Articulus 18
Articulus 18
Qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?
Deinde queritur secundo juxta illud, qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?
1. Partes satisfactionis satisfaciunt per hoc quod sunt poenales: ergo videtur, quod omnes tres in ratione poene con. veniant, et non distinguantur nisi mate. rialiter.
2. Item, Super illud Luc. 1, 8 : "Facite fructus dignos poenitentiae", dicit Glossa: "Dare eleemosynam pars est poeniten. tiae." Et constat, quod non contritionis vel confessionis : ergo satisfactionis.
Et iterum non sunt partes poenitenti nisi ratione poene : ergo videtur, quod istae tres partes conveniunt in eo quod sunt poenae quedam.
Sed contra hoc est, quod 1. Si non differrent nisi secundum rationem poenae, tunc non esset ratio quare heec tria ponerentur partes satisfactionis, potius quam aliain quibus naturaliter est peena : et hoc non est verum.
2. Item, Si unum multiplicaretur, pena quae estin ipso, multiplicaretur : ergo unum solum posset sufficere ad satisfactionem, si multoties fieri preciperetur.
Ad noc dicunt guidam, quod in toto homogenio omnes partes denominantur nomine totius : et quia satisfactio quasi totum homogenium est ad partes, ideo quelibet earum satisfacit in ratione qua satisfactio est pars poenitentias : et hoc est quedam poena.
SED conrRA primo est, quod ista solutio nullo modo respondet rationibus inductis : unde ista solutione data, adhuc remanet queestio.
Item, quia ista solutio videtur falsum supponere : quia in toto homogenio partes non sunt nisi unius nominis, quelibet enim pars ignis est ignis, et vocatur ignis : hic autem una pars diversum nomen habet ab alia: ergo videtur, quod non sunt partes totius homogenii.
Solutio. Dicendum videtur ad_ hoc, quod ille tres partes satisfactionis distin cte sunt : licet conveniant in hoc communi, quod est esse poenale : aliam enim rationem pene habet poena damuni, ¢ aliam poena sensus : et sic eleemosyna in specie poene differt ab aliis partibus satisfactionis.
Item, Habet unam rationem afflictionig puniens spiritum superbientem, et aliam id quod affligit corpus : et sic differt ab oratione jejunium, etiam formaliter in specie afflictionis, licet in genere conveniant.
On this page