habet alas, jejunium, et eleemosynam: ergo sicut avis elevatur suis alis, ita oratio jejunio et eleemosyna: ergo sine eleemosyna non valet.
Solutio. Dicendum videtur mihi in hac questione cum distinctione, scilicet quod eleemosyna est de superfluo, et hec non est essentialiter pars satisfactiouis : sed preexigitur ad ipsam sicut fundamentum, et habet actum satisfactionis in alio, quia pauper quem respicit, orat pro eo, et satisfacit, et quandoque primam gratiam impetrat danti, si pauper cui datur, est in charitate. Est etiam eleemosyna, qua est de necessario: et hec est satisfactionis essentialis pars: et voco necessarium, noh sine quo homo vivere non potest, quia hoc nullus debet subiipsi subtrahere, sed potius id quod estimatione sapientum conceditur ei habere ad domus dispensationem, et potest reparari per industriam negotiantis vel reditus quotidianos.
Ad Hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod qui sine peccato est, te~ netur ad primum genus eleemosyne, et non ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod est sanativum conjunctum, quod cum morbo conjungitur in subjecto : et hac sanativa tangit Glossa illa: quia oratio humiliat spiritum, et jejunium attenuat corpus : unde illa duo sanant pestes ex parte peccantis. Sed oportet insuper habere sanativa ex parte occasionum peccandi : et hee sunt principalia bona infirmitati concessa : et haec communicando sanat eleemosyna pestes mentis et corporis : quia ambe occasionantur ex illis.
Ad aliud dicendum, quod in eleemosyna sunt duo, sicut infra patebit. Unum est voluntas communicandi se et sua pauperibus indigentibus Ecclesia : et ex parte illa omnino habet vim meriti, quando illa voluntas est per gratiam gratum facientem. Et aliud est datum ipsum : et hoc quandoque non habetur. Et dicendum, quod primum facit eleemosynam esse partem, quando perfectum est: et sine illa parte non est satisfactio.
On this page