Articulus 20
Articulus 20
An eleemosyna potest esse sine compasstone, vel compassio sit et substantialis ?
Videtur autem, quod ei sit substantialis : quia miseratio non est nisi opus misericordia : sed opus miserationis est eleemosyna, ut patet in nominis interpre tatione et distinctione supra posita : ergo eleemosyna non est sine misericordia : sed misericordie substantialis, et compassio, ut exipsa diffinitione patet : ergo eleemosyne substantialis est compassio.
SzD CONTRA: Multi sunt qui non compatiuntur misero, et tamen dant propter Deum : ergo non semper eleemosyna est ex compassione : ergo non est ei substantialis.
Solutio. Dicendum, quod sicut de dolore poenitentia dictum est supra, quod duplex est, scilicet sensibilis, et rationa~ lis : ita etiam videtur dicendum de compassione : voluntas enim compatiendi, compassio spiritualis est, eo quod ex complexione aliquis passionem sensibilem vix sentire potest intuendo miserias proximi: et ex tali compassione semper procedit eleemosyna.
On this page