Text List

Articulus 19

Articulus 19

An eleemosyna magis consisiat in voluntate interiort, ved in dato exteriori 7?

ARTICULUS XIX. An eleemosyna magis consisiat in voluntate interiort, ved in dato exteriori 7?

Quinto queritur, Utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori ?

Et videtur, quod in voluntate interiori. i. Exteriora enim radicantur in interioribus, et ex illis habent laudem vel vituperium : cum igitur compagsio sit interior, et datum exterius, datum laudatur secundum devotionem et compassionem interiorem, et non per se : ergo illud est Melius quod est interius, quam illud quod est exterius.

2. Item, Matth. xu, 38: "Bonus homo de bono thesauro", scilicet cordis sui, profert bona: ergo boni prolati thesaurus et causa est in corde : sed causa semper melior est et dignior, quam effectus : ergo devotio et compassio dantis, sive voluntas, melior est quam sit ipsum datum.

3. Item, II ad Corinth. VIII, 10, super illud : "Hoc enim vobis utile est", etc., dicit Glossa : "Do vobis consilium, ut pauperibus eleemosynas detis : hoc enim utile est vobis non solum facere, sed etiam velle, quod plusest, quam facere."

4. Item, Voluntas pro facto computatur, etiamsi sit sine opere propter impotentiam : sed factum sine voluntate numquam est meritorium : ergo voluntas melior est quam factum : ergo etiam circa eleemosynam magis attenditur vojuntas, quam datum.

5. Item, If ad Corinth. vis,.15 : "Qui modicum, non minoravit", etc., Glossa: "Qui multum dat ut dives, et qui modicum ut pauper, si equa voluntas, equalem mercedem habebunt." Ergo videtur, quod nihil vel quasi nihil faciat ad rationem meriti datum ipsum.

6. Item, Luc. xxi, 1 et seq., ubi legitur de vidua paupercula, quae misit duo minuta in gazophylacium, et Dominus laudaviteam, quod plus omnibus posuisset : quia alii de superfluo, et ista de necessario, quod majorem ostendit devotionem in voluntate.

7. Item, Super illud: Gut seminant in facrymis', dicit Glossa : "Magna voluntas multum dedit, multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua quae duo minuta misit, non parum seminavit." Itt ex hoc accipitur idem quod prius.

8. Item, Dicitur communiter, et est verbum Augustini, quod Deus non attendit quantum, sed ex quanto detur. Ergo cum ex quanto sit idem quod ex quanta voluntate, videtur quod attenditur voluntas simpheciter, sed ad datum secundum quid tantum, scilicet secundum quod procedit ex voluntate.

9. Item, Paupertas laudatur in sacra Seriptura, et divitiae vituperantur : ergo videtur, quod in nullo melior debeat esse conditio divitis, quam pauperis : sed si substantia meriti eleemosyne magis attenderetur in dato, quam in voluntate, magis esset meritum in facultate divitis, quam pauperis : ergo substantia meriti majoris eleemosyne magis est in voluntate, quam in dato.

SED CONTRA : 1. In suffragiis mortuorum citius liberatur pro quo plura fiunt, sicut dicitur ab omnibus, et infra probabitur : sed qui plura dat, pro illo plura fiunt, quam pro illo qui vult plura dare, et non habet: ergo videtur, quod citius dives liberatur quam pauper, etiamsi in aliis sint pares: et non liberatur nisi propter abundantius meritum: ergo videtur, quod in dato abundantius meritum sit, quam in voluntate.

2. Item, Injuncta poenitentia fit secun— dum proportionem peccati. Sint ergo duo zqualis voluntatis in poenitentia, sed inequalis peccati, sacerdos discretus plus peccanti plus injungit eleemosyne ad dandum, et minus peccanti minus injungit: ergo dans majus, expiat magis peccatum cum aequali voluntate, quam dans minus : ergo est virtutis in merendo: ergo penes datum attenditur meritum.

SoLurro. Dicendum ad hoc sicut prius, quod est meritum per se, et meritum per accidens. Merifum per se est quod est ad acquirendum bonum gratiae et gloria. Dico autem donum gratiae, sicut est gratis augmentum, et gratis perfectio : et non sicut est gratia prima, quia illa non datur pro merito, sed ex dono. Meritum autem per accidens est sicut diminutionis pene, et meritum quod acquiritur alterius intercessione, ad hoc quasi empti precibus vel donis eleemosynarum.

Dicendum igitur, quod meritum per se attenditur penes devotionem voluntatis, si perfecta est. Non est autem perfecta nisi sibi attestetur datum, et quantitas dati, si potest dare tantum. Meritum autem per accidens attenditur circa datum - quod tamen aliquo modo procedit a vo. luntate informante ipsum. Hoc autem at. testari videtur Gregorius qui dicit : "Charitas magna operatur, si est : si vero Operari desinit, non est charitas."

Ex hac autem distinctione patet solutio ad omnia ea quae primo inducuntur preter ultimum.

Er ap hoc dicendum, quod nihil prohibet meliorem esse conditionem divitis quam pauperis in his quae faciunt ad meritum per accidens, sicut divitiae, et hujusmodi. Et similiter est in felicitate et actu felicitatis ad quem quaedam virtutes faciunt per se. Quedam autem bona, ut dicit Commentator super I Ethicorum, operantur ad ipsum organice, ut divitia, et potentiae saculares, et nobilitates, et robur corporis, et hujusmodi: et eodem modo operatur meritum in dato : et non est inconveniens in tali casu meliorem esse conditionem divitis, quam pauperis.

Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium, patet solutio : quia in eo sensu procedunt, quo attenditur meritum per accidens, et meritum quod fit per alium per eleemosynam ad hoc inductum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19